ミラノのパウリヌスfl. 411–422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De benedictionibus patriarcharum libellus

Caput IV 第IV章

Paulinus of Milan · De benedictionibus patriarcharum libellus · PL 20, 723B · 7 sectiones

De benedictionibus patriarcharum libellus 4.1

1

Benedictio Zabulon. 1. Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem (Gen. XLIX, 13) .

PL 20, 723B

ゼブルンへの祝福。1. 「ゼブルンは海辺に住み、船の停泊所にあって、シドンにまで達する」(創世記49:13)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 4.2

2

Juxta historiam situs sortis illius quam in terra repromissionis Deo donante accepturus erat, praedicitur: quod scilicet terra possessionis ejus ab uno latere a mari inciperet, et torrente finiretur ab alio, sicut in libro Jesu Nave (Josue XIX, 11) , ubi distributiones possessionum earum terminatae sunt, manifeste declaratur: unde et Sidonis hic fit mentio, quae contigua mari est.

PL 20, 723C

歴史に即して、神が与えて、約束の地で受けるはずだったその割り当ての場所が予告される。すなわち、その所有地は一方の側で海から始まり、他方の側で急流によって終わることになる。ヨシュア記で(ヨシュア記19:11)、彼らの所有地の割り当てが境界づけられるところに明らかに宣言されているとおりである。それゆえここでシドンにも言及されるが、シドンは海に接している。

De benedictionibus patriarcharum libellus 4.3

3

2. Juxta mysticos autem intellectus, Zabulon primitias Ecclesiae sanctae designat; ex cujus tribu aliqui sanctorum Apostolorum fuisse creduntur, quod in littore maris assidue morarentur, utpote ex eo victum manu et arte captantes a Domino ad apostolatus culmen vocati sunt, secundum prophetiam beati David dicentis: Principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephthali (Psal. LXVII, 28) .

PL 20, 723C

2. 奥義の意味では、ゼブルンは聖なる教会の初穂を表す。その部族から聖なる使徒たちの何人かが出たと信じられている。彼らは絶えず海辺に住み、そこから手と技で生計を得ていたところを、主によって使徒職の頂へと召されたからである。福なるダビデの預言によれば、「ユダの君主たちが彼らの指導者、ゼブルンの君主たち、ナフタリの君主たち」(詩篇67:28)。

De benedictionibus patriarcharum libellus 4.4

4

Qui etiam in statione navium habitant, quia in Domino Jesu Christo fiducialiter secura pace requiescunt. Naves namque Ecclesiae intelliguntur, quae fidissima statione portum salutis suae Dominum requirunt, et inveniunt.

PL 20, 723D

彼らは船の停泊所にも住む。主イエス・キリストにあって、信頼しつつ安全な平和のうちに憩うからである。実に、船は諸教会のことと解される。諸教会はきわめて確かな停泊によって、自らの救いの港である主を求め、そして見出す。

De benedictionibus patriarcharum libellus 4.5

5

Et bene additur: Pertingens usque ad Sidonem; quia videlicet eadem sancta Ecclesia non uno mundi coarctata est angulo, sed crescendo usque ad populos devenit gentilium.

PL 20, 723D

そして「シドンにまで達する」と付け加えるのは適切である。この聖なる教会は、世界のただ一隅に押し込められているのではなく、広がって異邦人の民のもとにまで至ったからである。

De benedictionibus patriarcharum libellus 4.6

6

Sidon enim venatio interpretatur, significans, ut dictum est, gentilitatem moribus ferinis idololatriae cultum quasi lustra deserti sectantem.

PL 20, 724A

実に、シドンは「狩り」と解釈される。すなわち、すでに述べたとおり、野獣のような振る舞いで、偶像崇拝の礼拝を、荒れ野の獣の巣のように追い求める異邦人のあり方を意味する。

De benedictionibus patriarcharum libellus 4.7

7

Quae postea rete Dominicae praedicationis, et latratu sanctorum Apostolorum intra consepta sanctae Ecclesiae admitti meruit.

PL 20, 724A

この異邦人のあり方は、のちに、主の宣教という網と、聖なる使徒たちの吠え声によって、聖なる教会の囲いのなかへ受け入れられるに値した。