De benedictionibus patriarcharum libellus 2.1
Benedictio Simeon et Levi. 1. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia (Gen. XLIX, 5) . Patet litterae sensus: quia hi duo fratres ob ulciscendum stuprum sororis sub ornata pace et fictis amicitiis deceperunt Sichem et Hemor patrem illius (Gen. XXXIV) .
PL 20, 718Aシメオンとレビへの祝福。1. 「シメオンとレビは兄弟。戦う不法の器」(創世記49:5)。字義の意味は明らかである。この二人の兄弟は、妹が辱められたことの復讐のために、飾られた平和と偽りの友好のもとで、シケムとその父ヘモルを欺いたからである(創世記34)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.2
Quos vasa iniquitatis bellantia nominat, quia iniquum valde fuit amicitiam praetendisse, et eam postea prodidisse. 2. In consilio eorum ne veniat anima mea (Gen. XLIX, 6) ; videlicet exsecrans omnem simulatam pacem.
PL 20, 718A彼らを「戦う不法の器」と呼ぶのは、友好を装い、のちにそれを裏切ったことが、はなはだ不法だったからである。2. 「彼らの謀議に私の魂が入らぬように」(創世記49:6)。すなわち、あらゆる偽りの平和を呪っている。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.3
Unde et beatus David talibus quibusque fictis imprecatur: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Da illis secundum opera ipsorum (Psal. XXVII, 3, 4) .
PL 20, 718Bそれゆえ福なるダビデも、このような偽る者たちすべてに呪いを求める。「隣人には平和を語りながら、その心には悪がある者たち。彼らの業に応じて彼らに与えよ」(詩篇27:3, 4)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.4
Quod vero subjungit: Et in coetu illorum non sit gloria mea; nolebat utique tali victoria, et potius caede gloriari, in qua non virtus bellatoris poterat laudari, sed potius falsitas deceptoris coargui.
PL 20, 718Bまた「彼らの集まりに私の栄光があらぬように」と付け加えるのは、そのような勝利を、いやむしろ殺戮を誇ろうとはしなかったからである。そこでは戦う者の力が称えられるのではなく、むしろ欺く者の偽りが暴かれるはずだった。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.5
3. Quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Per virum Sichem intelligi debet, et per eum omnes qui ejus causa perempti sunt.
PL 20, 718B3. 「彼らは憤りに任せて男を殺し、思いのままに城壁の下を掘り崩したからである」。男とはシケムのことと解すべきであり、彼を通して、彼のゆえに殺されたすべての者のことである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.6
Suffossio autem muri non quidem in libro Geneseos legitur ibidem fuisse patrata: sed tractum est hoc a consuetudine bellantium, qui a longe terra suffossa per cuniculos fundamenta murorum destruere atque ignem immittere solent, quo excocti lapides murorum firmitas ac stabilitas dejiciatur.
PL 20, 718Bところで、城壁の下を掘ることは、創世記の書ではそこで行われたと読まれない。これは戦う者たちの習慣から引かれたものである。彼らは遠くから地面を掘って坑道を通し、城壁の土台を壊して火を送り込む。それで焼かれた石によって、城壁の堅固さと安定が崩される。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.7
4. Quanta autem animadversione hoc factum feriat, videamus. Maledictus, inquit, furor eorum, quia pertinax; et indignatio eorum, quia dura. Pertinax namque furor illorum exstitit, quia nec blanditiis deliniri, nec donis potuit mitigari.
PL 20, 718C4. この行為がどれほどの懲罰をもって打つか、見よう。彼は言う。「呪われよ、彼らの憤りは。かたくななゆえに。彼らの怒りは、むごいゆえに」。実に彼らの憤りはかたくなであった。甘言によってもなだめられず、贈り物によってもやわらげられえなかったからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.8
Et dura indignatio comprobata est, quae nec per illorum interfectionem qui piaculum perpetrarunt, potuit emolliri, sed super omnem civitatem potius non dubitavit grassari.
PL 20, 718Cそして怒りがむごいことは証明された。冒瀆を犯した者たちを殺すことによってもやわらげられず、むしろ町全体に襲いかかることをためらわなかったからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.9
5. Quod autem ait: Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel, proprie ad Levi pertinet, qui per totum Israelem dispersus est, non accepta propria haereditate; sed in civitatibus atque suburbanis earum habitando, sicut hic dicitur, dispersus est et divisus.
PL 20, 718C5. 「私は彼らをヤコブのうちに分け、イスラエルのうちに散らそう」と言うのは、固有にはレビに関わる。レビは固有の相続地を受けず、町々とその郊外に住むことで、ここに言われるとおり、イスラエル全体に散らされ、分けられたからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.10
Moris est namque sacrae Scripturae, dum de adhaerentibus sibi loquitur, ea quae non omnibus, sed quibusdam soleant evenire, generaliter tamen praedicere. Unde et Dominus Jacobo et Joanni: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum?
PL 20, 718D聖書の習いとして、聖書は自らに従う者たちについて語るとき、すべての者にではなく、ある者たちに起こるのが常であることを、それでも一般的に予告する。それゆえ主もヤコブとヨハネに言った。「私が飲もうとする杯を、汝らは飲めるか」。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.11
Calicem quidem meum, ait, bibetis (Matth. XX, 21, 24) . Nec tamen Joannes calicem passionis sanguinem fundendo bibit.
PL 20, 719A「確かに私の杯を汝らは飲む」と主は言う(マタイ20:21, 24)〔引かれた句は20:22–23にあたる〕。それでもヨハネは、血を流すことによって受難の杯を飲んだのではない。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.12
6. Quantum autem ad futurorum pertinet prophetiam, per Simeon et Levi, Scribae et Pharisaei designantur: ex Levi namque principes Sacerdotum fuisse patet.
PL 20, 719A6. 来たるべきことの預言に関して言えば、シメオンとレビによって律法学者とファリサイ派が表される。レビから大祭司たちが出たことは明らかだからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.13
Qui vasa iniquitatis bellantia fuere, cor habentes, secundum Domini exprobrationem, plenum iniquitate, et rapina (Luc. XI, 39) .
PL 20, 719A彼らは、主の非難によれば、不法と強奪に満ちた心をもつ、戦う不法の器であった(ルカ11:39)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.14
Bellabant autem adversus Dominum non armorum pugna, sed versutia callida, quaerentes quomodo veridica Domini verba et facta falsis expugnarent argumentis.
PL 20, 719A彼らは主に対して、武器の戦いによってではなく、巧妙な狡猾さによって戦った。主の真実な言葉と行いを、偽りの論拠で攻め落とす方法を求めたのである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.15
7. Quae vir sanctus detestans ait: in consilio eorum non veniat anima mea; videlicet exsecrans illud consilium, quod Judaei colligentes dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit (Joan. XI, 47) ? et reliqua.
PL 20, 719A7. 聖なる人はこれらを忌み嫌って言う。「彼らの謀議に私の魂が入らぬように」。すなわち、ユダヤ人たちが集まって言ったあの謀議を呪っている。「我々はどうするのか。この人は多くの徴を行っている」(ヨハネ11:47)。以下同様である。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.16
Et in coetu illorum gloriam suam esse nolebat; nolens videlicet in multitudine eorum gloriari, qui quo pluriores, eo erant deteriores: Scripturae sensum jam tunc opere complens, quae dicit: Ne glorieris in filiis pessimis, si multiplicentur (Eccles. XVI, 1) .
PL 20, 719Bまた、彼らの集まりに自分の栄光があることを望まなかった。すなわち、数が多いほどいっそう悪くなる者たちの群れを誇ることを望まなかったのである。こうして彼は、すでにそのとき、行いによって聖書の意味を満たしていた。聖書は言う。「最悪の子らが増えても、彼らを誇ってはならない」(集会の書16:1)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.17
8. Reddit autem causam, quare consilium et coetum talium abominetur, dicendo: Quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
PL 20, 719B8. 彼は、そのような者たちの謀議と集まりをなぜ忌むのかという理由を、こう言って述べる。「彼らは憤りに任せて男を殺し、思いのままに城壁の下を掘り崩したからである」。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.18
In furore namque suo occiderunt Virum, videlicet Dominum Salvatorem, de quo Zacharias ait: Ecce vir: Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12) , clamando ad Pilatum: tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15) .
PL 20, 719B実に、彼らは憤りに任せて、その人を殺した。すなわち救い主なる主である。ゼカリヤはこの主について言う。「見よ、人。その名は東」(ゼカリヤ6:12)。彼らはピラトに向かって叫んだ。「取り除け、取り除け、十字架につけよ」(ヨハネ19:15)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.19
Et in voluntate sua suffoderunt murum, quia voluntatem suam complentes, Dominum et crucifixerunt, et latus ejus terebraverunt. Qui murus noster jure vocatur, quia munimine ejus ab adversitatibus hostium spiritalium custodimur.
PL 20, 719C「思いのままに城壁の下を掘り崩した」とは、自分たちの意志を果たして、主を十字架につけ、その脇腹を刺し貫いたということである。この主は正当に我々の城壁と呼ばれる。その守りによって、我々は霊の敵たちの敵意から守られるからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.20
De quo sanctae Ecclesiae repromittitur his verbis: Urbs fortitudinis nostrae Sion Salvator: ponetur in ea murus, et antemurale (Isa. XXVI, 1) .
PL 20, 719C聖なる教会は、この主について、次の言葉で約束を受けている。「我々の強さの町シオンは救い主。その中に城壁と外壁が置かれる」(イザヤ26:1)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.21
9. Quod factum vir sanctus validissimo cuspide maledictionis confodit, dicens: Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio illorum, quia dura.
PL 20, 719C9. 聖なる人はこの行いを、呪いのきわめて強い槍で突き刺して言う。「呪われよ、彼らの憤りは。かたくななゆえに。彼らの怒りは、むごいゆえに」。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.22
Furorem namque pertinacem habuerunt, et indignationem duram, quia nec per miracula divina ad credendum eum Deum perduci potuerunt, nec tamquam innocenti homini et nihil eos laedenti, usque ad mortem persequendo pepercerunt.
PL 20, 719C実に、彼らはかたくなな憤りとむごい怒りをもっていた。神の奇跡によっても、彼を神と信じるに至らせることはできず、罪なく、自分たちを何も害していない人であるのに、死に至るまで迫害して容赦しなかったからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.23
10. Quod vero subjungit: Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel; hoc est, quod nunc videmus. Iisdem populus paterno solo exhaeredatus in cunctas gentes, ob testimonium credulitatis nostrae, perfidiae suae poenas luit.
PL 20, 719D10. 「私は彼らをヤコブのうちに分け、イスラエルのうちに散らそう」と続けるが、これはいま我々が見ていることである。その民〔底本は Iisdem populus。Idem populus と読む〕は、父祖の地から相続を奪われ、すべての諸国民のなかへ、我々の信仰の証として散らされ、自らの背信の刑罰を償っている。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.24
Quod et beatus David in psalmo ex persona Domini nostri prophetavit dicendo: Deus meus demonstravit mihi super inimicos meos: ne occidas eos, ne quando obliviscantur legis tuae: disperge eos in virtute tua (Psal. LVIII, 12) .
PL 20, 719Dこのことを福なるダビデも、詩篇のなかで我々の主の人格から預言して言った。「私の神は、私の敵について私に示した。彼らを殺すな。いつか彼らが汝の律法を忘れることのないように。汝の力によって彼らを散らせ」(詩篇58:12)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 2.25
Bene autem dividi dicuntur in Jacob, et dispergi in Israel; quia sancta Ecclesia quae vitiorum supplantatrix est, Jacob jure vocatur; et quae mentis puritate Deum videre nititur, Israelis vocabulo nuncupatur; per quam Judaei divisi et dispersi pererrant; quae in quatuor coeli partibus diffusa eos vagabundos quotidie sustinet.
PL 20, 720A彼らが「ヤコブのうちに分けられ、イスラエルのうちに散らされる」と言われるのは、まことにふさわしい。悪徳の足を払う聖なる教会は、正当にヤコブと呼ばれ、精神の清さによって神を見ようと努める教会は、イスラエルの名で呼ばれるからである。ユダヤ人はこの教会のもとで分けられ散らされて、さまよい歩く。この教会は、天の四方に広がって、さまよう彼らを日々耐え忍んでいる。