ルーアンのウィクトリキウスc. 330–c. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de laude sanctorum

Caput II 第II章

Victricius of Rouen · Liber de laude sanctorum · PL 20, 444B · 6 sectiones

Liber de laude sanctorum 2.1

1

Qua te nunc, benedicte Ambrosi, veneratione complexer? qua te, Theodule, deosculer charitate? quibus te interioribus brachiis Eustachi sensui meo glutinem? quo te cultu novae mentis, Cario, qua admiratione suspiciam? nescio profecto, nescio prae tantis meritis quid rependam.

PL 20, 444B

祝福されたアンブロシウスよ、今、いかなる崇敬をもって私はあなたを抱こうか。テオドゥルスよ、いかなる愛をもってあなたに口づけしようか。エウスタキウスよ、いかなる内なる腕で、あなたを私の思いに結びつけようか。カリオよ、新たな精神のいかなる敬意で、いかなる感嘆をもって、あなたを仰ぎ見ようか〔以上の名の呼びかけの相手は、迎えた聖遺物の殉教者たちか、それを運んできた人々か、定かでない。名のまま訳した〕。私は本当に知らない、これほどの功績に対して何を報いればよいのか。

Liber de laude sanctorum 2.2

2

Unum solum est quod potest vestris beneficiis respondere, si a sanctis Apostolis et Martyribus debita nostra poscatis, ut vobis non desint quos nobiscum esse voluistis. Tuae quoque, dilectissime frater Aeliane, consedulitati, tum etiam exspectationi gratias ago.

PL 20, 444C

諸君の恩恵に応えうるものは、ただ一つである。諸君が聖なる使徒たちと殉教者たちから我々の負債〔の取り立て〕を求めるなら、諸君が我々と共にいることを望んだ者たちが、諸君から欠けないことである〔si 節と ut 節の係りは定かでない。そう取った〕。愛する兄弟アエリアヌスよ、あなたの共なる熱心〔底本は consedulitati。「共に励む熱心」と解した〕と、さらに待ち望みに感謝する。

Liber de laude sanctorum 2.3

3

Sed labori tuo et officio mercedem jam Apostoli ac Martyres exsolverunt, diu tecum fuerunt. Da igitur, da, quid moraris? Sanctorum templa porrigite. Operari libet, non libet loqui.

PL 20, 445A

だが、あなたの労苦と務めには、使徒たちと殉教者たちがすでに報酬を支払った。彼らは長くあなたと共にいたのだ。さあ、与えよ、与えよ、何をためらうのか。聖人たちの神殿を差し出せ〔templa は聖遺物を納める容れ物を指すらしい〕。私は働きたい、語りたくはない。

Liber de laude sanctorum 2.4

4

Nam si curavit attacta leviter fimbria Salvatoris, procul dubio curabunt amplexata, domicilia passionum. Huc accedit quod fatigationem labor iste non sentit. Apostolos ac Martyres nostros fide ante portavimus.

PL 20, 445A

というのも、救い主の衣の房が軽く触れられただけで癒したのなら、受難の住処〔聖遺物〕は、抱き締められたとき、疑いなく癒すであろう。さらに、この労苦は疲れを感じない。我々は使徒たちと殉教者たちを、すでに信仰によって担ってきた。

Liber de laude sanctorum 2.5

5

Bis ad Rothomagensem Sancti veniunt civitatem: dudum nostrum pectus intrarunt; modo celebrant Ecclesiam Civitatis. Ecce omnis aetas in vestrum funditur famulatum, alter alterum vincere studio religionis insistit.

PL 20, 445A

聖人たちはルーアンの町へ二度来る。先には我々の胸に入り、今は町の教会を盛り上げる。見よ、あらゆる年齢が、諸君への奉仕へと注ぎ出され、互いに信仰の熱心において相手に勝とうと励んでいる。

Liber de laude sanctorum 2.6

6

Hinc presbyteri et diacones et omnis vobis quotidiano famulatu cognitus minister occurrit. Notorum sunt obsequia gratiora: non enim amari incipit [ Subaud. notus], sed amoris acquirit augmentum.

PL 20, 445A

こちらからは司祭たち、助祭たち、日々の奉仕で諸君に知られたあらゆる奉仕者が出迎える。知られた者たちの奉仕のほうがありがたい。愛され始めるのではなく〔編者は notus を補って読む〕、愛の増しを得るのだから。