作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duodecim abusionibus saeculi

Caput XII 第XII章

Anonymous · De duodecim abusionibus saeculi · PL 4, 880D · 8 sectiones

De duodecim abusionibus saeculi 12.1

1

Duodecimus abusionis gradus est populus sine lege, qui, dum Dei dicta et legum scita contemnit, per diversas errorum vias eumdem perditionis laqueum incurrit.

PL 4, 880D

弊害の第十二の段階は、法なき民である。神の言葉と法の定めとを軽んじることによって、この民は様々な誤りの道を通って、同じ破滅の罠に陥るのである。

De duodecim abusionibus saeculi 12.2

2

De quibus viis sub persona praevaricatoris populi, humanum genus Propheta ita deplangit: Nos autem sicut oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit (Isa. LIII, 6) , de quibus viis etiam Sapientia loquitur per Salomonem: Multae viae videntur hominibus rectae, et novissima earum deducunt ad mortem (Prov. XIV, 12) .

PL 4, 880D

これらの道について、預言者は、背く民の人格のもとに、人類をこう嘆いている。「我々は羊のように迷い出て、それぞれ自分の道に逸れた」(イザヤ53:6)。またこれらの道について、知恵もソロモンを通してこう語る。「人間には正しく見える道が多くあるが、その終わりは死に至る」(箴言14:12)。

De duodecim abusionibus saeculi 12.3

3

Quae utique multae perditionis viae tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur.

PL 4, 881A

実に、これら多くの破滅の道が歩まれるのは、右にも左にも逸れることのない唯一の王の道、すなわち神の法が、怠慢によって見捨てられるときである。

De duodecim abusionibus saeculi 12.4

4

De qua scilicet via Dominus Jesus Christus, qui est finis legis ad justitiam omni credenti, denuntiat: Ego sum via, veritas et vita, neque venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6) .

PL 4, 881A

この道について、すべて信じる者の義のために律法の終わりであられる主イエス・キリストはこう告げられる。「わたしは道であり、真理であり、命である。わたしを通してでなければ、誰も父のもとに来ることはない」(ヨハネ14:6)。

De duodecim abusionibus saeculi 12.5

5

Ad quam viam omnes homines communiter invitat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) ; quia non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11) , ubi non est Judaeus, nec Graecus, masculus et femina, servus et liber, barbarus et Scytha, sed omnia in omnibus Christus: omnes enim unum sunt in Christo Jesu.

PL 4, 881A

この道へと、キリストはすべての人々をひとしく招いてこう言われる。「労苦する者、重荷を負う者は皆、わたしのもとに来よ。わたしが汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。神の御前には人による分け隔てがなく(ローマ2:11)、そこにはユダヤ人もギリシア人もなく、男も女もなく、奴隷も自由な者もなく、蛮族もスキタイ人もなく、ただキリストがすべてのうちにすべてであるからである。すべての者はキリスト・イエスにおいて一つなのである。

De duodecim abusionibus saeculi 12.6

6

Dum ergo Christus finis legis est, qui sine lege sunt, sine Christo fiunt. Igitur populus sine lege, populus sine Christo est.

PL 4, 881B

それゆえ、キリストが律法の終わりである以上、法の外にある者たちは、キリストの外にある者となる。それゆえ、法なき民は、キリストなき民である。

De duodecim abusionibus saeculi 12.7

7

Abusivum ergo in temporibus Evangelii populum sine lege fieri, quando Apostolis in cunctas gentes licentia praedicationis data est, quando tonitruum Evangelii per cunctas saeculi partes intonuit, quando Gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; quando qui de longe fuerant, facti sunt prope in sanguine Christi: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei in Christo; quando est tempus acceptabile, et dies salutis, et tempora refrigerii in conspectu Altissimi; quando unaquaeque gens habet testem resurrectionis; quando ipse Dominus protestatur, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .

PL 4, 882A

それゆえ、福音の時代にあって、民が法なき者となることは弊害である。すなわち、あらゆる国民に宣教の許しが使徒たちに与えられ、福音の雷鳴が世のあらゆる地域に轟き、義に従っていなかった異邦人たちが義を捉え、遠く離れていた者たちがキリストの血によって近い者とされ、かつては民でなかった者が今やキリストにあって神の民となり、受け入れられる時、救いの日、いと高き方の御前における安らぎの時が来て、あらゆる国民が復活の証人を持ち、主御自身がこう証言される時である。「見よ、わたしは世の終わりまで、いつも汝らと共にいる」(マタイ28:20)。

De duodecim abusionibus saeculi 12.8

8

Non itaque simus sine Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.

PL 4, 882A

それゆえ、この移ろいゆく時にあって、我々はキリストなき者とならないようにしよう。来るべき時に、我々なきキリストが始まることのないようにである。