De duodecim abusionibus saeculi 10.1
Decimus gradus abusionis est episcopus negligens; qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pro quo legatione fungitur, non custodit.
PL 4, 879A弊害の第十の段階は、怠慢な司教である。彼は人々の間での自らの地位の名誉を求めながら、その務めの尊厳を、自らがその使者を務めている神の御前において守らない者である。
De duodecim abusionibus saeculi 10.2
Primum namque ab episcopo, quid sui nominis dignitas teneat, inquiratur, quoniam, cum episcopus nomen graecum sit, speculator interpretatur.
PL 4, 879Aまず司教は、自らの名の尊厳が何を保持しているかを探るべきである。というのも、エピスコプスという名はギリシア語であり、「見張る者」と解されるからである。
De duodecim abusionibus saeculi 10.3
Quare vero speculator ponitur, et quid a speculatore requiritur, Dominus ipse denudat, cum sub Ezechielis prophetae persona, episcopo officii sui rationem denuntiat, ita inquiens: Speculatorem dedi te domui Israel.
PL 4, 879Aなぜ見張る者と定められるのか、また見張る者に何が求められるのかを、主御自身が、預言者エゼキエルの人格のもとに、司教にその務めの理由を告げて明らかにされる。すなわちこう言われた。「わたしはお前をイスラエルの家のために見張る者とした。」
De duodecim abusionibus saeculi 10.4
Audiens ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem videris gladium venientem, et tu non annuntiaveris ut revertatur impius a via sua, ipse quidem impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
PL 4, 879A「それゆえ、わたしの口から言葉を聞いたなら、わたしに代わって彼らに告げよ。もしお前が剣が来るのを見ながら、それを告げず、悪しき者がその道から立ち返るようにしなければ、その悪しき者は自らの不義のうちに死ぬが、その血の責めは、お前の手に求める。」
De duodecim abusionibus saeculi 10.5
Si autem tu annuntiaveris, et ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti (Ezech. III, 17) .
PL 4, 879B「しかし、お前がもし告げたにもかかわらず、彼が立ち返らなかったなら、彼は自らの不義のうちに死ぬが、お前は自分の魂を救ったことになる」(エゼキエル3:17)。
De duodecim abusionibus saeculi 10.6
Decet ergo episcopum, qui omnium speculator positus est, peccata diligenter attendere, et postquam attenderit, sermone, si potuerit et actu corrigere; si non potuerit, juxta Evangelii regulam, scelerum operarios declinare: Si enim, inquit in Evangelio Dominus, peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum.
PL 4, 879Bそれゆえ司教には、すべての者の見張る者として立てられている以上、罪を注意深く見守り、見守ったのちには、できるならば言葉によって、また行いによって正すことがふさわしい。もしできなければ、福音の規則に従い、悪事を働く者たちから離れることがふさわしい。すなわち、主は福音書の中でこう言われている。「もしお前の兄弟がお前に対して罪を犯したなら、彼を戒めよ、お前と彼だけの間で。」
De duodecim abusionibus saeculi 10.7
Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum: si te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum: si illos non audierit, dic Ecclesiae: si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15).
PL 4, 879B「もし彼がお前の言うことを聞き入れるなら、お前は兄弟を得たことになる。もし聞き入れないなら、なお一人か二人の証人を伴え。すべての言葉が二人または三人の証人の口によって確定するためである。もし彼らの言うことも聞き入れないなら、教会に告げよ。教会の言うことさえ聞き入れないなら、彼を異邦人また取税人のように見なせ」(マタイ18:15)。
De duodecim abusionibus saeculi 10.8
Tali ordine expellendus est quicumque doctori vel episcopo adhaerere noluerit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo doctore vel episcopo non debet recipi.
PL 4, 879Cこの順序によって、教師あるいは司教に従うことを拒む者は誰であれ、追放されるべきである。そして、この順序によって追放された者は、他のいかなる教師あるいは司教によっても受け入れられるべきではない。
De duodecim abusionibus saeculi 10.9
De sacerdote namque scriptum est in lege: Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem (Levit. XXI, 7) . Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sancti, in quo Christianorum genus electum est, excedit.
PL 4, 879C祭司については、律法にこう書かれている。「彼は寡婦や離縁された女を妻としてはならない」(レビ記21:7)。それゆえ、カトリックの司教が許していないのに、破門された者を自らに結びつける者は、キリスト教徒の一族が選ばれているところの、聖なる祭司職の権利を踏み越えるのである。
De duodecim abusionibus saeculi 10.10
Hac ratione episcopum, ad eos quibus in speculationem positus est, esse oportet. Caeterum vero, qualis in semetipso esse debeat, Paulus apostolus exponit: ut ad gradum episcopi veniens sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his qui foris sunt, proferens doctrinae fidelem sermonem; antequam episcopus sit, non plures habens uxores quam unam; non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus, ut per haec ipse ostendat in opere, quod alios docet in sermone doctrinae (I Tim. III, 2) .
PL 4, 879Cこの理由により、司教は、自らが見張る者として立てられている人々に対してこのようであるべきである。他方、司教自身がどのような者であるべきかについては、使徒パウロがこう説き明かしている。司教の位に至る者は、節制ある者、思慮深い者、貞潔な者、賢明な者、慎ましい者、客をもてなす者、あらゆる貞潔をもって従う子らを持つ者、外の人々からも良い証しを得ている者、教えの忠実な言葉を語る者であるべきである。また、司教となる前から、一人より多くの妻を持たない者、暴力を振るわない者、二枚舌を使わない者、酒に溺れない者、新たに信仰に入った者ではない者であるべきである。それは、教えの言葉において他者に教えることを、彼自身が行いにおいて示すためである(一テモテ3:2)。
De duodecim abusionibus saeculi 10.11
Caveant ergo negligentes episcopi quod in tempore vindictae Dominus per Prophetam conqueritur, dicens: Pastores muti demoliti sunt populum meum, et non pascebant gregem meum pastores, sed pascebant semetipsos (Ezech. XXXIV, 8) ; sed potius procurent hi quos constituit Dominus super familiam suam, dare illis cibum in tempore suo mensuram tritici, puram scilicet et probatam doctrinam, quatenus veniente Domino mereantur audire: Euge, serve bone et fidelis, quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui (Matth. XXV, 23) .
PL 4, 879Dそれゆえ、怠慢な司教たちは、報いの時に主が預言者を通して嘆かれることに注意すべきである。すなわちこう言われる。「物言わぬ牧者たちがわが民を滅ぼした。牧者たちはわが群れを養わず、自分自身を養っていた」(エゼキエル34:8)。むしろ、主がその家の上に立てられたこれらの者たちは、しかるべき時に、彼らに食物を、すなわち小麦の量りを、つまり純粋で確かな教えを与えるよう努めるべきである。それは、主が来られるときに、こう聞くにふさわしい者となるためである。「よくやった、善良で忠実な僕よ、お前は僅かなものに忠実であったから、多くのものの上にお前を立てよう。主人の喜びの中に入れ」(マタイ25:23)。