ミラノのパウリヌスfl. 411–422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De benedictionibus patriarcharum libellus

Caput VI 第VI章

Paulinus of Milan · De benedictionibus patriarcharum libellus · PL 20, 724D · 14 sectiones

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.1

1

Benedictio Dan. 1. Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX, 16-18) .

PL 20, 724D

ダンへの祝福。1. 「ダンは自らの民を裁く、イスラエルの他の部族と同じく。ダンは道に蛇、小道に角のある蛇〔cerastes〕となれ。馬の蹄を噛み、乗る者が後ろへ落ちるように。主よ、私は汝の救いを待ち望む」(創世記49:16–18)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.2

2

Historialiter quidem praenuntiatur non solum de aliis nobilioribus tribubus, sed et de Dan, principem futurum Israeli, et per modum descriptionalem, qualis futurus sit, designatur.

PL 20, 725A

歴史に即して言えば、他のより高貴な部族についてだけでなく、ダンについても、イスラエルの君主となる者が出ると予告され、描写の仕方によって、その者がどのような者になるかが示される。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.3

3

Samson namque his verbis praefiguratur, qui more colubri serpentisque terribilis fuit: et quo terribilior insinuaretur, cornutus describitur propter eximiam potestatem atque fortitudinem.

PL 20, 725A

実に、これらの言葉によってサムソンが予示されている。彼は蛇のように恐ろしかった。さらに恐ろしさを印象づけるため、卓越した権能と勇気のゆえに、角を持つ者として描かれる。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.4

4

Hic ergo vias et semitas Israelitici regni tempore sui praesulatus obsedit, ne quis hostium vi terram ditionis illius invadere praesumeret.

PL 20, 725A

それゆえ彼は、統治した期間、イスラエルの王国の道と小道を塞ぎ、敵の誰もその支配の地に力ずくで侵入しようとしないようにした。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.5

5

Sed et si quis immanior, et de propria tamquam equi velocitate confisus et fortitudine, eum aggredi voluisset; mox corrosis plantis atque consumptis viribus stabilitatis, insectatorem suum ad terram perturbaret.

PL 20, 725A

しかし、もしもっと凶暴な者が、自分の馬のような速さと強さを恃んで彼を襲おうとしたなら、彼はすぐに足の裏を噛みちぎり、踏みとどまる力を使い果たさせて、追う者を地に突き落としたであろう。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.6

6

Quem ne quis errore deceptus plus quam hominem aestimaret, mox qui vere princeps exspectandus esset, adjecit dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine; in cujus videlicet iste ex parte aliqua typo praecessit.

PL 20, 725A

この者を、誰かが誤りに惑わされて人以上の者と見なすことのないよう、ヤコブはすぐに、真に待望されるべき君主を付け加えて言った。「主よ、私は汝の救いを待ち望む」。サムソンは、その予型として、ある部分で先立っていたのである。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.7

7

2. Praefigurat autem Dan iste Antichristum, qui futurus est velut coluber in via, et cerastes in semita: quia in via et semita mandatorum Dei ambulantibus, quantum in se est, obicem se praefert duplici armatus contra eos ingenio: in serpente namque calliditas illius praefiguratur, quia decipere astute quaerit viam Domini gressu operum tenentes.

PL 20, 725B

2. このダンは反キリストを予示する。反キリストは道の蛇、小道の角のある蛇〔cerastes〕のようになるはずである。神の命令の道と小道を歩む者たちに対し、できるかぎり自ら障害を差し出し、二重の企みで武装して彼らに対するからである。蛇によってその狡猾さが予示される。主の道を行いの歩みで保つ者たちを、巧妙に欺こうと求めるからである。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.8

8

In cornibus autem demonstratur furor illius, quo usurus est contra eos quos callida machinatione decipere nequiverit. Cerasta namque Graece, Latine cornua dicuntur; atque ideo serpens iste cornutus describitur.

PL 20, 725B

他方、角においてはその憤りが示される。巧妙な策略で欺くことのできなかった者たちに対して、彼はそれを用いるのである。実に、ギリシア語で「ケラスタ」〔ギリシア語〕と言われるものは、ラテン語では「角」と言われる。それゆえこの蛇は角のあるものとして描かれる。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.9

9

Cum ergo Antichristus veniens ante oculos spectantium signa magna fecerit, ignem de sublimi deposuerit, serpens in via est (Apoc. XIII, 13) .

PL 20, 725B

それゆえ反キリストが来て、見る者たちの目の前で大きな徴を行い、高みから火を降らせるとき、彼は道の蛇である(黙示録13:13)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.10

10

Cum autem se ad poenas et tormenta sibi non credentibus infligenda verterit, cerastes in semita fit; quia per angustam Domini semitam gradientes, cornibus potestatis sibi subigere nititur.

PL 20, 725C

他方、彼が自分を信じない者たちに刑罰と拷問を加えることへ向かうとき、小道の角のある蛇〔cerastes〕となる。主の狭い小道を行く者たちを、権能の角で自分に服させようとするからである。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.11

11

Qui dum extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4) , ungulas equi mordet, ut cadat ascensor ejus retro: quia mundialem gloriam ad hoc sibi non acquiescentibus aufert, ut amore bonorum praesentium illecti ibi cadant, ubi non vident.

PL 20, 725C

彼が、神と呼ばれ崇められるあらゆるものの上に自らを高めるとき(二テサロニケ2:4)、馬の蹄を噛み、その乗り手が後ろへ落ちるようにする。従わない者たちから世の栄光を取り去り、現在の善いものへの愛に誘われた者たちが、見えない所に落ちるようにするためである。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.12

12

Retrorsum enim cadere, est et hic desperaliter et inverecunde, ubi non videas, ruere, et post in exteriores tenebras devenire.

PL 20, 725C

実に、後ろへ落ちるとは、ここでも、絶望的に、また恥知らずに、見えない所へ突き進み、のちに外の闇へ至ることである。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.13

13

Qui enim in faciem cadit, de retro actis erubescit; qui autem retro decidit, ut jam praefati sumus, impoenitenti corde sibi iram in die irae nutrit (Rom. II, 5) .

PL 20, 725C

顔から倒れる者は、背後になした事を恥じる。しかし、すでに述べたように後ろへ落ちる者は、悔い改めない心によって、怒りの日に向けて自分に怒りを蓄える(ローマ2:5)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 6.14

14

Ne quis porro pro miraculorum tanta sublimitate Antichristum pro Deo putaret colendum, addidit: Salutare tuum exspectabo, Domine; quasi diceret: licet Antichristus multis miraculorum fulgeat insignibus, mihi tamen Salutare tuum, quod hebraice dicitur Jesus, exspectandus est, ut veniens hujus potentiam aeterna proterat animadversione, et me inter fideles suos reperiens beata donet mansione.

PL 20, 725D

さらに、奇跡のこれほどの崇高さゆえに、誰も反キリストを神として拝むべきだと考えることのないように、彼は付け加えた。「主よ、私は汝の救いを待ち望む」。あたかもこう言うかのようである。反キリストが多くの奇跡の徴で輝くとしても、私にとっては、汝の救い——ヘブライ語でイエスと言われる——を待ち望むべきである。そのイエスが来て、この者の権勢を永遠の懲罰で踏みにじり、信ある者たちのなかに私を見出して、祝福された住まいを与えるようにと。