Liber de laude sanctorum 9.1
Solis lata sunt beneficia; omnia terrarum spatia, omnium domiciliorum oculos replet, et illuminat, et a se sui copia non recedit. Munus suum effundit et recipit tantumque possidet quantum fuerat ante largitus; donat, et donatarum rerum dominus invenitur.
PL 20, 451A太陽の恩恵は広い。大地のすべての広がり、すべての住まいの目を満たし、照らし、しかも自らの豊かさは自らから去らない。賜物を注ぎ出し、また受け取り、先に気前よく与えたのと同じだけのものを保つ。与えながら、与えたものの主であり続ける。
Liber de laude sanctorum 9.2
Haut aliter, charissimi, ante diem judicii in cunctas Basilicas, in omnes ecclesias, in omnium denique fidelium pectus justorum splendor infunditur, in se scilicet rediturus cum personam sumpserit judicantis.
PL 20, 451A愛する者たちよ、これと異ならず、裁きの日の前に、すべての聖堂へ、すべての教会へ、実にすべての信徒の胸へ、義人たちの輝きが注ぎ込まれる。それは、裁く者の立場を取るとき、自らへ戻るためである。
Liber de laude sanctorum 9.3
Si cui vilis ista comparatio videbitur, in hoc accipiat majestatis esse, non erroris, quod divinis corruptibilia, quod magnis parva collidimus. Primordia quae generis sunt expertia, nesciunt definiri.
PL 20, 451Aもしこの比較が誰かに卑しく見えるなら、神的なものに朽ちるものを、大いなるものに小さなものを突き合わせるのは、迷いではなく威光に属すると受け取るがよい。類を持たない始原は、定義されることを知らない。
Liber de laude sanctorum 9.4
Inclinata substantia Deitatis in se suae similitudinis retinet dignitatem. Nec qualitas, nec quantitas reperitur, cui Trinitas possit aequari. Coelestis ratio docetur, non comparatur; insinuatur, non ornatur. Docuit ergo nos divinitatem solis exemplum.
PL 20, 451B神性の実体は、身をかがめても、自らのうちに自らの似姿の尊厳を保つ。三位一体が等しくされうる質も量も見いだされない。天の理は教えられるのであって、比べられるのではない。示されるのであって、飾られるのではない。ゆえに太陽の例は、我々に神性を教えた。
Liber de laude sanctorum 9.5
Non tamen se miscuit unitati. Jam illud omnibus liquet, ex nihilo Deum fecisse, quod non erat, unde saepe dialecticorum virus eliditur.
PL 20, 451Bだが、〔それは〕一体性に混ざったのではない〔se miscuit の主語は定かでない。「太陽」と取った〕。神が、なかったものを無から作ったことは、すでにすべての者に明らかであり、そこから弁証家たちの毒がしばしば打ち砕かれる。
Liber de laude sanctorum 9.6
Si enim ex inani rerum auctor Deus vas hoc spiritale, et membra composuit, cur non potuit animatum corpus, et velut sanguinis fermento globatum ad sui luminis transferre substantiam? Sed nos in tanta gratulatione librum tumultu quaestionum refercimus.
PL 20, 451Bもし万物の創始者である神が、空虚から、この霊の器と肢体を組み立てたのなら、魂を与えられた体を、いわば血の酵母で固められたものを、自らの光の実体へ移すことが、なぜできないだろうか。だが我々は、これほどの歓びのさなかに、この書を、問いの騒ぎで詰め込んでいる。
Liber de laude sanctorum 9.7
Nec immerito, indagatio enim veritatis, voluptas est inquirentis. Sic Deus, sic Salvator agnoscitur, sic triumphus porrectus salutaribus brachiis invenitur, sic corporibus aeternus splendor acquiritur.
PL 20, 451Bそれも当然である。真理の探求は、探る者の快楽なのだから。こうして神が、こうして救い主が知られ、こうして救いの腕を広げた凱旋が見いだされ、こうして体に永遠の輝きが得られる。
Liber de laude sanctorum 9.8
Angelos ignitae majestatis spiritum continere coelesti oratione percipimus: sic enim legimus: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros ignem urentem.
PL 20, 451C天使たちが燃える威光の霊を宿していることを、我々は天の言葉から知る。こう読むからである。「彼は自らの天使たちを霊とし、自らに仕える者たちを燃える火とする」。
Liber de laude sanctorum 9.9
Ergo si in corpore cruor est, cruor autem ipse superno miscetur ardori, nihil superest quaestionis, quin unam eamdemque beatorum colligamus esse cum universitate concordiam.
PL 20, 451Cそれゆえ、体のうちに血があり、その血が天の熱と混ざるなら、福なる者たちが全体と共にただ一つの同じ一致を持つと我々が結論することについて、問いは何も残らない。
Liber de laude sanctorum 9.10
Illa nunc est, charissimi, ex animis nostris abstergenda, abolendaque suspicio, ne quis forte vulgari errore deceptus in minutiis justorum, et in hac apostolica consecratione, non putet totius corporeae passionis consistere veritatem.
PL 20, 451C愛する者たちよ、今や、我々の心から拭い去り、消し去らねばならない疑いがある。それは、誰かがたまたま世間の誤りに欺かれて、義人たちの細かな断片のうちに、またこの使徒的な聖別のうちには、体の受難の全体の真実は成り立たない、と考えはしないか、という疑いである。
Liber de laude sanctorum 9.11
Nos autem id tota fide, et auctoritate clamamus, in reliquiis nihil esse non plenum. Nam integri artus sunt, ubi est integra medicina. Carnem dicimus glutino sanguinis contineri, spiritum quoque madentem sanguinis rore, flammeum Verbi affirmamus duxisse ardorem.
PL 20, 451Cだが我々は、全き信仰と権威をもって叫ぶ。聖遺物には満ちていないものは何もない、と。癒しが全きところに、肢体も全きだからである。我々は、肉が血の膠で保たれると言い、霊もまた、血の露に濡れて、言葉の燃える熱を帯びたと断言する。
Liber de laude sanctorum 9.12
Quod cum ita sit, certissimum est Apostolos, Martyresque nostros integris ad nos venisse virtutibus. Id ita esse, etiam praesentibus beneficiis admonemur.
PL 20, 451Dそうである以上、使徒たちと我々の殉教者たちが、損なわれぬ力をもって我々のもとへ来たことは、きわめて確かである。それがそうであることを、我々は今ここにある恩恵によっても思い起こさせられる。
Liber de laude sanctorum 9.13
Nam cum jus translationis ipsis volentibus agnoscamus, illud intelligimus, non ipsos sibi inferre propria disseminatione jacturam, sed spargere beneficia unitate ditatos. Flamma claritudinem suam effundit, et donat, nec tamen patitur dispendium largitatis.
PL 20, 451Dというのも、移送の権利を、彼ら自身が望んでいることによって我々は認めるが、そのとき我々はこう理解する。彼らは自らを撒き散らすことによって損失を自らに招くのではなく、一体性に富まされた者として恩恵を撒くのだ、と。炎は自らの明るさを注ぎ、与えるが、それでも施しによる減損を被らない。
Liber de laude sanctorum 9.14
Sic Sancti sunt sine damno munifici, sine additamento pleni, sic ad nos sine peregrinationis fastidio pervenerunt. In reliquiis ergo admonitio perfectionis est, non divisionis injuria.
PL 20, 452Aこうして聖人たちは、損なわれることなく気前がよく、加えられることなく満ちており、こうして旅の倦怠なく我々のもとに来た。それゆえ聖遺物に見るのは、完全さの教えであって、分割の不当ではない。
Liber de laude sanctorum 9.15
Quidquid ex disparili conceptione formatur, et non primi fontis liquore perfunditur, id caducum esse necesse est. Sol et sidera, tellus, et residua nomina vanitatum recipiunt corruptibilitatem, quia non habent exordium spiritale.
PL 20, 452A異なる受胎から形づくられ、第一の泉の液を注がれていないものは、すべて滅びるものでなければならない。太陽も星も大地も、虚しいもののその他の名も、朽ちることを受け入れる。霊的な始まりを持たないからである。
Liber de laude sanctorum 9.16
Sanctorum autem passio, imitatio Christi est, et Christus est Deus. Ergo non est in plenitudine inserenda divisio, sed in ipsa divisione, quae oculis subjacet, plenitudinis est veritas adoranda.
PL 20, 452A聖人たちの受難はキリストの模倣であり、キリストは神である。それゆえ、充満のうちに分割を持ち込んではならず、目に見える分割そのもののうちに、充満の真理を礼拝せねばならない。