ミラノのパウリヌスfl. 411–422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De benedictionibus patriarcharum libellus

Caput I 第I章

Paulinus of Milan · De benedictionibus patriarcharum libellus · PL 20, 715C · 21 sectiones

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.1

1

Benedictio Ruben. 1. Ruben primogenitus meus; tu fortitudo mea, et principium doloris mei: prior in donis, major imperio (Ibid., 3) .

PL 20, 715C

ルベンへの祝福。1. 「ルベン、私の長子。汝は私の強さ、私の苦しみの初め。贈り物において先んじ、支配において勝る」(創世記49:3)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.2

2

Patet litterae sensus, quia beatus Jacob primum filium Ruben ex Lia uxore sua susceperit (Gen. XXXIX, 31, 32) : qui si se digne tanto patre tractasset, ad eum primogenita regnumque pertineret. Unde dicit eum primogenitum, quasi cui deberentur dona primogeniti.

PL 20, 715C

字義の意味は明らかである。福なるヤコブは、妻レアから最初の子ルベンを得たからである(創世記39:31–32)〔引かれた句は創世記29:31–32にあたる〕。ルベンがこれほどの父にふさわしくふるまっていたなら、長子の権利と王権は彼に属したであろう。それゆえヤコブは彼を長子と呼ぶ。長子の賜物が彼に帰すべきであったかのようにである。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.3

3

Sed et fortitudinem suam eum nominat, eo quod robur imperii ad eum debuerit declinare. Haec autem non ideo indicative protulit, quod ita futura esse vel praeviderit, vel voluerit; sed ut eum per haec dicta ad poenitentiam cohortaretur, cum recoleret, a quanta dignitate peccando decidisset.

PL 20, 715C

ヤコブはまた彼を自分の強さと呼ぶ。支配の力が彼に傾くはずだったからである。しかしこれらを、そうなるであろうと予見したから、あるいは望んだから、断定的に述べたのではない。むしろ、これらの言葉によって彼を悔い改めへと促し、罪を犯してどれほどの尊厳から転落したかを思い起こさせるためであった。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.4

4

2. Unde dicit: et principium doloris mei. Principium namque doloris ejus fuit, qui, ruptis castimoniae habenis, infrenis irruit ad constuprandam conjugem patris (Gen. XXXV, 22) : quae res non mediocri dolore eum stimulasse credenda est.

PL 20, 716B

2. それゆえヤコブは言う。「また私の苦しみの初め」。実に、ルベンこそ彼の苦しみの初めであった。貞潔の手綱を断ち切り、手綱なしに父の妻を汚そうと突進したからである(創世記35:22)。この出来事は、並々ならぬ苦痛をもって父を突き刺したと信じられねばならない。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.5

5

Bene autem dicitur principium doloris iste, quia et reliqui fratres accusati sunt a beato Joseph apud patrem crimine pessimo (Gen. XXXVII, 2) . 3. Quod autem ait: prior in donis, ad primogenita pertinet, quae illi tamquam primogenito debebantur.

PL 20, 716B

この者が苦しみの初めと呼ばれるのは妥当である。ほかの兄弟たちも、福なるヨセフによって、きわめて悪い罪過のかどで父に告発されたからである(創世記37:2)。3. 「贈り物において先んじ」と言うのは、長子の権利に関わる。それは彼が長子として当然受けるはずのものであった。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.6

6

Quod vero subjungit: major imperio, aperte declaratur, ad eum pertinuisse, ut de ejus semine reges reliquorum fratrum crearentur.

PL 20, 716B

また「支配において勝る」と付け加えるのは、彼の子孫から残りの兄弟たちの王たちが立てられることが彼に属していたと、はっきり宣言している。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.7

7

4. Quod vero ait: effusus es sicut aqua, hunc habet sensum: Sicut aqua quae vase non cohibetur, quaquaversum fluit, et ubi declivior locus humiliorem se praebuerit, toto impetu decidit; ita tu nulla mensura conjugali libidinem cohibuisti, sed quo te impetus voluptatis allexit, eo sentinam tuae concupiscentiae diffudisti.

PL 20, 716C

4. 「水のように注ぎ出された」と言うのは、こういう意味である。水は器に閉じ込められなければ四方に流れ、より低い所が低く開けていればそこへ全力で落ちる。それと同じく、汝は夫婦の節度によって情欲を抑えなかった。快楽の勢いが汝を誘ったところへ、汝の欲望の汚水を注ぎ出した。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.8

8

Cum vero subjungit: non crescas, prohibet eum ulterius a tali et simili turpitudine. Unde et Dominus ad Cain: peccasti? quiesce. 5. Quo autem ista tendant, subjuncta verba testantur: Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus (Gen. XLIX, 4) .

PL 20, 716C

また「増えるな」と付け加えるとき、ヤコブは彼がこのような、またこれに似た恥ずべき行いに、これ以上進むことを禁じている。だから主もカインに向かって言う。「罪を犯したのか。静まれ」。5. これらがどこへ向かうかは、続く言葉が証する。「汝は父の寝床に上り、その床を汚したからである」(創世記49:4)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.9

9

Manifeste enim iis verbis incesti crimen, quod ille in Balaam concubinam patris sui commiserat (Gen. XXXV, 22) , exaggeratur.

PL 20, 716C

実に、これらの言葉によって、彼が父の側女ビルハ〔底本は Balaam。ミーニュの脚注はマルティアネの本の Balam を挙げる。ビルハ(Bala)のことと読む〕に対して犯した近親相姦の罪過が、はっきりと強調されている(創世記35:22)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.10

10

Quod ne cui forsan violentum videatur, eo quod praemissum est: annuntiabo vobis quae ventura sunt in novissimis diebus; audiat, quid liber Paralipomenon de hac re dicat: Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israel, et non est reputatus in primogenitum (I Paral. V, 1) .

PL 20, 716C

これが、前に言われた「私は汝らに、終わりの日々に来るべきことを告げよう」からして、もしかすると誰かには強引に見えるかもしれない。そのような者は、歴代誌がこの件について何と言うかを聞くがよい。「イスラエルの長子ルベンの子らもまた。彼こそがその長子であった。しかし彼が父の床を汚したので、その長子の権利はイスラエルの子ヨセフの子らに与えられ、彼は長子と数えられなかった」(歴代誌上5:1)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.11

11

6. Typice autem Ruben iste primogenitus populum designat Judaicum, qui primogenitus fuit Dei, juxta illud quod de illo Dominus ad Moysem ait: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22) ; et beatus Hieremias: Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus (Jerem. II, 3) .

PL 20, 717A

6. 予型として言えば、この長子ルベンはユダヤの民を表す。この民は神の長子であった。この民について主がモーセに言った言葉のとおりである。「私の子、私の長子イスラエル」(出エジプト記4:22)。福なるエレミヤもまた言う。「イスラエルは主にとって聖なるもの、その実りの初穂」(エレミヤ2:3)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.12

12

Qui fortitudo illius fuit, quando in Patriarchis et Prophetis, et caeteris quibuscamque fortissimis viris contra idolatriam, et vitiorum omnium impuram catervam fortiter dimicavit.

PL 20, 717A

この民は、族長たち、預言者たち、そのほか最も勇敢なあらゆる人々において、偶像崇拝と、あらゆる悪徳の不潔な群れに対して、強く戦ったとき、彼の強さ〔fortitudo〕であった。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.13

13

7. Qui tamen principium doloris ejus postea exstitit, quando adveniente Salvatore in incredulitate permanens doctrinam illius suscipere mente tumida recusavit.

PL 20, 717B

7. しかしこの民は、のちに彼の苦しみの初めとなった。救い主が来たとき、不信仰にとどまり、高ぶった心で彼の教えを受け入れることを拒んだからである。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.14

14

Unde Dominus videns civitatem Hierusalem, flevisse dicitur (Luc. XIX, 41) , et in Lazari resuscitatione pro ejus populi caecitate lacrymatus esse perhibetur (Joan. XI, 38) .

PL 20, 717B

それゆえ主はエルサレムの町を見て泣いたと言われ(ルカ19:41)、ラザロの復活においても、その民の盲目のゆえに涙を流したと伝えられる(ヨハネ11:38)〔引かれた句はヨハネ11:35にあたる〕。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.15

15

8. Cum autem dicitur prior in donis, ostenditur quidem praecessisse eumdem populum in muneribus a Deo collatis: subsecuturam vero gentium Ecclesiam, quae eisdem et multo potioribus esset donanda charismatibus.

PL 20, 717B

8. 「贈り物において先んじ」と言われるとき、確かに、この民が、神から授けられた賜物において先んじていたことが示される。しかし、諸国民の教会がその後に続くのであり、その教会には、同じ、またはるかに優れたカリスマが与えられるはずであった。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.16

16

Cum vero subjungitur major imperio, non mirum si honoretur eadem gens, quae prima credidit praerogativa patrum, quando beatus Paulus apostolus multum per omnem modum amplius esse Judaeo dicat (Rom. III, 1, 2) .

PL 20, 717B

「支配において勝る」と続くとき、父祖たちの特権によって最初に信じたその同じ民族が尊ばれるのは不思議ではない。福なる使徒パウロが、ユダヤ人にはあらゆる点で多くの優位があると言うからである(ローマ3:1–2)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.17

17

9. Addidit interea: Effusus es sicut aqua, effrenationem illius populi mente considerans, qui nequaquam vase legis ac praeceptorum divinorum coercitus est mensura; sed abjectis omnium praeceptorum Dei vinculis, in Salvatoris necem toto conatu locutionis suae rivos effudit.

PL 20, 717C

9. ヤコブはさらに「水のように注ぎ出された」と付け加えた。この民の放縦を心に思い描いてのことである。この民は、律法と神の命令という器によって限度を保って抑えられず、あらゆる神の命令の絆を投げ捨てて、救い主を殺すことに向け、全力で自分たちの言葉の流れを注ぎ出した。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.18

18

Nam quod per aquam locutio bona vel mala significetur, Scriptura testis est divina, quae in bono dicit: Aqua profunda verba ex ore viri (Prov. XXIII, 4) ; itemque in malo: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14) .

PL 20, 717C

実に、水によって良い言葉も悪い言葉も表されることは、神の聖書が証人である。聖書は良い意味では言う。「人の口から出る言葉は深い水」(箴言23:4)〔引かれた句は箴言18:4にあたる〕。また悪い意味では言う。「水を放つ者は争いの頭である」(箴言17:14)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.19

19

Quod vero subjungit: non crescas, ostendit eumdem populum, sicut et oculis cernimus, inter cunctas gentes paucissimo numero diminutum. 10. Quare autem ista perpessus sit, subjuncta verba testantur: Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

PL 20, 717C

また「増えるな」と付け加えるのは、この民が、我々が目でも見ているとおり、すべての諸国民のなかでごく少ない数に減ったことを示す。10. なぜこれを被ったのかは、続く言葉が証する。「汝は父の寝床に上り、その床を汚したからである」。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.20

20

Per cubile patris carnem Salvatoris insinuamus. Nec mirum. Cubile patris ejus gentes, et corpus dominicum intelligit, quia ab eodem idem populus creatus est: nam scriptum est de eo: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) .

PL 20, 717D

父の寝床によって、我々は救い主の肉を示す。不思議ではない。「彼の父の寝床」を、〔ヤコブは〕諸国民、また主の体と解する〔gentes の係りは定かでない。このように取った〕。この民は同じ主によって造られたからである。実に、彼について書かれている。「すべては彼を通して造られた」(ヨハネ1:3)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 1.21

21

Per stratum vero idem corpus intelligitur, quod quasi a Judaeis maculatum est, quando eorum acclamatione Dominus et in cruce suspensus, et lancea transverberatus est, atque cruore proprio perfussus est.

PL 20, 718A

床によっても同じ体が解される。それはユダヤ人によっていわば汚された。彼らの叫びによって主は十字架に掛けられ、槍で刺し貫かれ、自らの血にまみれたのである。