De benedictionibus patriarcharum libellus 3.1
Benedictio Judae. 1. Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Adorabunt te filii patris tui (Gen. XLIX, 8) .
PL 20, 720Aユダへの祝福。1. 「ユダ、汝の兄弟たちは汝をたたえる。汝の手は汝の敵の首にかかる。汝の父の子らは汝を拝む」(創世記49:8)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.2
His verbis modestia hujus viri secundum litteram pariter, et virium copia demonstratur: quia videlicet et civiliter tractando cum fratribus, ea modestia visus est, ut a cunctis laude dignus haberetur: quod difficile est; inter tot scilicet fratres omnium animos habere conciliatos.
PL 20, 720Aこれらの言葉によって、字義に即して、この人の穏和さと力の豊かさが同時に示されている。すなわち、兄弟たちと親しく交わるなかで、すべての者から称賛に値すると見なされるほどの穏和さを示した。これは難しいことである。これほど多くの兄弟のなかで、すべての者の心を自分と和らげて結びつけておくことは。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.3
Sed et fortitudine adeo abundavit, ut cervices suorum flectere valeret inimicorum. Quod autem eloquentia plurimum valuerit, testatur oratio, qua suam suorumque coram Joseph allegavit necessitatem (Gen. XLII, XLIII et XLIV) .
PL 20, 720Bしかも彼は勇気にきわめて富み、敵の首を曲げることができるほどであった。弁舌にも大いに優れていたことは、彼がヨセフの前で自分と兄弟たちの窮状を訴えた弁論が証する(創世記42、43、44)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.4
Narrat praeterea Josephus historiographus, verbis eum potuisse quam plurimum. Porro autem quod robore inter fratres suos eximius haberetur, testantur Verba dierum, quae hoc modo referunt: Porro Judas qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt (I Paral. V, 2) .
PL 20, 720Bさらに歴史家ヨセフスは、彼が言葉において非常に力があったと語る。他方、彼が兄弟たちのなかで力において際立っていたと見なされたことは、「日々の言葉」〔歴代誌〕が次のように伝えて証する。「また、兄弟たちのなかで最も強かったユダ、その子孫から君主たちが芽生えた」(歴代誌上5:2)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.5
Quod autem subjicit: Adorabunt te filii patris tui, aperte regnum quod Ruben abstulerat, Judae concredidit dicens, eum a reliquis fratribus suis adorandum: quod regiae utique congruit dignitati.
PL 20, 720B「汝の父の子らは汝を拝む」と付け加えるとき、ヤコブは、ルベンから取り去られた〔quod Ruben abstulerat は字義どおりには「ルベンが取り去った」。ルベンが罪によって自ら失った王権の意と取った〕王権をユダに明らかに託した。ユダは残りの兄弟たちに拝まれるであろうと言ったのである。これはまさに王の尊厳にふさわしい。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.6
2. Mystice autem per Judam ille jam tunc praefigurabatur, qui de ejus stirpe secundum carnem natus est, Dominus et Salvator noster; quem laudant fratres sui omnes, videlicet in eum credentes: unde ipse primus in illis qui in eum crediderunt, a monumento per mulieres mandatum direxit, dicendo: Ite, et dicite fratribus meis (Matth. XXVIII, 10) .
PL 20, 720C2. 奥義の意味では、ユダによって、すでにそのときに予表されていたのは、その子孫から肉によって生まれた者、我々の主であり救い主である。彼を兄弟たちはみな、すなわち彼を信じる者たちが、たたえる。それゆえ彼自身が、彼を信じた者たちのなかで最初に、墓から女たちを通して命令を送り、こう言った。「行って、私の兄弟たちに告げよ」(マタイ28:10)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.7
Ne autem putemus, hanc dignitatem solis apostolis attributam, ut fratres ejus vocentur; ipse hac dignitate donandos omnes qui in eum credunt, testatur dicendo: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. XII, 50) .
PL 20, 720Cところで、兄弟と呼ばれるこの尊厳が使徒たちだけに与えられたと考えてはならない。彼自身が、彼を信じるすべての者がこの尊厳を授けられることを、こう言って証している。「天にいる私の父の旨を行う者は誰であれ、その人が私の兄弟、姉妹、母である」(マタイ12:50)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.8
Ipsum ergo laudant fratres; videlicet omnis Ecclesia, quae adhuc a coelesti haereditate exsulat in terris, sive quae jam praecessit ad coelos. Unde psalmus: Laudent illum coeli et terra (Psal. LXVIII, 35) .
PL 20, 720Dだから兄弟たちは彼をたたえる。すなわち教会全体である。地上でなお天の相続から離れて異郷にある教会も、すでに天へ先立った教会もである。それゆえ詩篇は言う。「天と地は彼をたたえよ」(詩篇68:35)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.9
Et in Apocalypsi Joannes: Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni (Apoc. XIX, 5) . Cujus manus in cervicibus inimicorum ejus sunt; quia, secundum Evangelii testimonium: Omnia dedit ei Pater in manus (Joan. XIII, 3) .
PL 20, 720Dまた黙示録でヨハネは言う。「我々の神をたたえよ、その僕たちすべて、また彼を畏れる者たち、小さい者も大きい者も」(黙示録19:5)。彼の手は彼の敵の首にかかっている。福音書の証言によれば、「父はすべてを彼の手に与えた」(ヨハネ13:3)からである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.10
Ipse etiam his verbis consentit, dicendo: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXXIII, 18) . Et Pater ad eum loquitur: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1; Matth. XXII, 44; Luc. XX, 43) .
PL 20, 720D彼自身もこれらの言葉に同意して言う。「天においても地においても、すべての権能が私に与えられた」(マタイ33:18)〔引かれた句はマタイ28:18にあたる〕。また父が彼に語る。「私の右に座れ、私が汝の敵を汝の足台とするまで」(詩篇109:1; マタイ22:44; ルカ20:43)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.11
Quem adorant filii patris ejus; omnes videlicet per eum adoptati in filiorum dignitatem, juxta quod Apostolus loquitur: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.
PL 20, 721A彼を、彼の父の子らは拝む。すなわち、彼を通して子の尊厳へと養子とされたすべての者である。使徒が語るとおりである。「イエスの名において、天上のもの、地上のもの、冥界のものの膝がみなかがむように」。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.12
3. Sequitur: Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leoena: quis suscitabit eum?
PL 20, 721A3. 続く。「獅子の子ユダ。私の子よ、汝は獲物へ上った。休みつつ伏した、獅子のように、また雌獅子のように。誰が彼を起こすだろうか」。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.13
Quantum attinet ad superficiem litterae, fortitudo regum a stirpe Juda descendentium per haec verba praefiguratur: qualem beatum David fuisse legimus, et beatum Ezechiam, et caeteros quosque qui divinitati humillime famulantes, vires hostium, eo donante, instar leonis et leaenae subegerunt, et adeo terrori hostibus exstiterunt, ut nullus eos lacessire ad pugnam quasi quiescentes praesumeret: cujus rei testes sunt libri Regum.
PL 20, 721A字面に関するかぎり、ユダの血統から出る王たちの勇気が、これらの言葉によってあらかじめ示されている。福なるダビデがそうであったと我々は読むし、福なるヒゼキヤ、そのほか神にきわめて謙虚に仕えた者たちもそうであった。彼らは、神が与えて、獅子や雌獅子のように敵の力を従え、敵にとって恐れの的となったので、誰も、いわば休んでいる彼らを、戦いへと挑発しようとしなかった。このことの証人は王たちの書である。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.14
4. Typice autem catulum leonis Dominum Salvatorem appellat, tamquam leonina ortum prosapia; videlicet regia stirpe progenitum. Bene autem catulus leonis vocatur, cujus natura esse dicitur, ut nascens tribus diebus dormiat, deinde rugitu paterno excitatus assurgat.
PL 20, 721B4. 予型として言えば、ヤコブは、救い主なる主を「獅子の子」と呼ぶ。獅子の血筋から生まれた者として、すなわち王の血統から生まれた者としてである。獅子の子と呼ばれるのはふさわしい。その本性は、生まれて三日間眠り、それから父の咆哮に起こされて立ち上がると言われるからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.15
Quae figura pulcherrime arridet Dominicae dormitioni; qua tribus diebus dormiens ad Patrem clamat: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me (Psal. XL, 11) .
PL 20, 721Bこの象りは、主の眠りにきわめて見事に合致する。主は三日間眠って、父に叫ぶ。「しかし汝、主よ、私を憐れみ、私を甦らせよ」(詩篇40:11)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.16
Sed resuscitatus ad praedam ascendit; quia exspolians infernmum, justos quosque ad superna secum tamquam praedam egregiam triumphando evexit.
PL 20, 721Bしかし甦らされて、獲物へと上る。冥界を剥ぎ取り、すべての義人を、優れた獲物のように、勝ち誇りつつ自分とともに高みへ運び上げたからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.17
Qui ut leo, et quasi ut leaena accubuit; quia qui dormire per carnem in sepulcro voluit, quasi leo victor de hostibus triumphavit. Quod autem subjungit: Quis suscitabit eum, subauditur, nisi Pater?
PL 20, 721C主は獅子のように、また雌獅子のように伏した。肉において墓に眠ることを望んだ者が、敵に対して勝利した獅子のように凱旋したからである。「誰が彼を起こすだろうか」と続けるのは、父でなければ誰か、と補って解される。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.18
Nullus enim non dicam hominum caducorum, sed nec quilibet Angelorum, nisi is de quo Petrus apostolus dixit Judaeis: Quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus (Act. III, 15) .
PL 20, 721C実に、朽ちゆく人間は言うまでもなく、どの天使も〔彼を起こすことは〕できない。使徒ペトロがユダヤ人たちに言った者、すなわち「神は彼を死者のなかから起こした。我々はその証人である」(使徒言行録3:15)と言われるその者〔父なる神〕を除いては。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.19
5. Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10) .
PL 20, 721C5. 「王笏はユダから去らず、指導者もその腰から去らない、遣わされるはずの者が来るまで。そして彼こそが諸国民の待望となる」(創世記49:10)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.20
Haec sententia clarius luce a fidelibus intelligitur, quia tamdiu suae gentis principibus ac ducibus iisdem populus regebatur, quousque Dominus et Salvator noster veniret, qui mittendus erat a Patre.
PL 20, 721Cこの言葉は、信ある者たちには光よりも明らかに理解される。この民は、父から遣わされるはずだった我々の主であり救い主が来るまで、自らの民族の君主や指導者たちによって治められていたからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.21
Qui est exspectatio gentium; quia videlicet tamdiu Deus Pater gentes ad poenitentiam exspectavit, quousque per Filii sui adventum ad cognitionem suam ab idololatriae cultura eos revocaret.
PL 20, 721D彼こそが諸国民の待望である。すなわち、父なる神は、自らの子の到来によって諸国民を偶像崇拝の礼拝から自らの認識へと呼び戻すまで、悔い改めへと向けて諸国民を待った。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.22
Nam sive in Babylonem transducti fuerint Judaei, semper sibi praepositi ex sua gente fuerunt: seu reversi ex Babylone, quousque Herodes alienigena rex eis constitueretur: et per pontifices summa eorum regebatur, quousque ad Aristobulum ventum est, qui primus post reditum de Babylone, cum esset pontifex, sibi diadema imposuit et regem se declaravit.
PL 20, 721D実にユダヤ人は、バビロンへ連れて行かれたときも、つねに自分たちの民族の者が上に立てられていた。バビロンから帰ってからも、外国人の王ヘロデが彼らのために立てられるまでそうだった。彼らの最高の権力は大祭司たちによって治められ、ついにアリストブロスに至った。彼は、バビロンから帰って以来初めて、大祭司でありながら自ら王冠を戴き、自らを王と宣言した。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.23
Itidemque successores ejus, usquequo rebus Judaicis lapsantibus. et Hircano ultimo rege Judaeorum extremis malis addito, regnum a Caesare Augusto Herodes alienigena suscepit Judaicum.
PL 20, 722Aその後継者たちも同じであった。ついにユダヤの事情が傾き、ユダヤ人の最後の王ヒルカノスが極度の災厄に見舞われると、外国人ヘロデがカエサル・アウグストゥスからユダヤの王権を受け取った。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.24
Cujus tempore, secundum hanc prophetiam et Evangelii testimonium, is qui mittendus erat (Matth. II, 1) , Dominus et Salvator noster advenit. 6. Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam (Gen. XLIX, 11) .
PL 20, 722A彼の時代に、この預言と福音書の証言によれば、遣わされるはずだった者(マタイ2:1)、我々の主であり救い主が来た。6. 「彼は自分の子驢馬をブドウ畑につなぎ、ああ私の子よ、自分の雌驢馬をブドウの木につなぐ」(創世記49:11)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.25
Hac compositione verborum demonstratur, non ad Judam, beatum Jacob loqui, sed de eo utique, qui mittendus erat; qui enim ad filium loquens, o fili mi dicit, et addidit pullum tuum vel asinam tuam, manifestissime de eo loquitur, quem superius mittendum praedixerat: Quem legimus (Matth. XXI, 5-7) venientem in Hierusalem in usus habuisse asinam et pullum, nec tamen eos ad vineam vel vitem fuisse colligatos.
PL 20, 722Aこの言葉の組み立てによって、福なるヤコブはユダに語っているのではなく、まさに遣わされるはずだった者について語っていることが示される。実に、子に語りながら「私の子よ」と言い、さらに「汝の子驢馬」あるいは「汝の雌驢馬」〔前の引用は suum, suam「彼の」と刷る〕と付け加える者は、きわめてはっきりと、先に遣わされるはずだと予告した者について語っている。我々は読む(マタイ21:5–7)、彼はエルサレムに入るとき、雌驢馬と子驢馬を用いたが、それらがブドウ畑やブドウの木につながれていたわけではない。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.26
Restat ergo, ut in his verbis nihil historicum requiratur, sed totum typice dictum intelligatur.
PL 20, 722Bしたがって、これらの言葉には歴史に関わる意味を求めるべきではなく、すべてが予型として語られたものと理解される。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.27
Ligavit enim Dominus et Salvator ad vineam pullum suum, quando populum nationum indomitum praeceptis subdidit Apostolorum ex vinea Judaica procreatorum, de qua Isaias: Vinea enim Domini sabaoth, domus est Israel (Isa. V, 7) .
PL 20, 722B実に、主であり救い主は、自分の子驢馬をブドウ畑につないだ。すなわち、ユダヤのブドウ畑から生み出された使徒たちの命令のもとに、馴らされていない諸民族の民を服させたときである。そのブドウ畑について、イザヤは言う。「万軍の主のブドウ畑とは、イスラエルの家である」(イザヤ5:7)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.28
Alligavit etiam ad vitem, id est Ecclesiam, asinam suam, videlicet Synagogam, quam in fine saeculi a perfidia revocans jugo legis oppressam discipulatui eam subdet Ecclesia, atque ita fiet unus grex, et unus pastor (Joan. X, 16) ; et secundum beati Zachariae testimonium, duae virgae illae copulabuntur, et erunt in unionem in manu Domini.
PL 20, 722Bまた、ブドウの木すなわち教会に、自分の雌驢馬、すなわち会堂をつないだ。教会は世の終わりに、この会堂を背信から呼び戻し、律法の軛に圧迫されたままの会堂を、弟子となることへと服させるのである。こうして一つの群れ、一人の牧者となる(ヨハネ10:16)。また福なるゼカリヤの証言によれば、あの二本の杖は結び合わされ、主の手のなかで一つとなる〔この句はエゼキエル37:17に近い〕。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.29
7. Lavabit vino stolam suam, et sanguine uvae palium suum (Gen. XLIX, 11) . Idioma Hebraici constat esse sermonis, ut unam eamdemque rem diversis sermonibus repetat, ut hic. Quid est enim vinum, nisi sanguis uvae?
PL 20, 722C7. 「彼は自分の長衣をぶどう酒で洗い、自分の外套をブドウの血で洗う」(創世記49:11)。ヘブライ語の言い回しでは、同じ一つの事柄を異なる言葉で繰り返すことが知られている。ここがそうである。ぶどう酒とは、ブドウの血でなくて何であろうか。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.30
Sed quantum litterae superficies inconsequens est (nullus enim vel stolam, vel pallium vino lavat), tantum gratiori intelligentia interius commendatur.
PL 20, 722Cしかし字面は筋が通らない(誰も長衣や外套をぶどう酒で洗わないからである)が、それだけいっそう、内的な理解においては好ましいものとして推奨される。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.31
Salvator namque vino stolam suam, et sanguine uvae pallium suum lavit, quia pendens in cruce proprio sanguine sacram carnem quae stola illius fuit, perfundi voluit. 8. Sequitur: Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores (Ibid., 12) .
PL 20, 722C実に、救い主は、ぶどう酒で自分の長衣を、ブドウの血で自分の外套を洗った。十字架に掛かって、自らの血で、自らの長衣であった聖なる肉を浸すことを望んだからである。8. 続く。「その目はぶどう酒よりも美しく、その歯は乳よりも白い」(創世記49:12)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.32
Oculi Salvatoris pulchriores vino praedicantur, quia dona Spiritus sancti quae per Christum conferuntur, speciosiora vino legali comprobantur.
PL 20, 722D救い主の目がぶどう酒よりも美しいと宣べられるのは、キリストを通して与えられる聖なる霊の賜物が、律法のぶどう酒よりも輝かしいと証明されるからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.33
Nam quod oculi Salvatoris dona Spiritus sancti significent, Zacharias testatur propheta dicendo: Super lapidem unum septem oculi sunt (Zach. III, 9) ; quos Isaias enumerat dicendo: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2, 3) .
PL 20, 722D救い主の目が聖なる霊の賜物を意味することは、預言者ゼカリヤが言って証する。「一つの石の上に七つの目がある」(ゼカリヤ3:9)。その目をイザヤが数え上げて言う。「知恵と理解の霊、思慮と強さの霊、知識と敬虔の霊、主への畏れの霊」(イザヤ11:2, 3)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.34
Qui pulchriores sunt vino legali quod in nuptiis defecit (Joan. II, 3) , quia per legem cognitio peccati (Rom. III, 10) , per gratiam autem Spiritus sancti nobis ejus remissio condonatur.
PL 20, 722Dそれらの目は、婚宴で尽きた律法のぶどう酒(ヨハネ2:3)よりも美しい。律法によって罪の認識があり(ローマ3:10)〔引かれた句はローマ3:20にあたる〕、聖なる霊の恩寵によって、その赦しが我々に与えられるからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.35
Et secundum Evangelium, lex quidem per Moysem data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum (Joan. I, 17) .
PL 20, 723Aまた福音書によれば、「律法はモーセを通して与えられ、恩寵と真理はイエス・キリストを通して〔来た〕」(ヨハネ1:17)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.36
9. Quod autem dicitur: Et dentes ejus lacte candidiores: per dentes praedicatores novi Testamenti debent intelligi, qui cibos spiritales comminuendo, id est exponendo, multa nobis perutilia in ventrem memoriae transmittunt.
PL 20, 723A9. 「その歯は乳よりも白い」と言われるが、歯によっては新約の宣教者たちが解されるべきである。彼らは霊の食物を噛み砕き、すなわち解き明かして、我々にきわめて有益な多くのものを記憶の腹へ送り込む。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.37
Lac autem doctrina veteris Testamenti non incongrue accipitur, quae incipienti populo adhuc ad perfectum cibum invalido condita est. Candidiores ergo lacte dentes Jesus habet, quia Ecclesiae suae praedicatores puritatis munditia conspicuos perfecit.
PL 20, 723A乳は、旧約の教えと解して不適切ではない。それは、完全な食物にはまだ弱い、始まりにある民のために調えられたものである。したがって、イエスは乳よりも白い歯をもつ。自らの教会の宣教者たちを、清さの潔白において際立つ者として完成したからである。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.38
Nam quantum inter sectatores Evangelii et legales distet observantias, beatus Petrus testis est, qui ait: Non potuistis in lege justificari: in hoc omnis qui credit, justificatur (Act. XIII, 38, 39) .
PL 20, 723A実に、福音に従う者と律法の遵守者とのあいだにどれほどの隔たりがあるかは、福なるペトロが証人である。彼は言う。「汝らは律法によって義とされえなかった。彼において、信じる者はみな義とされる」(使徒言行録13:38, 39)〔この句は使徒言行録13章のパウロの言葉にあたる〕。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.39
Isti ergo dentes candidi sunt, quia fonte baptismatis abluti, a peccatorum naevis redduntur purissimi. De legis autem observatoribus nihil tale refertur: sed tantummodo dicitur, quia Qui fecerit ea, vivet in illis (Galat. III, 12) .
PL 20, 723Bそれゆえこれらの歯は白い。洗礼の泉で洗われ、罪の染みから全く清くされるからである。他方、律法の遵守者についてはそのようなことは語られず、ただ「それらを行う者は、それらのなかで生きる」と言われるにとどまる(ガラテヤ3:12)。
De benedictionibus patriarcharum libellus 3.40
Insuper omnes qui legi carnaliter deserviunt, sub maledicto sunt, dicendo terribiliter eadem Lege: Maledictus omnis qui non permanserit in mandatis legis hujus, ut faciat ea quae in ea scripta sunt (Deut. XXVII, 26) .
PL 20, 723Bそのうえ、律法に肉に従って仕える者はすべて呪いのもとにある。同じ律法が恐ろしくこう言うからである。「この律法の命令にとどまって、そこに書かれていることを行わない者はみな呪われる」(申命記27:26)。