Liber de laude sanctorum 12.1
Qua de re, Amantissimi, dum recens est turba sanctorum, incumbamus, et ex imis corporum venis suspiria proferamus. Adsunt advocati, delictorum nostrorum gesta oratione pandamus.
PL 20, 454Cそれゆえ、いとも愛する者たちよ、聖人たちの群れがまだ新しいうちに、身を傾けよう。体の奥底の血管から嘆息を絞り出そう。弁護者たちがここにいる。我々の罪の行状を、祈りによって明るみに出そう。
Liber de laude sanctorum 12.2
Favent judices, possunt mitigare sententiam, quibus dictum est: Sedebitis super duodecim tribunalia, judicabitis duodecim Tribus filiorum Israel (Matth. XIX, 28) . Semper judices, quia semper Apostoli.
PL 20, 454C裁き人たちは好意を寄せている。彼らは判決を和らげることができる。彼らにはこう告げられたからである。「汝らは十二の裁きの座に座り、イスラエルの子らの十二部族を裁くであろう」(マタイ19:28)。彼らは常に使徒であるから、常に裁き人である。
Liber de laude sanctorum 12.3
Sed me longius non tam dicendi studium, quam fidei traxit officium; immodica gratulatio tacere non novit. Laetitiae detrimentum est, si desit auditor.
PL 20, 454Cだが私を遠くへ引いたのは、語る熱意よりも、信仰の務めである。度を越した喜びは、黙ることを知らない。聞き手がいなければ、喜びは損なわれる。
Liber de laude sanctorum 12.4
Ergo si tacere in tanta exsultantium celebritate potuissem, crimen moeroris incurreram: Apostoli ac Martyres veniunt, Antistitem tacere non convenit. Eriguntur altaria, de gaudio Sacerdotis populus sumat exordium. Quis rogo, tam brutus?
PL 20, 454Cゆえに、これほどの歓喜する者たちの祝祭のただ中で黙っていることができたとしたら、私は憂いの罪過を負ったであろう。使徒たちと殉教者たちが来る。司教が黙っているのはふさわしくない。祭壇が建てられる。司教の喜びから、民は始めるがよい。私は問う、誰がこれほど鈍いのか。
Liber de laude sanctorum 12.5
Quis tam profanus? quis tam legis et religionis ignarus, ut gaudia ista non sentiat? Si quis saecularium principum nostram nunc viseret civitatem, protinus sertis spatia omnia redimita riderent, matres tecta complerent, portae undam populi moverent, omnis aetas in studium divisa, adoreas [Id est laudes], et bellica facta cantaret, paludamenti flammas ac Tyrium muricem miraretur, stuperet, Rubri pretium maris, et gelatas lacrymas belluarum: et quidem miranda si videas, contemnenda si cogites; denique lapides appellantur; haec inquam, hiantem populum detinerent.
PL 20, 454D誰がこれほど俗なる者か。誰が、法と宗教についてこれほど無知で、この喜びを感じないというのか。もし世俗の君主の誰かが今、我々の都市を訪れたなら、たちまち、あらゆる広場が花冠に飾られて笑い、母たちは屋根を埋め、門は民の波を動かし、あらゆる年齢が、それぞれの熱意に分かれて、戦勝の誉れ〔adoreas。編者は角括弧で「すなわち laudes(賛美)」と注する〕と戦の功を歌い、軍衣の炎の色とテュロスの紫貝に驚嘆し、紅海の宝の値と、獣たちの凍った涙に呆然とするであろう。しかもそれらは、見れば驚嘆すべきものでも、考えれば軽んずべきものである。実に、それらは石と呼ばれる。これらが、私は言う、口を開けた民を引きつけるのであろう。
Liber de laude sanctorum 12.6
At vero beatissimi, cum Martyrum triumphus, et pompa virtutum nostra tecta succedunt, cur non solvamur in gaudia? Nec deest quod miremur: pro regali amictu praesto est aeterni luminis indumentum.
PL 20, 455Aだが、いとも福なる者たちよ、殉教者たちの凱旋と徳の行列が我々の屋根の下に入るとき、なぜ我々は喜びに溶けないのか。驚嘆すべきものにも事欠かない。王の衣の代わりに、永遠の光の衣が備えられている。
Liber de laude sanctorum 12.7
Hic purpura, hic togae liberae sanctorum sunt, hic diademata variis gemmarum distincta luminibus, sapientiae, intellectus, scientiae, veritatis, consilii, fortitudinis, tolerantiae, temperantiae, justitiae, prudentiae, patientiae, castitatis, istae in lapidibus singulis sunt expressae, scriptaeque virtutes.
PL 20, 455Aここに紫衣があり、ここに聖人たちの自由人のトガがあり、ここに、さまざまな宝石の光で彩られた冠がある。知恵、理解、知識、真理、助言、勇気、忍苦、節制、正義、思慮、忍耐、貞潔という、これらの徳が、一つ一つの石に刻まれ、書き記されている。
Liber de laude sanctorum 12.8
Hic spiritalibus gemmis coronas Martyrum artifex Salvator ornavit. Ad has gemmas animarum vela tendamus, nihil in his fragile, nihil quod majus minuat, nihil quod sentiat detrimentum.
PL 20, 455Bここで、救い主なる工匠は、霊的な宝石で殉教者たちの冠を飾った。これらの宝石へ、魂の帆を向けよう。これらのうちには、壊れやすいものは何もなく、大きなものによって減るものも、損失を感じるものも何もない。
Liber de laude sanctorum 12.9
Magis ac magis in specie florescunt; aeternitatis insignia edita esse, etiam sanguis ostendit, qui ignem Spiritus sancti adhuc signat in ipsis corporibus reliquiisque membrorum. Gratulamur, carissimi, quoties videmus tenebras luce discussas.
PL 20, 455Bそれらはますます姿において花開く。永遠のしるしが現されたことは、血もまた示している。血は聖なる霊の火を、いまなお体そのものと肢体の残りに印しているからである。愛する者たちよ、闇が光に追い払われるのを見るたびに、我々は喜び祝う。
Liber de laude sanctorum 12.10
Cur non effusius in gaudia proruamus, cum cernamus salutarium, aeternorumque luminum jubar allatum? Dies mihi videtur clarioris serenitatis sumpsisse laetitiam. Nec immerito, septuplo enim, ut dixi, Martyres sole sunt clariores.
PL 20, 455B救いの、永遠の光の輝きがもたらされたのを見ているのに、なぜ我々は、もっと溢れるように喜びへ突き進まないのか。この日は、いっそう明るい晴れやかさの喜びをまとったと、私には思われる。当然である。すでに言ったように、殉教者たちは太陽より七倍も明るいのだから。
Liber de laude sanctorum 12.11
Sed nunc nobis, amantissimi, orandum est, non perorandum [Hic deest in ms. orandum], inquam, ut a nobis omnis diaboli impetus repellatur, qui clandestino lapsu nostrum pectus ingreditur.
PL 20, 455Bだが今や、いとも愛する者たちよ、我々は祈らねばならず、弁じ尽くしてはならない〔編者は角括弧で「写本ではここに orandum が欠けている」と注する〕。私は言う、悪魔のあらゆる襲撃が我々から退けられるように。それは、気づかれぬ滑り込みによって、我々の胸に入り込むのである。
Liber de laude sanctorum 12.12
Firmate igitur, Sancti, vestros firmate cultores, ac petra angulari nostrum pectus instruite. Periculosus ac fortis est hostis, omnes aditus, omnes explorat ingressus. Sed nihil est verendum, grandis est occurrentium multitudo Sanctorum.
PL 20, 455Cゆえに、聖人たちよ、諸君を崇める者たちを堅くせよ。隅の石で、我々の胸を築け。敵は危険で強く、あらゆる入口、あらゆる侵入口を探っている。だが恐れるべきことは何もない。押し寄せる聖人たちの群れは大きい。
Liber de laude sanctorum 12.13
Cum igitur nobis e coelitum castris tantus militum et regum numerus advenerit, arripiamus arma justitiae, prudentiae, nos et fidei clypeo protegamus, non loricae squamis, sed temperantiae, et pudicitiae laminis pectora muniamus.
PL 20, 455Cゆえに、天の者たちの陣営から、これほど多くの兵士と王たちが我々のもとに来た以上、正義と思慮の武具を取ろう。我々もまた信仰の盾で身を守り、鱗の胸甲ではなく、節制と慎みの板で胸を固めよう。
Liber de laude sanctorum 12.14
Dextris nostris fidei semper ac patientiae tela vibremus. Mox feriamus, si quispiam pulsaverit inimicus. Talia dudum, talia Apostoli arma portarunt. His instructi, intemperantiae, lasciviae, cupiditatis, ambitionis, irae quoque et superbiae colla fregerunt.
PL 20, 455C我々の右手に、信仰と忍耐の槍を常に振りかざそう。もし敵の誰かが打ちかかってきたら、直ちに撃とう。かつて使徒たちが携えたのは、このような武具、このような武具であった。これらを備えて、彼らは不節制、放縦、貪欲、野心、さらには怒りと高慢の首を砕いた。
Liber de laude sanctorum 12.15
Nihil itaque nobis misericordia Salvatoris, non arma, non praesidia denegavit. Unde etiam atque etiam providendum est ne nos velut oscitantes vitiorum torpor invadat, ne aut incredulitas fidei inimica subripiat, aut ira differat, aut cupiditas vexet, aut luctet ambitio.
PL 20, 455Dこうして救い主の慈しみは、我々に武具も守りも拒まなかった。それゆえ、繰り返し用心しなければならない。我々があくびをする者のように悪徳の無気力に襲われないように、信仰の敵である不信仰が忍び寄って奪わないように、怒りが我々を引き裂かないように、貪欲が悩ませないように、野心が格闘を挑まないように。
Liber de laude sanctorum 12.16
Libenter nobiscum nostri Martyres versabuntur, si ad eorum famulatum puram conscientiam deferamus. Si cui forte dura et ineluctabilis videtur ista militia, non abjiciat hastam, antequam classicum crepet, nec eum ante pugnam frigus mortis invadat.
PL 20, 455D我々の殉教者たちは、我々が彼らへの奉仕に清い良心を持ち寄るなら、喜んで我々とともに過ごすであろう。もし誰かに、この戦いが厳しく逃れがたく見えるなら、軍楽が鳴り響く前に槍を投げ捨てるな。戦いの前に死の冷えが彼を襲うことのないように。
Liber de laude sanctorum 12.17
Nemo signa deserat Salvatoris. Dedit exemplum, mittit auxilia. Certa victoria est cum talibus commilitonibus, et cum Christo imperatore pugnare; tunc profecto in me splendebit galea Sacerdotis, si me in acie charitas vestra perspexerit; incendium gloriae est, vobis spectantibus, vobis sequentibus dimicare.
PL 20, 455D誰も救い主の軍旗を捨てるな。彼は模範を与え、援軍を送る。このような戦友たちとともに、統帥キリストとともに戦うなら、勝利は確実である。そのとき確かに、私において司教の兜は輝くであろう、もし戦列の中の私を諸君の愛が見届けたなら。諸君が見つめ、諸君が従う中で戦うことは、栄光の炎である。
Liber de laude sanctorum 12.18
Tuta statio, et salutis munitissimus portus est fides inconcussa et constantia spiritalis. Bona vita nihil prodest, si nescias cui vivas. In altum rapiet turbo ventorum levem et incredulam mentem.
PL 20, 456A揺るがぬ信仰と霊的な不屈こそ、安全な持ち場であり、救いのいとも堅固な港である。誰のために生きるのかを知らなければ、善い生活は何の益にもならない。風の旋風は、軽く信じない精神を高みへさらうであろう。
Liber de laude sanctorum 12.19
Fides est quae Sanctos vexit ad coelum; fides est quae flammas vertit in rorem, et in incendii globos salutare frigus immisit; fides est quae fluctuantium undarum liquores sub ambulantum vestigiis solidavit; fides est quae Martyres in exemplum mortis exhibet consecratos; fides est quae Confessorum animas munivit in certamine passionis; fides est quae jejunas, et seras, et aridas escas in humilitate depascit; fides est quae virginitatem, viduitatem, continentiam modesta integritate custodit; fides est quae sustulit concupiscentiam corporalem et amorem imperii coelestis ingessit; fides est quae Domino per mortem crucis immortalitatem conjungit.
PL 20, 456A聖人たちを天へ運んだのは信仰である。炎を露に変え、燃え盛る火の玉に救いの涼しさを注ぎ込んだのは信仰である。揺れる波の水を、歩む者たちの足跡の下で固めたのは信仰である。殉教者たちを、死の模範として聖別された者として示すのは信仰である。告白者たちの魂を、受難の闘いにおいて守ったのは信仰である。乏しく、遅く、乾いた食物を、謙遜のうちにかじらせるのは信仰である。おとめの身、やもめの身、自制を、つつましい清らかさのうちに守るのは信仰である。肉体の欲望を取り去り、天の支配への愛を注ぎ込んだのは信仰である。十字架の死を通して、主に不死を結びつけるのは信仰である。
Liber de laude sanctorum 12.20
Haec per odia saeculi exhibet Domino coodibiles; haec in carceribus confovet Confessores, teterrimo tenebrarum horrore conclusos, dumque in squalore sordibusque jactantur, ipsisque terrarum cubilibus transpunguntur, non somno liberi, quietem vel modici temporis capiunt.
PL 20, 456B信仰は、世の憎しみを通して、主に〔キリストとともに〕憎まれる者たち〔coodibiles は「共に憎まれる者たち」と取った〕を示す。信仰は牢獄で、闇のいとも忌まわしい恐怖に閉じ込められた告白者たちを温める。彼らが汚れと不潔の中に投げ出され、地の寝床そのものに刺し貫かれている間も、眠りに解き放たれることはなくとも、わずかな間でも休息を得る〔non somno liberi の係りは定かでない。信仰のおかげで、眠れなくともいくらかの安らぎを得る、と取った〕。
Liber de laude sanctorum 12.21
Dum ita per singulos dies omni tormentorum genere laniuntur; dum denique suppliciis multimodis urgentur, virtus proficit ad coronam. Fides est quae in his tot conflictationibus caram unitatem exhibet Deo, reddit vicem Christo, moriendo pro ipso.
PL 20, 456Bこうして日ごとにあらゆる種類の責め苦に引き裂かれ、ついには多様な処刑に迫られる間にも、徳は冠へと進む。これほど多くの苦闘のうちに、貴い一体性を神に示し、キリストのために死ぬことでキリストに返礼するのは信仰である。
Liber de laude sanctorum 12.22
Sicut caput corporis mortuum est pro membris, ita pro capite membra moriuntur, ut sicut caput vivit, ita cum capite vivificentur membra. Haec confirmat beatissimus Paulus: Si commorimur Christo, et convivimus; si toleramus, et conregnamus.
PL 20, 456C頭が体の肢体のために死んだように、肢体も頭のために死ぬ。頭が生きるように、頭とともに肢体も生かされるためである。いとも福なるパウロはこれを確かにする。「もし我々がキリストとともに死ぬなら、ともに生きる。もし耐え忍ぶなら、ともに支配する」。
Liber de laude sanctorum 12.23
Superest, amantissimi, ut et peccatorum nostrorum confessio subsequatur. Non quod divinae potestates secessus animorum, et secreta non norint; sed facile elicit misericordiam judicantis non extorta confessio.
PL 20, 456C残るのは、いとも愛する者たちよ、我々の罪の告白が続くことである。神的な力が、心の奥まった所と隠れたことを知らないからではない。強いられない告白は、裁く者の慈しみを、たやすく引き出すからである。
Liber de laude sanctorum 12.24
Nullus sit, charissimi fratres, dies, quo non his fabulis moremur, ille Martyr sub tortore non impalluit, ille percussoris moras festinatione praecessit, ille flammas avidus bibit; ille sectus est, sed integer stetit, ille felicem se dixit, cui contigit cruciari; ille inter manus carnificum, ne qua mora fieret properanti jussit redire fluminibus.
PL 20, 456Cいとも愛する兄弟たちよ、これらの物語にとどまらない日が一日たりともあってはならない。あの殉教者は、拷問人のもとで青ざめなかった。あの者は、処刑人の遅れを、急ぐことで追い越した。あの者は、炎を貪るように飲んだ。あの者は、切り刻まれても、無傷で立っていた。あの者は、責められる運命に出会った自分を、幸いだと言った。あの者は、死刑執行人たちの手の間で、急ぐ自分に遅れが生じないよう、川の流れに退けと命じた。
Liber de laude sanctorum 12.25
Illa patris lacrymas doluit, ut filia, contempsit ut Martyr; illa irritatione iram leonis mortis avida concitavit; illa jejunante filio feris ubera plena porrexit: illa virgo monilia aeternitatis ornamenta percussori colla subjecit.
PL 20, 456Dあの女は、娘として父の涙に心を痛め、殉教者として父を軽んじた。あの女は、死を渇望して、挑発によって獅子の怒りをかき立てた。あの女は、息子が断食している〔jejunante filio は、息子が乳に飢えている意とも取れる〕とき、満ちた乳房を野獣たちに差し出した。あのおとめは、永遠の飾りである首飾りをつけて、処刑人に首を差し出した。
Liber de laude sanctorum 12.26
Millia sunt, charissimi fratres, exempla virtutum, quae pagina sancta commemorat. Sed nos hortandi magis, quam docendi gratia carpsimus pauca de multis. Fidelibus enim pauca sufficiunt, infidelibus multa non prosunt. Non sunt sanctorum desideria differenda.
PL 20, 456D聖なる頁が記す徳の模範は、いとも愛する兄弟たちよ、数千に及ぶ。だが我々は、教えるためというより励ますために、多くの中からわずかを摘んだ。信仰ある者にはわずかで足り、信仰なき者には多くあっても益がないからである。聖人たちの望みは、先延ばしにされてはならない。
Liber de laude sanctorum 12.27
Cur moramur? Divinis, pateat aula Martyribus, jungantur reliquiae; jungantur et gratiae, in unum conveniant, primae resurrectionis exordia. Interea confessio nostra subripiat. Indulgentia criminum est gratulatio potestatum.
PL 20, 456Dなぜ我々はぐずぐずしているのか。聖堂は、神的な殉教者たちに開かれよ〔ミーニュの脚注は、この講話が、聖遺物が聖堂に納められる前、まだ建物が完成していないときに語られたことがここから分かるとする〕。聖遺物が結ばれ、恩寵もまた結ばれよ。最初の復活の始まりが、一つに集まれ。その間に、我々の告白が忍び入れ。罪過の赦しは、諸力の喜び祝うところである。
Liber de laude sanctorum 12.28
Haud immerito, charissimi fratres, basilicae spatium cupidus aedificator arripui. Appetentiam meam sanctorum excusat adventus. Ipsi sibi aulam parari occulta desiderii mei ratione jusserunt. Sic est profecto, sic est.
PL 20, 457Aいとも愛する兄弟たちよ、私が聖堂の敷地を、熱心な建築者として手に入れたのは、理由のないことではない。私の欲求を、聖人たちの到来が弁護する。彼らは、私の望みの隠れた理由を通して、自分たちのために聖堂が整えられるよう命じたのである。まことにそうである、まことにそうである。
Liber de laude sanctorum 12.29
Nam fundamenta jecimus, parietes in longum duximus, et hodie discimus, quibus operis nostri crescebat intentio. Qua de re omnes sunt morae castigatione pulsatae, nihil me pigrum tardumque delectat. Juvat manibus volvere, et grandia humeris saxa portare.
PL 20, 457A我々は基礎を据え、壁を長く伸ばし、そして今日、我々の工事の意図が誰のために膨らんでいたのかを知る。それゆえ、あらゆる遅れは叱責によって打たれた。怠惰で遅いものは、私をまったく喜ばせない。手で石を転がし、大きな石を肩に担ぐことは、楽しい。
Liber de laude sanctorum 12.30
Sudorem meum bibat terra; atque utinam sanguinem biberet pro nomine Salvatoris! Sudorem interim bibat terra altaria susceptura. Si nos fideles Apostoli et Martyres nostri perspexerint, alios invitabunt.
PL 20, 458A私の汗を、地が飲むがよい。願わくは、救い主の名のために、地が私の血を飲まんことを。さしあたり、祭壇を受け入れる地は、汗を飲むがよい。もし我々の使徒たちと殉教者たちが、我々が忠実であるのを見届けるなら、彼らは他の者たちを招くであろう。