ルーアンのウィクトリキウスc. 330–c. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de laude sanctorum

Caput VIII 第VIII章

Victricius of Rouen · Liber de laude sanctorum · PL 20, 450A · 12 sectiones

Liber de laude sanctorum 8.1

1

Alia est, dilectissimi, immortalitas, quae sine conceptione fragilitatis, est sempiterna. Alia, quae largitate conceditur. Nos autem Apostolis, et Martyribus donatam immortalitatem negare non possumus.

PL 20, 450A

いとも愛する者たちよ、不死には種類がある。弱さを宿すことなく永遠である不死がある。ほかに、気前のよい賜物として与えられる不死がある。しかし我々は、使徒たちと殉教者たちに不死が与えられたことを否定できない。

Liber de laude sanctorum 8.2

2

Sed illud assumimus post indeptam divinitatem, nihil esse, quod Trinitatem a sanctorum oblatione secernat; quoniam ipsa eos veritas edidit Trinitatis. Plenam enim perfectamque esse Dei naturam necesse est confiteri.

PL 20, 450A

だが我々は、神性を得たのちには、三位一体を聖人たちの献げ物から分かつものは何もないと、受け入れる。三位一体の真理そのものが彼らを生み出したからである。神の本性が満ち、完全であることを、告白せねばならない。

Liber de laude sanctorum 8.3

3

Alioquin fit injuria, si negemus, dicente Domino: Qui me negaverit, et meos sermones, coram hominibus, et ego eum negabo coram Patre meo et Angelis ejus. Huc accedit, quod ultra nihil recipit plenitudo. Sanguis autem post Martyrium praemio divinitatis ignescit.

PL 20, 450B

さもなければ、我々が否定するなら不当となる。主はこう言う。「私と私の言葉を、人々の前で否認する者を、私も私の父と父の天使たちの前で否認する」。さらに、充満はそれ以上何も受け入れない。血は殉教ののち、神性という報いで燃え上がる。

Liber de laude sanctorum 8.4

4

Facessat ergo distinctionis injuria, cum sit eadem copula claritatis. Vado, ait, ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum. Videtis itaque, amantissimi, hoc esse Patris, et Filii per naturae proprietatem, quod est Sanctis per suscepti muneris unitatem.

PL 20, 450B

それゆえ、区別という不当は去るがよい。栄光の結びは同じなのだから。「私は私の父、また汝らの父のもとへ行く」と彼は言う。いとも愛する者たちよ、諸君は見る。父と子とに、本性に固有のものとして属するものが、聖人たちには、受けた賜物の一体性によって属することを。

Liber de laude sanctorum 8.5

5

Deus longe lateque diffunditur, et suum lumen sine sui feneratur detrimento. Quacumque in parte totus est, sensus totus, visus totus, animi totus sui. Non potest ergo non esse perfectus in Apostolis qui est perfectus in toto.

PL 20, 450B

神は遠く広く行き渡り、自らの光を、自らを損なうことなく貸し付ける。どの部分においても全体であり、感覚において全体、視覚において全体、自らの心において全体である。それゆえ、全体において完全である者が、使徒たちにおいて完全でないことはありえない。

Liber de laude sanctorum 8.6

6

Forsitan hoc loco quispiam exclamet, et dicat, Ergo hoc martyr, quod prima virtus, et absoluta, inenarrabilisque substantia Deitatis? dico idem esse per beneficium, non per proprietatem; per adoptionem, non per naturam.

PL 20, 450C

ここで誰かが叫んで言うかもしれない。「では殉教者は、第一の力、完全で語りえない神性の実体と同じものなのか」と。私は言う、同じであるのは、恩恵によってであって固有性によってではなく、養子によってであって本性によってではない、と。

Liber de laude sanctorum 8.7

7

Eoque fieri ut cum dies magnus advenerit, nec acquisisse videatur ille qui acceperit imperium, nec minuisse ille, qui dedit. Clementis bonique disceptatoris est, praedicare ante, quid caveas.

PL 20, 450C

そうして、大いなる日が来たとき、支配を受けた者が得たようにも見えず、与えた者が減ったようにも見えない、ということになる。何を避けるべきかを前もって告げるのは、寛大で善い裁き手のすることである。

Liber de laude sanctorum 8.8

8

Ecce nobis velut praelato reliquiarum suarum lumine tramitem veritatis ostendunt. Docent reverentiam, fidem, prudentiam, justitiam, fortitudinem, concordiam, continentiam, castitatem, dum in obsessis corporibus, his quae sunt contraria puniunt, et vitiorum amovent labes.

PL 20, 450C

見よ、彼らは我々に、自らの聖遺物の光をいわば先頭に掲げて、真理の小道を示す。彼らは、敬意、信仰、思慮、正義、勇気、一致、自制、貞潔を教える。取りつかれた体において、これらに反するものを罰し、悪徳の汚れを取り除くことによって。

Liber de laude sanctorum 8.9

9

Sed hanc misericordiam, et hunc docendi affectum, has denique reliquiarum divitias, et hos ignitos luminis radios in se habent; etiam cum nostra coeperint delicta pensare. Boni regis est absque gratia judicare.

PL 20, 450C

だが彼らは、この慈しみ、この教える情、実にこれらの聖遺物の富、燃える光のこの光線を、自らのうちに持っている。我々の罪を量りはじめるときでさえそうである。偏った好意なしに裁くのは、善い王のすることである。

Liber de laude sanctorum 8.10

10

Ibi mera veritas invenitur, ubi nulla est in unam partem declinatio cognitoris. Nos autem ab ipsis, quibus nunc utimur beneficiis adjuvamur.

PL 20, 450D

審理する者がどちらか一方に傾くことのない所に、純粋な真理は見いだされる。だが我々は、今我々が用いている、まさにその恩恵によって助けられている〔ab ipsis は beneficiis に係ると取った。「聖人たち自身から、今用いている恩恵によって」とも読める〕。

Liber de laude sanctorum 8.11

11

Ergo in unum velut acervum omnis quae nunc diffusa est Sanctorum bonitas colligetur, ut sine gratia, sine appellationis injuria sceptrum teneant judicantis. Peccata sunt tenebrae, lux innocentia.

PL 20, 450D

それゆえ、今は散らされている聖人たちのあらゆる善性は、一つの山のように集められ、彼らは偏った好意なく、上訴の不当もなく、裁く者の笏を握るであろう。罪は闇であり、光は無垢である。

Liber de laude sanctorum 8.12

12

Necesse est ergo ut carcer appareat tenebrarum, cum coeperit de se in se redire quod lucis est.

PL 20, 450D

それゆえ、光のものが自らから自らへと戻りはじめるとき、闇の牢獄が現れることは必然である。