Liber de laude sanctorum 11.1
Huc accedit quod non minus in partibus, quam in soliditate curatio est. An aliter in Oriente, Constantinopoli, Antiochiae, Thessalonicae, Naiso, Romae, in Italia miseris porrigunt medicinam? An aliter laborantia corpora defeaeantur?
PL 20, 453Aさらに、癒しは、全体にあるのに劣らず部分にもある。それとも、東方で、コンスタンティノポリス、アンティオキア、テサロニケ、ナイスス、ローマ、イタリアで、哀れな者たちに〔聖人たちが〕薬を差し出すのは、別のやり方なのか。病む体が浄められる〔底本は defeaeantur。defaecantur と読む〕のは、別のやり方なのか。
Liber de laude sanctorum 11.2
Curat Ephesi Joannes Evangelista, praeterea et in locis plurimis; quem Christi a pectore nec ante consecrationem accepimus recessisse, et apud nos ipsa ejus est medicina. Curat Bononiae Proculus, Agricola, et hic quoque horum cernimus majestatem.
PL 20, 453Bエフェソスでは福音書記者ヨハネが癒す。ほかの多くの場所でも癒す。我々は、彼が聖別の前でさえキリストの胸から離れなかったと聞いている〔consecratio の意味は定かでない。聖別(死による献身)と取った〕。我々のもとにも、彼の同じ治療がある。ボノニア〔現ボローニャ〕ではプロクルスとアグリコラが癒す。ここでも我々は、この者たちの威光を認める。
Liber de laude sanctorum 11.3
Curat Placentiae Antoninus. Curat Saturninus, Trajanus in Macedonia. Curat Nazarius Mediolano: Mutius Alexander, Datysus, Chindeus larga virtute gratiam salutis infundunt.
PL 20, 453Bプラケンティア〔現ピアチェンツァ〕ではアントニヌスが癒す。マケドニアではサトゥルニヌスとトライアヌスが癒す。ミラノではナザリウスが癒す。ムティウス・アレクサンデル、ダテュスス、キンデウスは、豊かな力によって救いの恩寵を注ぐ〔Mutius Alexander は一人の名か、ムティウスとアレクサンデルの二人か定かでない。一人の名と取った〕。
Liber de laude sanctorum 11.4
Curat Rogata, Leonida, Anastasia, Anatoclia, ut ait Apostolus Paulus: In virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, uno, atque eodem spiritu, qui omnia in omnibus operatur. Rogo, an alia est apud nos, alia apud alios memoratorum medela sanctorum?
PL 20, 453Bロガタ、レオニダ、アナスタシア、アナトクリアが癒す。使徒パウロが言うとおりである。「完全な人へ、キリストの充満の年齢の尺度へ、一つの同じ霊によって。この霊がすべてのことをすべての人のうちに働く」。私は問う、我々のもとにある、いま挙げた聖人たちの治療は、他の人々のもとにあるそれとは別のものなのか。
Liber de laude sanctorum 11.5
Quod si quidquid ubique sanctorum est, parili pietate cultores suos defendunt, purgant, tuentur, adjiciendus cultus est, non discutienda majestas. Quod si in reliquiis non esset plenum pondus virtutis, tamen non erat bonae mentis derogare tali aliquid dignitati.
PL 20, 453Bどこにいる聖人たちであれ、すべての聖人が等しい慈しみをもって自分たちを崇める者たちを守り、清め、保護するのなら、加えられるべきは崇敬であって、威光が詮議されるべきではない。たとえ聖遺物のうちに力の十全な重みがないとしても、そのような尊厳から何かを減じようとするのは、善い精神の者のすることではなかろう。
Liber de laude sanctorum 11.6
Non enim scire prodest, sed timere. Quia cautum est: Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, nusquam poterit justificari. Innumerabilia sunt, quae occurrunt, sed nos puri liquoris meatus, et tramites aucupamur.
PL 20, 453C知ることは益にならず、恐れることこそ益になるからである。こう戒められている。「主への恐れは罪を追い払う」。「恐れのない者は、決して義とされえない」。立ち現れるものは数えきれないが、我々は澄んだ水の流れと小道を追い求める。
Liber de laude sanctorum 11.7
Non me hypothetici et categorici syllogismorum modi intricant, non inania philosophorum sophismata decipiunt: ipsa faciem suam veritas aperit, fides despuit argumenta, crimen latebras, innocentia publicum quaerit.
PL 20, 453C仮言的および定言的な三段論法の様式は私を惑わさず、哲学者たちの空虚な詭弁も私を欺かない。真理はおのずから己の顔を現し、信仰は論証を吐き捨て、罪過は隠れ場を、無垢は公の場を求める。
Liber de laude sanctorum 11.8
Manu igitur ostendo, quod quaeritur, tango reduvias, affirmo in istis reliquiis perfectam esse gratiam perfectamque virtutem.
PL 20, 453Cゆえに私は、求められているものを手で示す。私は聖遺物の小片〔reduvias は本来「ささくれ」の意。ここでは小さな破片と取った〕に触れ、これらの聖遺物のうちに完全な恩寵と完全な力があると断言する。
Liber de laude sanctorum 11.9
Hoc loco si res esset sermonum collisione pandenda, dicerem et genere, et specie, et numero idem esse; de quo ambigit infida calumnia dubitantis, nec dubitantis fortasse, sed non amantis.
PL 20, 453Dここで、もし事が言葉のぶつけ合いによって開かれるべきなら、私は、類においても、種においても、数においても同一であると言うであろう。これについて、疑う者の不誠実な中傷は迷っている。おそらく疑う者ではなく、愛さない者の中傷である。
Liber de laude sanctorum 11.10
At vero cum totam fide teneam, supervacaneis supersedendum interim reor, sed videnda, non quaerenda. Ecce incumbit immundi pollutique spiritus tortor, nec venit sub aspectu ille, qui torquet. Nulla sunt vincula, et ligatur ille qui patitur.
PL 20, 453Dだが私は、全体を信仰によって保持している以上、余計なことはさしあたり措くべきだと考える。見るべきものであって、探し求めるべきものではない。見よ、汚れ穢れた霊を責める者がのしかかるが、責めているその者は目に入らない。鎖はないのに、苦しめられている者は縛られている。
Liber de laude sanctorum 11.11
Equuleum aeris habet ira coelestis. Nulla ungula est, et tanta sunt crimina confitentium; nullum vulnus apparet, et dentium stridor auditur, nulla interrogatio disceptantis, et sequitur permissio recedentis.
PL 20, 454A天の怒りは、青銅の木馬〔equuleus。拷問台〕を持つ。鉤爪〔ungula。拷問具〕はないのに、告白される罪過は大きい。傷は見えないのに、歯ぎしりが聞こえる。詰問する者の尋問はないのに、立ち去る者への許しが続く。
Liber de laude sanctorum 11.12
Nemo profecto, nemo tam inops mentis est ut dicat deesse plenitudini, cum examini nihil deesse videat. Deus enim proculdubio; Deus est, quisquis est invisibilium tortor et judex. Imperfecta natura nescit spiritum vulnerare. Interiora non judicat, nisi qui sanat.
PL 20, 454Aまことに、誰も、誰も、吟味に何一つ欠けていないのを見ながら、充満に欠けていると言うほど、精神に乏しくはない。疑いなく神である。見えない者たちの責め手であり裁き手であるのは、誰であれ神である。不完全な本性は、霊を傷つけることを知らない。内奥を裁くのは、癒す者のほかにない。
Liber de laude sanctorum 11.13
Non imperat elementis, nisi qui calcat sceptrum. Non tenet Trinitatem, nisi qui est in partibus integer, et totus in toto; sensus primus nullius adjectionis est indigus.
PL 20, 454A元素に命じるのは、王笏を足下にする者〔calcat sceptrum の意は定かでない。諸王の上に立つ者と取った〕のほかにない。三位一体を保つのは、部分において完全であり、全体において全体である者のほかにない。最初の思いは、いかなる付加も要しない。
Liber de laude sanctorum 11.14
Apostoli autem sanctique non solum additamenta non quaerunt, sed etiam sanitatis, et salutis beneficia largiuntur. Ergo unus sensus, unus spiritus, una est his cum veritate permixtio. Qui curat, et vivit; qui vivit in reliquiis est.
PL 20, 454A使徒たちと聖人たちは、付加を求めないばかりか、健康と救いの恩恵をさえ惜しみなく与える。ゆえに彼らには、一つの思い、一つの霊、真理との一つの混ざり合いがある。癒す者は生きており、生きている者は聖遺物のうちにいる。
Liber de laude sanctorum 11.15
Apostoli autem Martyresque medentur, et diluunt. In reliquiis igitur sunt totius vinculo aeternitatis astricti. Omnem sectionem nubilum mortis infuscat. Nos satis superque Sanctos declaravimus partis damna non nosse.
PL 20, 454B使徒たちと殉教者たちは癒し、洗い清める。それゆえ聖遺物のうちにいる彼らは、全き永遠の絆に結ばれている。あらゆる切断を、死の雲は暗くする。我々は、聖人たちが部分の損失を知らないことを、十分すぎるほど宣明した。
Liber de laude sanctorum 11.16
Residet ergo ut intelligamus, misericordiae esse, non quaestionis, quod se justi omnibus largiuntur; qui amat, credit; qui credit, fidem in disputatore, et sacerdote, non verba rimatur. Unde si nostra cui sordebit oratio, studium certe neutiquam displicebit.
PL 20, 454B残るのは、我々が理解することである。義人たちが自らをすべての人に与えるのは、慈しみに属することであって、詮索に属することではない。愛する者は信じ、信じる者は、論争する者や司教のうちに、言葉ではなく信仰を探る。ゆえに、もし誰かにとって我々の弁説がつまらなく思われても、熱意は決して不快でないであろう。
Liber de laude sanctorum 11.17
Si quidem nos videbit, librum simplici fide exarasse, non verbis; cultu, non argumentis; veneratione, non curiositate. Amator veritatis est quisquis reverentiam detulerit; osor est, quisquis moverit quaestionem.
PL 20, 454Bというのは、彼は、我々がこの書を、言葉ではなく単純な信仰で、論証ではなく崇敬で、好奇心ではなく尊崇で書きつけたことを見るであろうから。敬意を捧げる者は誰であれ、真理を愛する者である。問いを持ち出す者は誰であれ、真理を憎む者である。