ルーアンのウィクトリキウスc. 330–c. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de laude sanctorum

Caput VII 第VII章

Victricius of Rouen · Liber de laude sanctorum · PL 20, 448D · 15 sectiones

Liber de laude sanctorum 7.1

1

Siquidem unam corporulentiae massam Scriptura insinuante colligimus. Quotus enim quis aut natura tam brutus, aut rationis expers inveniri queat, qui neget feminam ex viri lateribus sumpsisse principium?

PL 20, 448D

というのも、聖書が示すところにより、我々は体のただ一つの塊を認めるからである〔corporulentia は体の充実をいう稀な語。「体の塊」と取った〕。実際、女が男のあばらから始まりを取ったことを否定するほど、本性として愚鈍で、あるいは理性を欠いた者が、誰であれ見いだされえようか。

Liber de laude sanctorum 7.2

2

Ex quo illud emergit, ut intelligamus primordia carnis ex carne esse suscepta. Ipsamque sibi fuisse naturam, ut si animum naviter quispiam intendat, et velut generis genus inquirat, reperiat Adam ex specie genus effectum.

PL 20, 448D

ここから、肉の始まりが肉から受け取られたと我々が理解する、という帰結が出る。また、本性そのものが自らにそのようにあったので、もし誰かが心を熱心に向け、いわば類の類を探るなら、アダムが種から類として作られたことを見いだすであろう〔「類の類」「種から類」は哲学の語を用いた言い方で、意味は定かでない。アダムが全人類の類となった、と取った〕。

Liber de laude sanctorum 7.3

3

Non enim potest genus non esse, ex cujus materia figmentoque diffusa per omnes humani corporis fetura succrevit. Ergo, sanctissimi fratres, primum id scire debemus, homines inter se non natura, sed loco et tempore, et opere, et cogitatione distare.

PL 20, 448D

その者の素材と造形から、人の体の子孫がすべての者へ広がって生い育ったのであれば、その者が類でないことはありえないからである〔ex cujus の cujus はアダムを指すと取った〕。それゆえ、いとも聖なる兄弟たちよ、我々はまずこのことを知らねばならない。人間は互いに、本性によってではなく、場所と時、行いと思考によって隔たっている、と。

Liber de laude sanctorum 7.4

4

Diversitas enim unitati extranea est. Unitas late sine sui diffunditur detrimento. Quod si omnium hominum unum corpus esse rationis oculi perviderunt, sequitur, ut in Christo, et in Ecclesia viventibus pari argumento unam beneficio adoptionis et carnis, et sanguinis, et spiritus credamus esse substantiam.

PL 20, 449A

多様性は一体性にとって異質だからである。一体性は、自らを損なうことなく広く及ぶ。もし理性の目が、すべての人間の体が一つであると見て取ったなら、キリストのうちに、また教会のうちに生きる者たちについても、同じ論拠により、養子とされる恩恵によって、肉も血も霊も一つの実体であると、我々が信じることが帰結する。

Liber de laude sanctorum 7.5

5

Initium novae legis est praeteritorum ablutio delictorum. Salvator autem, quamvis esset prioris, tamen melioris testamenti sponsor accessit. Necesse est ergo ut sit in his una virtus, in quibus est sacramentorum una perfectio.

PL 20, 449A

新しい法の始まりは、過ぎ去った罪の洗いである。救い主は、先の〔契約〕のものであったにせよ、よりすぐれた契約の保証人として来た〔quamvis esset prioris の補いは定かでない〕。それゆえ、秘跡の完成が一つである者たちのうちには、力が一つであることが必要である。

Liber de laude sanctorum 7.6

6

Ait enim Apostolus: Vos estis corpus Christi, et membra, et Spiritus Dei habitat in vobis.

PL 20, 449B

使徒は言う。「汝らはキリストの体であり、肢体であり、神の霊が汝らのうちに住む」。

Liber de laude sanctorum 7.7

7

Cum igitur Scriptura docente firmemur Baptismatis sacramento divino nos spiritui posse conjungi, eademque ratione dicamus etiam corpora nostra cum membris filii glutino perseverantis confessionis astringi, nihilque unitati perire per gratiam, quae dubitatio est, etiam Apostolos Martyresque nostros perfectam absolutamque meruisse concordiam?

PL 20, 449B

それゆえ、聖書が教えるところにより、我々が洗礼の秘跡によって神の霊に結ばれうると確信し、同じ理によって、我々の体もまた、子の肢体と共に、堅忍する告白という膠で縛りつけられると言い、恩寵によって一体性から何も失われないと言うのであるなら、使徒たちと我々の殉教者たちが、完全で全き一致に値したということに、何の疑いがあるか。

Liber de laude sanctorum 7.8

8

Cum enim spiritus Dei sit, et Deus filius Christus, qui aequabili potestate opinionem injuriosae subjectionis explodit, qui venerabili triumpho membrorum, morti spatium non reliquit, qui singularitatis abnuit nomen, qui nec finem aut initium ullis sui partibus sentit, Apostoli autem, sanctique et per spiritalis mysterii sanctionem, et per corporis victimam, et per sanguinis censum ac sacrificium passionis ascendere solium Redemptoris, ipso in Evangelio dicente: Cum sederit filius in throno gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim tribunalia judicantes XII tribus filiorum Israel.

PL 20, 449B

霊は神のものであり、キリストは子なる神であるのだから、――このキリストは、等しい力によって、不当な従属という考えを打ち砕き、肢体の敬うべき凱旋によって、死に余地を残さず、単独性という名を拒み、自らのどの部分にも終わりも始まりも感じない。そして使徒たちと聖人たちは、霊の奥義の聖別により、体の犠牲により、血の価と受難の犠牲により、贖い主の座に昇る。彼自身が福音書で言うとおりである。「子がその栄光の座に着くとき、汝らもまた十二の座に着き、イスラエルの子らの十二の部族を裁く」〔この文は主文を欠き、崩れているらしい。cum 節のまま訳した〕。

Liber de laude sanctorum 7.9

9

Et iterum: Cui remiseritis remissa erunt, et quem ligaveritis, ligatus habebitur. Relinquitur ergo, ut toti cum toto sint Salvatore. Nam quibus nihil est in professione dissimile, his totum est in Deitatis veritate commune.

PL 20, 449C

また〔言う〕。「汝らが赦す者には、赦しが与えられ、汝らが縛る者は、縛られたものと見なされる」。それゆえ、全き者が全き救い主と共にあることが残る。実に、告白において何も異ならない者たちには、神性の真実において全体が共通である。

Liber de laude sanctorum 7.10

10

Per justitiam etiam fiunt comites Salvatoris, per prudentiam aemuli, per usum artuum concorporei, per sanguinem consanguinei, per hostiae consummationem fiunt crucis aeternitate consortes. Scriptum est enim: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum.

PL 20, 449C

彼らは、正義によって救い主の同伴者となり、思慮によって〔彼に〕熱心に倣う者となり、肢体の用い方によって同じ体を分かつ者となり、血によって血を分かつ者となり、供え物の完成によって、十字架の永遠性にあずかる者となる。実に、こう書かれている。「私は私の父、また汝らの父のもとへ昇る」。

Liber de laude sanctorum 7.11

11

Si igitur communis pater, communes et filii, si communes filii, communis haereditas, si communis haereditas, communis aeternitas. Sancti autem sunt per victoriam immortalitate donati, superest, ut non divisa, sed una sit auctoritas voluntatum.

PL 20, 449C

それゆえ、父が共通なら子らも共通であり、子らが共通なら相続も共通であり、相続が共通なら永遠も共通である。聖人たちは勝利によって不死を授けられた。残るのは、意志の権威が分かたれず一つであることである。

Liber de laude sanctorum 7.12

12

Ipso hoc apud patrem Domino prosequente: Pater, sanctifica illos in veritate, verbum tuum veritas est. Sicut tu me misisti in saeculo, et ego misi eos in saeculo.

PL 20, 449D

主自身が父のもとでこれを続けて言う。「父よ、真理において彼らを聖別せよ。汝の言葉は真理である。汝が私を世に遣わしたように、私も彼らを世に遣わした」。

Liber de laude sanctorum 7.13

13

Et pro eis sanctifico me, ut sint et ipsi sanctificati in veritate; non solum pro his te rogo, sed etiam pro eis qui credituri sunt in me, per verbum ipsorum.

PL 20, 449D

「また彼らのために、私は私自身を聖別する。彼らもまた真理において聖別された者となるためである。私が汝に願うのは、彼らのためだけでなく、彼らの言葉を通して私を信じようとする者たちのためでもある」。

Liber de laude sanctorum 7.14

14

Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi sint in nobis, ut hoc saeculum credat, quia tu me misisti, et ego mitto eos. Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut nos unum sumus.

PL 20, 449D

「すべての者が一つであるためである。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにあるように、彼らも我々のうちにあるためであり、この世が、汝が私を遣わしたと信じるためである。私は彼らを遣わす。汝が私に与えた栄光を、私は彼らに与えた。我々が一つであるように、彼らが一つであるためである」。

Liber de laude sanctorum 7.15

15

Ego in illis, et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat saeculum, quia tu me misisti et dilexisti illos, sicut me dilexisti. Rapitur enim a dignis imperium salutare, quisquis extulerit sacrae confessionis insigne.

PL 20, 450A

「私は彼らのうちに、汝は私のうちにある。彼らが一つへと完成されるためであり、世が、汝が私を遣わしたこと、また汝が私を愛したように彼らを愛したことを知るためである」。救いの支配は、ふさわしい者たちによって奪い取られる。聖なる告白の印を掲げた者は誰でも、そうである。