ルーアンのウィクトリキウスc. 330–c. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de laude sanctorum

Caput X 第X章

Victricius of Rouen · Liber de laude sanctorum · PL 20, 452A · 13 sectiones

Liber de laude sanctorum 10.1

1

Cur igitur reliquias appellamus? quia rerum imagines, et signa sunt verba, subjicitur oculis cruor et limus. Id nos reliquiarum nomine, quia aliter non possumus, velut vividi sermonis impressione signamus.

PL 20, 452A

ではなぜ我々は聖遺物と呼ぶのか。言葉は事物の像であり記号だからである。目の前に差し出されるのは血と土くれである。我々は、ほかに仕方がないので、それを聖遺物という名によって、いわば生き生きとした言葉の刻印によって指し示すのである。

Liber de laude sanctorum 10.2

2

Sed nos nunc totum in parte dicendo, non corporalium luminum obices, sed cordis oculos aperimus. Non enim res verbis, sed verba serviunt rebus. Unde amotis sermonum insidiis, res cum re, ratio cum ratione confligat.

PL 20, 452A

だが我々は今、部分において全体を語ることによって、肉の目を遮るもの〔obices。閂・障害の意〕を開くのではなく、心の目を開く。事物が言葉に仕えるのではなく、言葉が事物に仕えるからである。ゆえに、言葉の罠を取り除き、事物は事物と、理は理と、ぶつかり合え。

Liber de laude sanctorum 10.3

3

Omnis pars, quae dicitur species, necesse est, ut generis in se vim definitionemque suscipiat.

PL 20, 452A

すべて部分は、すなわち種と呼ばれるものは、類の力と定義を自らのうちに受け入れざるをえない。

Liber de laude sanctorum 10.4

4

Nam cum animal esse substantiam animatam, substantiamque sensibilem dixero, simul dixi et homines, et boves, et caeterorum animantium definitionem, quomodo est homo qui non percipit quae Dei sunt.

PL 20, 452A

動物とは生命を与えられた実体であり、感覚を備えた実体であると私が言うとき、私は同時に、人間も牛も、そのほかの生き物の定義をも言ったことになる。それは、神のものを悟らない人間がそうであるのと同じである〔quomodo est homo qui non percipit quae Dei sunt の係りは定かでない。「動物」の語から、一コリント2:14の「動物的な人は神のものを悟らない」を連想した例示と取った〕。

Liber de laude sanctorum 10.5

5

Quod si in generis definitione etiam specierum momenta pensantur, qui fieri potest, ut in reliquiis non sit plenitudo carnalis, cum sit eadem ratio spiritalis? Ostendimus itaque in parte totum esse posse.

PL 20, 452A

ならば、類の定義において種の重みまでもが量られるのなら、聖遺物のうちに肉の充満がないということがどうしてありえようか、霊的な理は同じであるのに。こうして我々は、部分のうちに全体がありうることを示した。

Liber de laude sanctorum 10.6

6

Unde queri jam de exiguitate non possumus; nam cum dixerimus ad instar generis, nihil sacrosanctis perire corporibus, certe illud assignavimus, non posse minui, quod divinum est, quia totum in toto est. Et ubi est aliquid, ibi totum est.

PL 20, 452C

ゆえに我々は、もはや小ささを嘆くことはできない。類にならって、聖なる体からは何も失われないと我々が言ったとき、確かに我々は、神的なものは減りえないということを割り当てたのである。全体が全体のうちにあるからである。そして何かがある所には、全体がある。

Liber de laude sanctorum 10.7

7

Corpus autem infectione spiritus aeternari, divina colligimus lectione. Concluditur ergo, ut nihil amplius desideretur ubi plenitudo sentitur. Docendi gratia in facili illo, pervulgatoque persistamus exemplo.

PL 20, 452C

体が霊の染み込みによって永遠のものとなることを、我々は神の書の読みから導く。ゆえに、充満が感じられる所では、それ以上何も望まれない、と結論される。教えるために、あの容易でありふれた例にとどまろう。

Liber de laude sanctorum 10.8

8

Ignis jubar dicimus, colorem dicimus, et tamen idem imperante natura nec aliud ab alio, nisi sola nominis distinctione dividitur. Lux splendorem parturit, nec tamen lucis et splendoris fit ulla discretio.

PL 20, 452C

我々は火の輝きと言い、色と言う。それでも、自然の命ずるところにより、同じものであって、ただ名の区別によるほかは、一方が他方から分かたれることはない。光は輝きを生むが、それでも光と輝きの間にいかなる区別も生じない。

Liber de laude sanctorum 10.9

9

Homo ipse in eo, quod homo est, unum tenet cum omnibus nascendi communione collegium. Aes, aurum, et reliqua genera metallorum, quamvis in diversum hamatis avaritiae unguibus rapiantur, tamen habent individuae substantiae qualitatem.

PL 20, 452D

人間そのものも、人間である限りにおいて、生まれの共有によって、すべての人と一つの結びつきを保つ。青銅、金、そのほかの金属の種類は、貪欲の鉤爪に掛けられてさまざまな方向へ奪い去られても、なお不可分の実体の性質を保っている。

Liber de laude sanctorum 10.10

10

Claret igitur species ad naturam referri. Claret igitur in reliquiis perfectionem membrorum esse, quia inest in spiritali sacratione consortium. Qualis enim coelestis, tales et coelestes.

PL 20, 452D

こうして、種が本性に帰せられることは明らかである。こうして、聖遺物のうちに肢体の完全さがあることは明らかである。霊的な聖別のうちに交わりがあるからである。「天に属するものがどのようであるか、天に属する者たちもそのようである」。

Liber de laude sanctorum 10.11

11

Si divisas esse reliquias diceremus a spiritu, merito omnis viscerum nexus et soliditas quaereretur. At vero cum unitam advertamus esse substantiam, ab re est, totum in toto perquirere. Injuria unitatis est, majoris inquisitio potestatis.

PL 20, 453A

聖遺物が霊から分かたれていると我々が言うのなら、内臓のあらゆる結びつきと全体が求められるのも当然であろう。だが、一つに結ばれた実体であると我々が認める以上、全体を全体のうちに探し求めるのは筋違いである。より大いなる力を詮索することは、一体性に対する不当である。

Liber de laude sanctorum 10.12

12

Oculorum est ista deceptio. Clariora sunt lumina rationum. Cernimus parvas reliquias, nonnihil sanguinis.

PL 20, 453A

その欺きは目のものである。理の光のほうがより明らかである。我々は小さな聖遺物、わずかな血を見る。

Liber de laude sanctorum 10.13

13

Sed has minutias clariores esse, quam sol est, veritas intuetur, Domino in Evangelio dicente: Sancti mei fulgebunt sicut sol, in regno Patris; et tunc sol amplius quam nunc, clariusque lucebit.

PL 20, 453A

だが、これらの微細なものが太陽よりも明るいことを、真理は見抜いている。主が福音書で言うとおりである。「私の聖人たちは、父の国で太陽のように輝く。そしてそのとき、太陽は今よりもいっそう明るく輝く」。