De benedictionibus patriarcharum libellus 10.1
Benedictio Joseph. 1. Filius accrescens Joseph, filius accrescens, et decorus aspectu (Gen. XLIX, 22; XXXIX, 6) .
PL 20, 727Bヨセフへの祝福。1. 「増し加わる子ヨセフ、増し加わる子、見目麗しい」(創世記49:22; 39:6)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.2
Juxta litteram quidem beatus Jacob praevidebat, tribum Joseph innumera prole abundaturam; unde et duarum tribuum fuit pater, sicut eis superius benedicendo praedixerat. Unde quasi duabus tribubus benedicens repetivit: filius accrescens.
PL 20, 727B字義に従えば、福なるヤコブは、ヨセフの部族が数えきれぬ子孫に富むようになると予見していた。それゆえヨセフは二つの部族の父ともなった。ヤコブが先に彼ら〔エフライムとマナセ〕を祝福したとき、そう予告していたとおりである。そこで、いわば二つの部族を祝福するかのように、「増し加わる子」と繰り返したのである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.3
2. Joseph autem in typo praecessisse Salvatoris constat, quia Aegyptum fame deficientem frumento verbi Dei pascit: et venditus a fratribus suis Judaeis usque hodie gentium nutrit Ecclesiam.
PL 20, 727B2. ヨセフが救い主の予型として先立っていたことは明らかである。彼は、飢えに衰えるエジプトを神の言葉の穀物で養い、兄弟であるユダヤ人たちに売られて、今日に至るまで諸国民の教会を養っているからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.4
Cui dicitur, filius accrescens, et decorus aspectu: ipse enim filius Dei, idemque filius hominis quodammodo accrevit, cum populum Israel per praevaricationem legis Deum inhonorantem, in Apostolis et reliquis illius temporis fidelibus sibimet adscivit.
PL 20, 727C彼について「増し加わる子、見目麗しい」と言われている。実際、神の子であり、同時に人の子でもある彼自身が、ある意味で増し加わったのである。律法への背反によって神を辱めていたイスラエルの民を、使徒たちと当時のその他の信ずる者たちにおいて、自分のもとに迎えたときのことである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.5
Idem filius accrescens est, cum etiam inter gentes nominis sui dilatavit cognitionem, et in eis usque mundi terminum crescit per fidei operumque illuminationem. Idem autem Joseph decorus aspectu est, quia speciosus prae filiis hominum forma (Ps. XLIV, 3) .
PL 20, 727C彼が増し加わる子であるのは、諸国民のあいだにまで自分の名の認識を広げたときでもあり、世の終わりまで、信仰と業の照らしによって、彼らのうちで増し加わっていく。また、同じヨセフが見目麗しいのは、「人の子らにまさって姿美しい」(詩篇44:3)からである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.6
3. Filiae discurrerunt super murum. Sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula (Gen. XLIX, 22, 23) . Quantum quidem ad rem gestam pertinet, filias, fratres illius appellat propter dedecus inhumanitatis.
PL 20, 727C3. 「娘たちは城壁の上を駆け回った。しかし彼らは彼をいらだたせ、口論し、矢を持って彼をねたんだ」(創世記49:22, 23)。出来事に関して言えば、彼はヨセフの兄弟たちを、その非人間的な振る舞いの恥ずべきさまのゆえに「娘たち」と呼んでいる。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.7
Neque enim virilis et stabilis fuit consilii innocentem vel exstinguere voluisse, vel vendidisse fratrem; sed potius femineae mobilitatis. Super, murum autem discurrerunt, quia invictum se consilium super eo, ne eis futurus rex foret, invenisse putaverunt.
PL 20, 727D無実の兄弟を滅ぼそうと望んだことも、売ったことも、男らしく堅固な思慮のしるしではなく、むしろ女のような移り気のしるしだったからである。また彼らが城壁の上を駆け回ったのは、彼が自分たちの王とならぬようにするための、打ち破られえない策を見いだしたと思ったからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.8
Exasperaverunt autem eum, nudantes tunica polymita (Gen. XXVIII, 23) , et indignis contumeliis afficientes. Jurgati sunt autem, invideruntque illi habentes jacula: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae (Gen. XXXVII, 8) ?
PL 20, 727D彼らが彼をいらだたせたのは、彼から色とりどりの長衣をはぎ取り(創世記28:23)〔引かれた句は37:23にあたる〕、ふさわしからぬ侮辱を加えたときである。口論し、矢を持って彼をねたんだのは、こう言ったときである。「我々の王になるつもりか。それとも我々は汝の支配に服するのか」(創世記37:8)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.9
Unde superius dictum est: Invidebant igitur ei fratres sui (Gen. XXXVIII, 11) . Habebant autem jacula; id est, corda ad nocendum parata. Unde de Judaeis Dominum interficere cupientibus dicitur: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Ps. LXIII, 9) .
PL 20, 728Aそれゆえ先に、「そこで彼の兄弟たちは彼をねたんだ」と言われている(創世記38:11)〔引かれた句は37:11にあたる〕。矢を持っていたとは、すなわち、害を加えるために備えた心を持っていたということである。そこで、主を殺そうと望んだユダヤ人たちについて、「幼子たちの矢が彼らの傷となった」(詩篇63:9)〔引かれた句は63:8にあたる〕と言われる。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.10
4. Juxta mysticos autem sensus, filiae, Judaei intelliguntur, qui feminea censentur appellatione, quia relinquentes Dominum et Salvatoris nostri solidam doctrinam, et adhaerentes Pharisaeae superstitioni, mente turbati sunt.
PL 20, 728A4. 奥義の意味に従えば、娘たちによってユダヤ人が解される。彼らが女性形の名で数えられるのは、主を、また我々の救い主の堅固な教えを捨て、ファリサイ派の迷信に執着して、精神が乱れたからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.11
Nam illi quibus solidus sensus deest, et mens eorum varia fluctuatione vacillat, mulierum nomine ab Apostolo censentur, dicente de malis doctoribus: Qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 6) .
PL 20, 728Aというのは、堅固な思いを欠き、その精神がさまざまな揺れ動きにぐらつく者たちは、使徒によって女の名で数えられているからである。使徒は悪い教師たちについてこう言う。「家々に入り込み、罪を負わされた弱い女たちを捕らえて連れていく者たち。彼女らは常に学びながら、決して真理の知識に至らない」(二テモテ3:6)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.12
Discurrerunt autem super murum, quando munitissimum se invenisse putaverunt consilium, dicente Caipha: Expedit vobis, ut unus moriatur pro populo homo, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50) .
PL 20, 728B彼らが城壁の上を駆け回ったのは、この上なく堅固な策を見いだしたと思ったときである。カイアファがこう言ったのである。「一人の人が民のために死に、国民全体が滅びないほうが、汝らにとって益である」(ヨハネ11:50)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.13
Exasperaverunt autem eum, quando quodammodo taedio incredulitatis eorum commotus dixit: O generatio prava, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar (Marc. IX, 19) ? Jurgati sunt, dicentes: Quousque animam nostram tollis (Joan. X, 24) ?
PL 20, 728B彼らが彼をいらだたせたのは、彼がいわば彼らの不信仰への倦怠に動かされてこう言ったときである。「ああ、よこしまな世代よ、いつまで私は汝らのもとにいるのか。いつまで私は汝らに耐えるのか」(マルコ9:19)。彼らが口論したのは、こう言ったときである。「いつまで汝は我々の魂を宙に迷わせるのか」(ヨハネ10:24)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.14
Invideruntque illi, dum dicunt in concilio suo: Quid faciemus, quia hic homo multa signa facit? si dimittimus eum sic, omnes credent in eum (Joan. XI, 47, 48) . Itemque: Videtis, quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit (Joan XII, 19) .
PL 20, 728B彼らが彼をねたんだのは、自分たちの会議でこう言ったときである。「我々はどうしようか。この人は多くのしるしを行っている。このまま放っておけば、皆が彼を信じるだろう」(ヨハネ11:47, 48)。また、こうも言った。「汝らは見ているか、我々が何も得ていないことを。見よ、世界中が彼の後に従って行った」(ヨハネ12:19)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.15
Habebant jacula, de quibus scriptum est: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Ps. LXIII, 9) .
PL 20, 728C彼らは矢を持っていた。それについてこう書かれている。「幼子たちの矢が彼らの傷となった」(詩篇63:9)〔引かれた句は63:8にあたる〕。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.16
5. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israel (Gen. XLIX, 24) . Historicus quidem sensus, quantum intelligi datur, iste est.
PL 20, 728C5. 「その弓は強き者のうちに憩い、その腕の縄目と、その手の縄目は、強き者ヤコブの手によって解かれた。そこから牧者が、イスラエルの石が出た」(創世記49:24)。歴史の意味は、理解しうるかぎり、次のとおりである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.17
Per arcum intelligitur mens futurorum praescia. In arcu namque sagitta ponitur, ut eminus feriat: et mens futurorum praesaga longius sagittas sententiarum emittere solet.
PL 20, 728C弓によって解されるのは、未来を予知する精神である。弓には矢がつがえられ、遠くから射るためである。それと同じく、未来を予感する精神は、より遠くへ宣告の矢を放つのが常である。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.18
Tale ergo, quod dicitur: sedit in forti arcus ejus, quasi diceret: requievit mens illius undique tribulationibus afflicta: in forti, id est, in Deo solidata, atque sagittis sententiarum, quibus quod futurum esset, praenuntians, tempora futura sterilitate feriret.
PL 20, 728Cそれゆえ、「その弓は強き者のうちに憩った」と言われるのは、あたかもこう言うかのようである。あらゆる方面から苦難に打たれた彼の精神は憩った。「強き者のうちに」とは、神において堅固にされ、また宣告の矢によって、来たるべきことを予告しながら、将来の時代を不作で打つ〔来たるべき飢饉の年を予告したことを言うらしい〕、ということである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.19
6. Quod autem ait: Et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius, ad tempus refertur quo, jubente Pharaone, solutus de carcere, et, sicut hic dicitur, vincula brachiorum et manuum illius, quibus vinciri in carcere jussus fuerat, soluta sunt per manus, id est, per virtutem potentis Jacob, videlicet Dei omnipotentis, cujus adjutorio Jacob potentia claruit.
PL 20, 728C6. また、「その腕と手の縄目は解かれた」と彼が言うのは、ファラオの命令によって牢から解かれた時のことを指す。ここで言われるとおり、牢の中で縛られるよう命じられていた彼の腕と手の縄目が、手によって、すなわち強き者ヤコブ、つまり全能の神の力によって解かれたのである。ヤコブはその助けによって力に輝いた。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.20
7. Illud porro, quod subjungit: inde pastor egressus est, lapis Israel, ad Christum refertur, qui de Jacob egressus est, videlicet de eo originem trahens. Qui bene lapis Israel dicitur, quia fortitudo in se credenti sit.
PL 20, 728D7. さらに、彼が付け加える「そこから牧者が、イスラエルの石が出た」は、キリストに関わる。キリストはヤコブから出た、すなわちヤコブに由来を引いている。彼が「イスラエルの石」と呼ばれるのは当を得ている。自分を信じる者にとって強さ〔fortitudo〕となるからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.21
8. Salvatori autem haec sententia tali modo congruit. Sedit in forti arcus ejus; id est, sententia animadversionis, qua feriri Judaei debebant qui eum recipere noluerunt, sed usque ad mortem persecuti sunt; in forti sedit, id est, stabili cum Patre immutabilitate praefixa est, dicentis: Amen dico vobis: non relinquetur hic lapis super lapidem (Matth. XXIV, 2) .
PL 20, 729A8. 救い主には、この言葉は次のようにふさわしい。「その弓は強き者のうちに憩った」とは、すなわち、彼を受け入れようとせず、死に至るまで迫害したユダヤ人たちが打たれねばならない、懲罰の宣告である。「強き者のうちに憩った」とは、すなわち、父とともに揺るがぬ不変性のうちに定められた、ということである。彼〔dicentis(言う者の)の係りは定かでない。キリストの言葉と取った〕はこう言う。「アーメン、私は汝らに言う。この石が石の上に残されることはない」(マタイ24:2)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.22
Et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, etc. (Matth. XXIII, 38) . 9. Dissoluta autem sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob, cum vincula sepulcralia enodata sunt, atque illi per manus potentis Jacob, id est, per virtutem Patris resurrectio non est denegata.
PL 20, 729Aまた、「見よ、汝らの家は汝らに荒れ果てたまま残される」など(マタイ23:38)。9. 「その腕と手の縄目は、強き者ヤコブの手によって解かれた」とは、墓の縄目がほどかれ、強き者ヤコブの手によって、すなわち父の力によって、彼に復活が拒まれなかったときのことである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.23
10. Inde autem pastor egressus est, et lapis Israel; id est, a Deo Patre Dominus et Salvator egressus, visibus se praesentavit humanis, sicut ipse dixit: Exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. XVI, 26) .
PL 20, 729B10. 「そこから牧者が、イスラエルの石が出た」とは、すなわち、神なる父のもとから、主にして救い主が出て、人間の目に自らを現した、ということである。彼自身が言ったとおりである。「私は父のもとから出て、世に来た」(ヨハネ16:26)〔引かれた句は16:28にあたる〕。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.24
11. Deus patris tui erit adjutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae (Gen. XLIX, 25) .
PL 20, 729B11. 「汝の父の神が汝の助け手となり、全能者が汝を祝福する。上からの天の祝福、下に横たわる深淵の祝福、乳房と胎の祝福をもって」(創世記49:25)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.25
Imprecatur filio suo adjutorium Dei patris sui, illius videlicet, cujus adjutorio tantis se exutum meminerat periculis, et quem omnipotentem per beneficia sibi praestita cognoverat.
PL 20, 729B彼は自分の子に、自分の父の神の助けを祈り求める。すなわち、その助けによって自分がこれほどの危難から救い出されたことを覚えており、自分に与えられた恩恵によって全能であると知った神である。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.26
Quod autem ait: benedictionibus coeli desuper, ad pluviam aerisque pertinet temperiem, qua frugibus fecundatur terra, atque arborum nutriuntur proventus.
PL 20, 729B「上からの天の祝福」と彼が言うのは、雨と空気の程よさに関わる。それによって地は作物で豊かになり、木々の実りが養われる。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.27
Quod vero subjungit: benedictionibus abyssi jacentis deorsum, ad fertilitatem pertinet terrae, quae abyssi vaporibus velut spongiae concavitas irrigatur, ut non facile solis ignibus arefacta inutilis siccitate reddatur.
PL 20, 729C続けて言う「下に横たわる深淵の祝福」は、地の肥沃さに関わる。地は、いわば海綿のうつろのように、深淵の蒸気によって潤され、そのため太陽の火に容易に乾かされて、乾燥のゆえに役立たなくされることがない。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.28
Benedictionibus uberum et vulvae eum benedicit, ut prole numerosa concrescat, ne videlicet sterilitate aut virorum aut mulierum damnetur.
PL 20, 729C「乳房と胎の祝福」をもって彼を祝福するのは、数多い子孫によって増え育つためであり、男たちの不妊によっても女たちの不妊によっても罰せられることのないためである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.29
12. Dicit autem: Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus (Ibid., 26) ; ut videlicet non dubitaret Joseph illud eventurum, quod ei sanctus Jacob non tam ex sua quasi novitia benedictione proventurum repromittebat: sed quia ad patres ejus, id est, Abraham et Isaac, jamdudum promissa sunt.
PL 20, 729C12. 彼はまた言う。「汝の父の祝福は、その父祖たちの祝福によって強められた」(創世記49:26)。それは、聖なるヤコブがヨセフに起こると約束していたことが、いわば新しい自分の祝福によって起こるのではなく、その父祖たち、すなわちアブラハムとイサクにすでに久しく約束されていたものであるがゆえに起こることを、ヨセフが疑わないためである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.30
Hoc est enim quod ait: benedictiones patris tui confortatae sunt, quasi diceret: non has benedictiones patris quasi proprias illius accipias, nec quasi semel datas: sed quia a Deo patribus meis primo datae sunt, et non semel, sed crebro.
PL 20, 729D実際、「汝の父の祝福は強められた」と彼が言うのは、こう言うようなものである。あなたは、これらの父の祝福を、父自身のもののように、また一度だけ与えられたもののように受け取ってはならない。これらは、私の父祖たちに、神によって最初に与えられたものであり、しかも一度ではなく度々与えられたものなのだ。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.31
Atque inde est, quod ego super te easdem benedictiones, quae mihi et patribus meis promissae sunt, ex auctoritate Dominica capiti tuo superfundo.
PL 20, 729Dだからこそ、私は、私と私の父祖たちに約束された同じ祝福を、主の権威によって、あなたの頭の上に注ぐのである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.32
13. Domino autem et Salvatori Deus omnipotens et Pater adjutor exstitit clamanti in psalmo: Adjuva me, Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam (Ps. CVIII, 26) .
PL 20, 729D13. 主にして救い主には、全能の神にして父が助け手となった。彼が詩篇でこう叫んでいるときである。「私を助けよ、私の神なる主よ。汝の慈しみに従って私を救え」(詩篇108:26)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.33
Qui enim individua deitate omnibus qui annuntiantur, auxilium praestat, ipse humanatus et paulo minus ab Angelis minoratus (Hebr. II, 7) , non modo paterno, sed etiam adjutorio indiguit angelico, propter videlicet manifestandam geminam in se substantiam.
PL 20, 730A分かたれぬ神性によって、告げ知らされるすべての者に助けを与える者〔qui annuntiantur の意味は定かでない。「告げ知らされる」者と取った〕が、人となり、「天使たちよりわずかに低くされた」(ヘブライ2:7)とき、父の助けだけでなく、天使の助けをも必要とした。それは、自分のうちにある二つの実体を明らかにするためである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.34
Inde est enim, quod clamat: Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me (Marc. XV, 34) ? Et in Evangelio: Apparuit ei Angelus de coelo, confortans eum (Luc. XXII, 43) .
PL 20, 730Aここから、彼が「私の神、私の神、なぜ私を見捨てたのか」(マルコ15:34)と叫ぶことも出てくる。また福音書には、「天から天使が彼に現れて、彼を力づけた」(ルカ22:43)とある。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.35
Ipse autem Omnipotens benedixit illi dicendo: Hic est mihi filius dilectus, in quo complacui (II Pet. I, 17) .
PL 20, 730A全能者自身が、こう言って彼を祝福した。「これは私の愛する子、彼のうちに私は喜んだ」(二ペトロ1:17)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.36
14. Benedictionibus coeli desuper, et benedictionibus abyssi jacentis deorsum illi benedixit, quando secundum Apostolum: Dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, terrestrium, coelestium et infernorum (Philip. II, 10) .
PL 20, 730A14. 「上からの天の祝福」と「下に横たわる深淵の祝福」をもって彼を祝福したのは、使徒によれば、「彼に、すべての名にまさる名を与えた。その名において、地上のもの、天上のもの、冥界のものの、すべての膝がかがめられるため」(フィリピ2:10)というときである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.37
Benedictionibus uberum et vulvae eum sublimavit, quando in filiis Ecclesiae, aliis catechumenis, quasi adhuc intra matris ubera jacentibus, aliis autem more jam genitorum ubera materna lambentibus, sibi praestat per orbem terrarum benedici.
PL 20, 730B「乳房と胎の祝福」をもって彼を高めたのは、教会の子らにおいて、自ら〔sibi の指す者は定かでない。キリストと取った〕が全世界で祝福されるようにするときである。子らのうち、ある者は洗礼志願者として、なお母の胎〔底本は ubera(乳房)。ミーニュの脚注は uterum(胎)または viscera と読むべきだとする。それに従った〕の内に横たわるかのようであり、ある者はすでに生まれた者のように母の乳房を吸っている。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.38
Nam qui necdum in fidei robur evaserunt, sed per doctores ad eam trahuntur, audiunt ab Apostolo: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19) .
PL 20, 730Bというのは、まだ信仰の強さに達しておらず、教師たちによってそれへと引かれている者たちは、使徒からこう聞くからである。「私の幼子たちよ、私は、汝らのうちにキリストが形づくられるまで、再び汝らを産む苦しみを味わう」(ガラテヤ4:19)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.39
Qui autem jam quidem fidei rudimenta perceperunt, sed necdum plene in doctrinae firmitate coaluerunt, audiunt ab eodem: Lac vobis potum dedi, non escam: necdum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2) .
PL 20, 730B一方、すでに信仰の初歩は受けたが、まだ教えの堅固さのうちに十分に固まっていない者たちは、同じ使徒からこう聞く。「私は汝らに乳を飲ませた。食物ではない。汝らはまだ〔食物を〕受けられなかったからである。いや、今でもまだ受けられない」(一コリント3:2)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.40
15. Sequitur: Donec veniret desiderium collium aeternorum (Gen. XLIX, 26) . Hic nihil historicum, sed totum resonat divinum. Tamdiu namque his praenuntiat populum Israeliticum sustentandum benedictionibus, donec desiderium collium aeternorum veniret.
PL 20, 730B15. 次に来る。「永遠の丘の待望が来るまで」(創世記49:26)。ここには歴史的なものは何もなく、すべてが神的なものとして響く。すなわち、永遠の丘の待望が来るまでのあいだ、イスラエルの民がこれらの祝福によって支えられることを、彼は予告しているのである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.41
Colles namque, sancti intelliguntur in Ecclesia constituti, qui quamquam merito virtutum praecellant, tamen ex devotissima humilitate colles se esse meminerunt. Unde psalmus: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam (Ps. LXXI, 3) .
PL 20, 730C丘とは、教会に置かれた聖なる人々と解される。彼らは徳の功績ではすぐれているが、きわめて敬虔な謙遜から、自分が丘にすぎないことを覚えている。そこで詩篇にこうある。「山々は民のために平和を受け、丘々は正義を受けよ」(詩篇71:3)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.42
Desiderium namque illorum, Domini Jesu constat fuisse semper adventum. Unde primus Moyses: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es (Exod. IV, 13) .
PL 20, 730C実際、彼らの待望が常に主イエスの到来であったことは明らかである。それゆえ、最初にモーセが〔言った〕。「主よ、願います。汝が遣わそうとする者を遣わせ」(出エジプト記4:13)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.43
Et beatus Simeon accepit responsum a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini (Luc. II, 26) . Qui aeterni colles dicuntur; quia videlicet ad aeternitatem a Deo creati noscuntur.
PL 20, 730Cまた福なるシメオンは、聖なる霊から、主のキリストを見るまでは自分は死を見ないという告げを受けた(ルカ2:26)。この人々が永遠の丘と呼ばれるのは、永遠のために神によって造られたことが知られているからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.44
Non enim, sicut stultorum, eorum mutatur in diversa intentio; sed semper ad aeternitatem tendentes et aeterno inhaerentes, ipsi etiam ab eo aeternitatis mutaverunt nomen.
PL 20, 730D実際、愚か者の場合のように、彼らの志向が様々な方向へ変わることはない。彼らは常に永遠へと向かい、永遠なるものに結びついて、自らもその永遠なるものから永遠という名を受け取った〔底本は mutaverunt(変えた)。ミーニュの脚注は mutuaverunt(借りた)と読み、第5章第2節の mutuavit を引く。それに従って「受け取った」と解した〕。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.45
De stultis enim dicitur: Stultus enim ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12) : de vere autem sapientibus: Sapiens permanet ut sol (Ibid.) . 16. Sequitur: Fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos (Gen. XLIX, 26) .
PL 20, 730D実際、愚か者については「愚か者は月のように変わる」(集会の書27:12)と言われ、真に知恵ある者たちについては「知恵ある者は太陽のようにとどまる」(集会の書27:12)と言われる。16. 次に来る。「それらはヨセフの頭に、兄弟たちの中のナジル人〔Nazaraeus〕の頂にあれ」(創世記49:26)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.46
Hae benedictiones fuerunt in capite Joseph; quia per Christum omnis laus et benedictio Patri redditur. Unde ipse Patri dicit: Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1) .
PL 20, 730Dこれらの祝福がヨセフの頭にあったのは、キリストを通して、すべての賛美と祝福が父に返されるからである。そこで彼自身が父に言う。「父よ、汝の子に栄光を与えよ。子も汝に栄光を与えるために」(ヨハネ17:1)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.47
Bene autem in capite illius fieri dicuntur; quia caput Christi, Deus (I Cor. XI, 3) . Dicitur autem ipse filius Nazaraeus inter fratres suos; quia ipse speciali dignitate sanctus est, quod interpretatur Nazaraeus.
PL 20, 731Aそれらが彼の頭にあるとされるのは当を得ている。「キリストの頭は神である」(一コリント11:3)からである。また、この子自身が兄弟たちの中でナジル人と呼ばれるのは、彼自身が特別の品位において聖であるからである。ナジル人とは、聖なる者と解釈される。
De benedictionibus patriarcharum libellus 10.48
De quo veracissime Scriptura dicit, quod peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22) ; et quem unxit Deus Pater speciali unctione prae participibus suis (Hebr. I, 9) .
PL 20, 731Aこの者について聖書はまことに真実に、「罪を犯さず、その口に偽りは見いだされなかった」と述べ(一ペトロ2:22)、また、神なる父が、仲間たちにまさる特別の油注ぎによって彼に油を注いだ、とも述べている(ヘブライ1:9)。