テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Exhortatione Castitatis

Caput IX 第IX章

Tertullian · De Exhortatione Castitatis · PL 2, 924A · 10 sectiones

De Exhortatione Castitatis 9.1

1

Si penitus sensus ejus interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium, quam species stupri.

PL 2, 924A

もしその意味を徹底して解釈するならば、二度目の結婚とは姦淫の一種にほかならない、と言わねばならないであろう。

De Exhortatione Castitatis 9.2

2

Cum enim dicat, maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant; non utique de moribus (nam bonam sollicitudinem non sugillaret); et de cultu, et ornatu, et omni studio formae, ad illecebras movendas sollicitos intelligi velit; de forma autem et cultu placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri caussa est: ecquid videtur tibi stupri adfine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehendo quae stupro competunt?

PL 2, 924A

使徒は、夫たちがこのことに気を遣っている、すなわちいかにして気に入られるかということに気を遣っていると言っているが、それは決して品行についてではない(良き気遣いを彼が謗るはずはないのだから)。むしろ、身なりや装いや容姿へのあらゆる心配りに気を遣っていると理解されることを彼は望んでいるのであり、色仕掛けを働かせるためなのである。だが、容姿と身なりによって気に入られようとすることこそ、肉の欲望の本性であり、それはまた姦淫の原因でもある。とすれば、二度目の結婚が姦淫に近しいものだと、お前には思われないだろうか。私はその中に、姦淫にふさわしいものを見出すのだから。

De Exhortatione Castitatis 9.3

3

Ipse Dominus: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, jam stupravit eam in corde suo (Matth., V, 28). Qui autem eam ad ducendum viderit, minus an plus fecit?

PL 2, 924B

主御自らこう言われた——「欲情を抱いて女を見る者は、すでに心の中で彼女を姦淫したのである」(マタイ5:28)と。では、娶るために女を見た者は、それより少ないことをしたのか、それとも多いことをしたのか。

De Exhortatione Castitatis 9.4

4

Quid, si etiam duxerit? quod non faceret. nisi et ad ducendum concupisset, et ad concupiscendum vidisset. Nisi si potest duci uxor, quam non videris nec concupieris. Multum sane interest, maritus an caelebs aliam concupiscat.

PL 2, 924B

まして、実際に娶ったとすればどうか。彼は、娶るために欲情を抱き、欲情を抱くために見たのでなければ、そもそも娶ることはなかったであろう。もっとも、お前が見もせず欲情も抱かなかった妻を娶りうるというのであれば、話は別だが。夫である者が他の女に欲情を抱くのと、独り身の者がそうするのとでは、実に大きな違いがある。

De Exhortatione Castitatis 9.5

5

Omnis mulier etiam caelibi alia est, quamdiu aliena; nec per aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera. Leges videntur matrimonii et stupri differentiam facere per diversitatem illiciti, non per conditionem rei ipsius.

PL 2, 924B

すべての女は、独り身の者にとってさえ、他人のものである限り「他の女」である。だが、女が妻となるのも、姦通する女となるのも、同じ事によってでしかない。法律は、婚姻と姦淫との違いを、不法であることの種類の違いによって作っているように見えるのであって、事柄そのもののあり方によってではない。

De Exhortatione Castitatis 9.6

6

Alioquin quae res et viris et foeminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum? commixtio carnis scilicet, cujus concupiscentiam Dominus stupro adaequavit. Ergo, inquis. jam et primas, id est, unas nuptias destruis.

PL 2, 925A

さもなければ、男にも女にもすべてに共通して、婚姻にも姦淫にも臨むものとは何であろうか。すなわち肉の交わりであり、主はその欲望を姦淫に等しいものとされたのである。「それならば」とお前は言う、「お前はすでに最初の、つまり一度限りの結婚をも壊しているではないか」と。

De Exhortatione Castitatis 9.7

7

Nec immerito, quoniam et ipsae ex eo constant, quo et stuprum. Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo virginis principalis sanctitas, quia caret stupri adfinitate.

PL 2, 925A

それも不当ではない。一度限りの結婚もまた、姦淫と同じ事から成り立っているのだから。それゆえにこそ、人にとって女に触れないことが最善なのであり、それゆえにこそ処女性の第一義の聖さがあるのである。姦淫との近しさを免れているからである。

De Exhortatione Castitatis 9.8

8

Et cum haec etiam de primis et unis nuptiis praetendi ad caussam continentiae possint, quanto magis secundo matrimonio recusando praejudicabunt! Gratus esto, si semel tibi indulsit Deus nubere; gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias.

PL 2, 925A

これらのことは最初の一度限りの結婚についてすら、節制のための理由として持ち出すことができるとすれば、まして二度目の結婚を拒むためには、なおさら強い先決の論拠となるであろう。神が一度お前に娶ることをお許しになったのなら、それに感謝せよ。しかし、二度目にもお許しになったなどとは知らずにいるならば、その時こそお前は感謝する者となるであろう。

De Exhortatione Castitatis 9.9

9

Caeterum, abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris. Modestia a modo intelligitur. Non tibi sufficit de summo illo immaculatae virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo; sed in tertium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti: quia nec prohibere plures nuptias voluit, qui de secundis provocandis retractavit.

PL 2, 925A

さもなければ、お前は慎ましさなくして寛容を用いることによって、その寛容を悪用していることになる。慎ましさとは、限度をわきまえることとして解される。娶ることによって、あの穢れなき処女性という最高の段階から二番目の段階へと落ちたのでは、お前には足りないのか。むしろ、三番目へ、四番目へ、そしておそらくはさらに多くへと転落していくであろう、二番目の位置において節制を保てなかった以上は。なぜなら、二度目の結婚を促すことを差し控えた者は、それ以上多くの結婚を禁じようとしたわけでもないのだから。

De Exhortatione Castitatis 9.10

10

Nubamus igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur tanquam Sodoma et Gomorra: quo die, Vae illud super praegnantes [adimplebitur] , id est, super maritos et incontinentes: de nuptiis enim uteri, et ubera, et infantes. Et quando finis nubendi? Credo post finem vivendi.

PL 2, 925B

それならば我々は、日々娶ろうではないか。そして、あのソドムとゴモラのように、最後の日に娶っている最中に見出されようではないか。その日には、身ごもった女たちの上に下るというあの災いが——すなわち、夫たちと不節制な者たちの上に下るというあの災いが——成就するであろう。結婚からこそ、胎と乳房と幼子が生まれるのだから。では、娶ることの終わりはいつなのか。思うに、生きることの終わりの後であろう。