ルーアンのウィクトリキウスc. 330–c. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de laude sanctorum

Caput V 第V章

Victricius of Rouen · Liber de laude sanctorum · PL 20, 447A · 3 sectiones

Liber de laude sanctorum 5.1

1

Age nunc, fratres dilectissimi, sacrosanctis reliquiis melle, lacte subacta psalmorum verba libemus. Vigiliis et jejuniis inebriata sobrietas ablutionem postulet peccatorum. Inclinemus ad nos sanctorum favorem, dum calet adventus.

PL 20, 447A

さあ今、いとも愛する兄弟たちよ、蜜と乳で練った詩篇の言葉を、至聖なる聖遺物に注ごう。徹夜と断食で酔わされた節度が、罪の洗いを求めるがよい。到来が熱を帯びているうちに、聖人たちの好意を我々のほうへ傾けよう。

Liber de laude sanctorum 5.2

2

Horum quidem domicilia superna sunt, sed nos ut hospites precemur. Prodest nonnumquam dissimulare, quod scias. Secretum suum ipsi noverint. Facilius impetrant qui sacramenta custodiunt, et secreta non quaerunt.

PL 20, 447B

彼らの住処は天にあるが、我々は客として願おう。知っていることを知らぬふりするのが益となることもある。彼らの秘密は彼ら自身が知っていればよい。秘義を守り、秘密を探らない者のほうが、容易に聞き届けられる。

Liber de laude sanctorum 5.3

3

Vos quoque, sacrae, inviolataeque virgines, psallite, psallite, et choreis tramites quibus ad coelum ascenditur et pede pulsate. Illos, inquam, qui Paradisi vere gaudent clara luce, nullis nubibus turbidi; illos plantis terite, illos assultibus fatigate.

PL 20, 447B

諸君もまた、聖なる犯されざるおとめたちよ、歌え、歌え。天へ昇る小道を、輪舞と足で打て。私は言う、真に楽園の明るい光を喜び、いかなる雲にも濁らぬその小道を。足裏で踏め、跳躍で疲れさせよ。