Liber de laude sanctorum 4.1
Miseremini igitur, miseremini; habetis, quod ignoscatis, confitemur Deum Patrem; confitemur Deum Filium, confitemur sanctum Spiritum Deum. Confitemur quia tres unum sunt.
PL 20, 446Bそれゆえ、憐れんでほしい、憐れんでほしい。諸君には赦すべきものがある。我々は、父なる神を告白する。子なる神を告白する。聖なる霊なる神を告白する。三者が一つであることを我々は告白する。
Liber de laude sanctorum 4.2
Unum dixi; quia ex uno sicut Filius de Patre, ita Pater in Filio; sanctus Spiritus vero de Patre et Filio. Ita et Pater et Filius in Spiritu sancto.
PL 20, 446B私が「一つ」と言ったのは、一者から、子が父から出るように、父は子のうちにあるからである。聖なる霊は父と子から出る。こうして父と子は聖なる霊のうちにある。
Liber de laude sanctorum 4.3
Una Deitas, una substantia, quia unum principium, et una perpetuitas, sive ante omnia, sive per quem omnia, verus Deus de Deo vero; quia ut alius de alio, ita alius in alio, vivus a vivo, perfectus a perfecto, lumen de lumine, et lumen in lumine.
PL 20, 446B神性は一つ、実体は一つである。始まりが一つであり、永続も一つだからである。万物に先立つ者としても、万物がそれによってある者としても、まことの神、まことの神から出た神である。ある者が他の者から出るように、ある者は他の者のうちにあり、生ける者から生ける者、完全な者から完全な者、光から光、光のうちの光である。
Liber de laude sanctorum 4.4
Ita hujus Trinitatis Deitas ex uno et in uno permanens. Pater pater est, Filius filius est, Spiritus spiritus est.
PL 20, 446Bこうして、この三位一体の神性は、一者から出て一者のうちにとどまる。父は父であり、子は子であり、霊は霊である。
Liber de laude sanctorum 4.5
Tres nominibus, tres uno principio, tres una perfectione, tres una Deitate, tres uno lumine, tres una virtute, tres una operatione, tres una substantia, tres una perpetuitate, quia ut tres ex uno, ita unitas in tribus.
PL 20, 446C名により三、一つの始まりにより三、一つの完全さにより三、一つの神性により三、一つの光により三、一つの力により三、一つの働きにより三、一つの実体により三、一つの永続により三である〔「三」と「一つの…」の対応は定かでない。字面のとおり訳した〕。三者が一者から出るように、一体性は三者のうちにあるからである。
Liber de laude sanctorum 4.6
Sic confitemur quia sic credimus individuam Trinitatem, ante quam nihil potest affingi, nec mente concipi: per quam omnia visibilia, et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive principatus, sive potestates.
PL 20, 446Cこうして我々は、分かたれない三位一体を信じるがゆえに、こう告白する。それに先立つものは何も付け加えて想像することができず、精神で思い描くこともできない。それを通して、見えるものも見えないものも、王座であれ、主権であれ、支配であれ、権威であれ、すべてがある。
Liber de laude sanctorum 4.7
Omnia per ipsum, et sine illo factum est nihil, qui pro salute generis humani de sublimi descendens, de Maria Virgine incarnatus hominem induit, passus est, crucifixus, sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus est judicare vivos et mortuos.
PL 20, 446Cすべては彼によって成り、彼なしには何一つ成らなかった。彼は人類の救いのために高みから下り、おとめマリアから受肉して人を着、苦しみを受け、十字架につけられ、葬られ、三日目に死者の中から復活し、天に昇り、父なる神の右に座し、そこから、生者と死者を裁くために来る。
Liber de laude sanctorum 4.8
Et in Spiritu sancto, quia hoc sacramentum in Apostolis ipse firmavit dicens: Cum ascendero ad patrem meum, et ad patrem vestrum, rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis; quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec cognoscit eum.
PL 20, 446D聖なる霊をもまた〔告白する〕。彼自身が使徒たちにおいてこの秘義を確かにしたからである。彼は言う。「私が私の父、また汝らの父のもとへ昇ったとき、私は父に願い、父は別の弁護者を汝らに与える。永遠に汝らと共にあるために、真理の霊を。この世はそれを受け入れることができない。それを見ず、知らないからである」。
Liber de laude sanctorum 4.9
Vos autem nostis illum, quia apud vos manet, et vobiscum est (Joan. XIV, 16, 17) . Et alibi: Cum vos statuerint ante potestates hujus mundi, nolite solliciti esse quid loquamini, Spiritus Patris vestri loquetur in vobis (Matth. X, 19) .
PL 20, 447A「汝らはそれを知っている。汝らのもとにとどまり、汝らと共にいるからである」(ヨハネ14:16, 17)。また別の所では言う。「彼らが汝らをこの世の権力者たちの前に立たせるとき、何を語るかと思い煩うな。汝らの父の霊が汝らのうちで語る」(マタイ10:19)。
Liber de laude sanctorum 4.10
In hac unitate venerabilium passionum vestrarum lumina confitemur. In Evangelio legimus, quia vos estis lumina mundi (Matth. V, 14) . Hoc in periculis, hoc in laetitia praedicamus.
PL 20, 447Aこの一体性において、我々は諸君の敬うべき受難の光を告白する。福音書に我々は読む。「汝らは世の光である」(マタイ5:14)。これを我々は危難のうちに、これを喜びのうちに宣べる。
Liber de laude sanctorum 4.11
Prosit peccatoribus ista confessio, quia hoc obtinuit ille, qui petivit, sicut Dominus in Evangelio loquitur: Nam cum latro in patibulo pendens ab eo peteret ut sui meminisset, ait Salvator: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso. Delicta nemo discutiat, veniam postulamus.
PL 20, 447Aこの告白が罪人たちの益となるように。願い求めた者がこれを得たからである。主が福音書で語るとおりである。盗人が十字架に掛けられて、自分を思い出してくれるよう彼に願ったとき、救い主は言った。「アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私と共に楽園にいる」。罪を吟味する者がないように。我々は赦しを求める。