De benedictionibus patriarcharum libellus 11.1
Benedictio Benjamin. 1. Benjamin, lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia (Gen. XLIX, 27) .
PL 20, 731Aベニヤミンへの祝福。1. 「ベニヤミンは強欲な狼、朝には獲物を食らい、夕べには戦利品を分ける」(創世記49:27)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 11.2
Traditio Hebraeorum etiam, et beati Hieronymi consensus habet, his verbis significari altare Hierosolymitanum, quod in tribu Benjamin constructum constat.
PL 20, 731Bヘブライ人の伝承も、また福なるヒエロニュムスの同意も、これらの言葉によってエルサレムの祭壇が意味されていると伝えている。それがベニヤミンの部族に築かれたことは明らかである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 11.3
Quod more lupi rapacis matutinum sacrificium ignis excoctione devorabat: vespere autem diei, consummatis sacrificiis et hostiarum caeremoniis, inter sacerdotes et levitas ea quae residua erant igni, et per legis mandatum victui debebantur sacerdotum, inter eos dividere solebat.
PL 20, 731Bこの祭壇は、強欲な狼のように、朝の供え物を火で焼いて食い尽くした。そして日の夕べには、供え物と犠牲の儀式がすべて終わると、火のあとに残り〔igni の係りは定かでない。「火から残った」と取った〕、律法の命令によって祭司たちの食糧に当てられるべきものを、祭司とレビ人のあいだで分けるのが常であった。
De benedictionibus patriarcharum libellus 11.4
2. Significatur autem per hanc scientiam beatus Paulus de eadem tribu futurus, qui more lupi rapacis, mane, id est, in adolescentia sua comedit; quoniam dum in nece beati Stephani consentiens, et a principibus sacerdotum atque majoribus natu populi Judaici epistolas in Damascum et ad caeteras civitates accipiens, quot sanctos diversa caede laceravit, tot quasi lupus rapax praedas comedit.
PL 20, 732A2. さて、この言葉〔底本は scientiam。sententiam の誤りか。「この言葉」と解した〕によって意味されているのは、同じ部族から出ることになる福なるパウロである。彼は強欲な狼のように、朝、すなわち若いときに食らった。福なるステファノの殺害に同意し、ユダヤの民の大祭司たちと長老たちから、ダマスコと他の町々への書状を受け取っていたあいだ、さまざまな殺戮で引き裂いた聖なる人々の数だけ、いわば強欲な狼として獲物を食らったからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 11.5
Attamen vespere spolia divisit, quando prostratus voce dominica et visione, fidelibus intra sanctam Ecclesiam constitutis congrua divinae alimonia doctrinae distribuit: aliis, ut parvulis in Christo, lac dans sapientiae; et quibusdam adhuc compatiens more parturientis condolet; perfectioribus autem solidum doctrinae cibum contradens.
PL 20, 732Aしかし夕べには戦利品を分けた。主の声と幻に打ち倒されたのち、聖なる教会の内に置かれた信者たちに、神の教えのふさわしい糧を配ったときである。ある者には、キリストにある幼子に対するように、知恵の乳を与えた。またある者にはなお同情して、産婦のように共に痛んだ。より完全な者たちには、教えの固い食物を手渡した。
De benedictionibus patriarcharum libellus 11.6
Spolia namque divina significare mandata, testis est David, dicendo: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Ps. CXVIII, 162) .
PL 20, 732B実際、戦利品が神の掟を意味することは、ダビデが証人である。彼はこう言っている。「私は、多くの戦利品を見いだした者のように、汝の言葉に喜ぶ」(詩篇118:162)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 11.7
Et beatus Isaias de Apostolis: Laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe: sicut exsultant qui dividunt spolia (Isa. IX, 3) .
PL 20, 732Bまた福なるイザヤは、使徒たちについてこう言う。「汝の前で彼らは喜ぶ。刈り入れのときに喜ぶように、戦利品を分ける者たちが歓喜するように」(イザヤ9:3)。