Liber de laude sanctorum 3.1
Huc accedit, quod plus Dominum meretur cognita et inveterata militia. Stipendiorum additamentum timoris est incrementum. Magis enim formidat qui habet quod in offensione deperdat.
PL 20, 445Bさらに、知られ古くなった軍務は、主により多く値する。俸給の加増は恐れの増しである。失うものを持つ者は、主の不興を買うことをいっそう恐れるからである。
Liber de laude sanctorum 3.2
Talis igitur, talis circa officium vestrum tempore exploratus, vitiis exantlatus, labore et vigiliis approbatus miles occurrit.
PL 20, 445Bそれゆえ、そのような者、そのような者が、諸君の務めをめぐって時をもって試され、悪徳を汲み尽くして脱し、労苦と徹夜によって認められた兵士として出迎える。
Liber de laude sanctorum 3.3
Talis, inquam, ministrare festinat, qui laborem in desiderium vertit, qui fortunae nomen ignorat, qui hanc vitam non ex praesenti brevitate, sed ex aeternitatis felicitate metitur.
PL 20, 445Bそのような者が、と私は言う、奉仕しようと急ぐ。労苦を望みに変え、運の名を知らず、この生を現在の短さからではなく永遠の幸いから測る者である。
Liber de laude sanctorum 3.4
Cui denique hic habitus mentis est, ut ingenti se ditatum fenore arbitretur, quoties manus habuerit Sanctorum reliquiis onustatas. Hinc Monachorum limata jejuniis caterva densatur, hinc innocentium puerorum perstrepit sonora laetitia.
PL 20, 445B実に、その心の構えは、聖人たちの聖遺物を負った手を持つたびに、莫大な利子で富まされたと考えるほどである。こちらからは、断食で磨かれた修道士の群れが密集し、こちらからは、無垢の子供たちの響く喜びがどよめく。
Liber de laude sanctorum 3.5
Hinc devotarum, inlibatarumque virginum chorus crucis portat insigne. Hinc continentium, et viduarum tali prorsus digna multitudo stipatur officio. Quarum tantum splendidior vita est, quanto durior exstitit humanae sortis conditio.
PL 20, 445Cこちらからは、奉献された汚れなきおとめたちの合唱隊が十字架の印を担う。こちらからは、自制する者たちとやもめたちの、このような務めにまことにふさわしい群衆が付き従う。彼女たちの生がそれだけ輝かしいのは、人の定めの境遇がそれだけ厳しいものであったからである。
Liber de laude sanctorum 3.6
Gravis enim pugna est notae resistere voluptati. Si nescias, ipsa te inscientia natura defendit. Si scias ipsa te scientia cupiditatis oppugnat. Hujus incendium defuncti mariti frigus exstinxit, et omne desiderium monumentum triste complectitur.
PL 20, 445C知っている快楽に逆らうことは、重い戦いである。あなたが知らなければ、無知そのものが本性としてあなたを守る。知っていれば、欲望の知がそのままあなたを攻める。一方の女の燃える欲を、亡き夫の冷たさが消し、あらゆる望みを、悲しい墓が抱く。
Liber de laude sanctorum 3.7
Hujus amores superstes maritus servat, et aeternitatis promissione palpatus. In disparili sorte parilis palma virtutis est. Haec coitum manente conjugio horrore et pudore damnavit, haec mortuo commendavit. Nec immerito tantum religionis est studium.
PL 20, 445Cもう一方の女の愛は、生き残った夫が守る。その夫は永遠の約束になだめられている。異なる境遇にあって、徳のヤシは等しい。一方は、婚姻が続くなかで、性交を恐れと恥じらいによって断罪し、他方はそれを亡き夫に委ねた〔commendavit の目的語は前の coitum と取った。夫の死とともに夫婦の交わりを断ったことを言うらしい〕。これほどの信仰への熱心があるのは、当然である。
Liber de laude sanctorum 3.8
Ubi enim nulla est cogitatio voluptatum, ibi est domicilium castitatis. Bona conscientia sanctis libenter obsequitur. Nihil enim differt quod aut rumor laceret, aut tacita cogitationis vexet injuria. Ostentatio pudoris, et abstinentia est assiduitas obsequentis.
PL 20, 445D快楽の思いが全くない所に、貞潔の住処がある。善い良心は、聖人たちに喜んで仕える。噂が引き裂こうと、無言の思いの不当が悩ませようと、何の違いもないのである。仕える者のたゆまぬ務めは、恥じらいの示しであり、禁欲である〔最後の文の係りは定かでない。字面のとおり訳した〕。
Liber de laude sanctorum 3.9
Nullius hic indumentum tyrium vomit ardorem, nec crepantis serici undae ambulantis arte crispantur, nulla bacca, nullus auri circulus scitur. Sordent enim humana, ubi divina pensantur.
PL 20, 445Dここでは誰の衣も、ティルスの紫の燃える色を吐き出さず、さらさら鳴る絹の波が歩む者の技巧で縮れ立つこともなく、真珠も、金の輪も知られない。神的なものが重んじられる所では、人間的なものは汚らしくなるからである。
Liber de laude sanctorum 3.10
Docente Apostolo: Haec omnia tamquam stercora arbitratus sum, ut Christum lucrifacerem. Incedunt nitidae flagrantes crapulam castitatis. Incedunt divinis ornamentorum redimitae muneribus. Pectora sunt Psalmorum referta divitiis.
PL 20, 446A使徒が教えるとおりである。「私はこれらすべてを糞土のように見なした。キリストを得るためである」。彼女たちは輝き、貞潔の酔いに燃えて歩む。装身具という神的な賜物を冠のように帯びて歩む。その胸は詩篇の富に満ちている。
Liber de laude sanctorum 3.11
Nulla nox vigiliarum est, in qua talis gemma non micet. Nullus religionis est locus in quo non splendeat tale segmentum; gaudium sanctorum est turba castorum. Irritatio potestatum est viduarum, et continentium multitudo.
PL 20, 446Aそのような宝石が輝かない徹夜の夜はない。このような飾りが輝かない信仰の場はない。貞潔な者たちの群れは、聖人たちの喜びである。やもめたちと自制する者たちの多さは、諸力を奮い立たせるもの〔irritatio の意は定かでない。そう取った〕である。
Liber de laude sanctorum 3.12
Hinc senum lacrymae, et gaudia mixta funduntur, hinc vota matrum, infantum quoque animos gaudia ista pertentent, hinc denique totius populi circa majestatem vestram unus affectus.
PL 20, 446Aこちらからは老人たちの涙と交じった喜びが注がれ、こちらからは母たちの願いが上がり、幼子たちの心さえ、これらの喜びは揺さぶる。こちらからは実に、民全体の、諸君の威光をめぐる一つの思いが向かう。