De Exhortatione Castitatis 3.1
Alte et impresse recogitandam esse dico Dei voluptatem, quid etiam in occulto velit. Quae enim in manifesto, scimus omnes; eaque ipsa qualiter in manifesto sint, perspiciendum est.
PL 2, 916C神の意志を、それが隠れたところでなお何を望んでおられるのかまで、深く心に刻んで顧みるべきである、と私は言う。表立って現れていることは、我々は皆知っている。しかし、その現れていること自体が、いかなる仕方でそう現れているかを、見極めなければならない。
De Exhortatione Castitatis 3.2
Nam etsi quaedam videntur voluntatem Dei sapere, dum a Deo permittuntur, non statim omne quod permittitur, ex mera et tota voluntate procedit ejus qui permittit.
PL 2, 917Aというのも、あることが神によって許されている間は、それが神の意志にかなっているように見えたとしても、許されているすべてのことが、そのまま許す方の純粋で全き意志から出ているわけではないからである。
De Exhortatione Castitatis 3.3
Ex indulgentia est, quodcumque permittitur; quae etsi sine voluntate non est, quia tamen aliquam habet caussam in illo cui indulgetur, quasi de invita venit voluntate, passa caussam sui, quae cogit voluntatem. Vide qualis sit voluntas, cujus alter est caussa.
PL 2, 917A許されていることはすべて、寛容から出ている。この寛容は意志なくしてあるのではないが、それを許されている当人のうちに何らかの原因を持っている以上、いわば意に染まぬ意志から出たようなものであり、意志を強いるその原因を被ってのことである。その原因を他者が担っているような意志が、いかなるものであるかを見よ。
De Exhortatione Castitatis 3.4
Secunda item species consideranda est non purae voluntatis. Vult nos Deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur.
PL 2, 917A純粋でない意志には、考察すべき第二の種類もある。神は我々に、御自身の意にかなう事柄をなすことを望んでおられるが、それらにおいては寛容が味方するのではなく、規律が支配するのである。
De Exhortatione Castitatis 3.5
Si tamen alia istis praeposuit, utique quae magis vult, dubiumne est ea nobis sectanda esse, quae mavult; cum quae minus vult, quia alia magis vult, perinde habenda sint atque si nolit? Nam ostendens quid magis velit, minorem voluntatem majore delevit.
PL 2, 917Aしかし、神がこれらより他のものを上に置かれたとすれば——すなわち、より強く望んでおられるものを——我々がより強く望まれているものにこそ従うべきであることに、疑いがあろうか。他のものをより強く望んでおられるがゆえに、より弱く望んでおられるものは、望んでおられないのと同然に扱われるべきではないか。神は、より強く望んでおられるものを示すことによって、より弱い意志をより強い意志によって消し去られたのである。
De Exhortatione Castitatis 3.6
Quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere, quod declaravit se magis velle.
PL 2, 917B神は両方をお前の認識に示された、それだけの度合いに応じて、より強く望むと明らかにされたものにこそお前は従うべきである、と定められたのである。
De Exhortatione Castitatis 3.7
Ergo si ideo declaravit ut id secteris quod magis vult, sine dubio nisi ita facis contra voluntatem ejus sapis, sapiendo contra potiorem ejus voluntatem: magisque offendis quam promereris, quod vult quidem faciendo, et quod mavult respuendo.
PL 2, 917Bそれゆえ、神がより強く望まれるものにお前が従うようにと明らかにされたのであれば、もしそのようにしないなら、お前は疑いなく神の意志に逆らって思案していることになる——神のより優れた意志に逆らって思案することによって。そしてお前は、神が望まれることを行い、より強く望まれることを退けることによって、功を得るよりもむしろ神を害することになる。
De Exhortatione Castitatis 3.8
Ex parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris. Porro et promereri nolle, delinquere est.
PL 2, 917B一方では罪を犯している。他方では、たとえ罪を犯していないとしても、功を得てはいない。しかも、功を得ることを望まないこともまた、罪を犯すことなのである。
De Exhortatione Castitatis 3.9
Secundum igitur matrimonium, si est ex illa Dei voluntate, quae indulgentia vocatur, negabimus meram voluntatem, cui indulgentia est caussa; si ex ea, cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae, didicerimus non potiorem a potiore rescindi.
PL 2, 917Bかくして、二度目の婚姻が、寛容と呼ばれるあの神の意志から出るのであれば、我々は、寛容を原因とするその意志を、純粋な意志ではないと否定するであろう。また、より強く追い求められるべき節制という、より優れた別の意志が上に置かれているあの意志から出るのだとすれば、我々は、より優れぬものはより優れたものによって取り消される、と学んだことになる。
De Exhortatione Castitatis 3.10
Haec praestrinxerim, ut jam Apostoli voces decurram. In primis autem non videbor irreligiosus, si, quod ipse profitetur, animadvertam; omnem illum indulgentiam nuptiarum, de suo, id est, de humano sensu, non de divino praescripto induxisse.
PL 2, 917C以上のことを手短に述べたのは、いよいよ使徒の言葉へと進むためである。まず、使徒自身が公言していることに私が注意を促したとしても、不敬虔とは見えないであろう——すなわち、婚姻へのあの一切の寛容を、使徒は自らのもの、つまり人間の考えから導き入れたのであって、神の定めからではなかったのだ、ということに。
De Exhortatione Castitatis 3.11
Nam et cum de viduis et innuptis definiit uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri; conversus ad alteram speciem: Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed Dominus (I Cor., VII, 10).
PL 2, 918A実に、寡婦や未婚の女について、もし節制できないのであれば娶らせよ、燃えるより娶るほうがよいから、と定めた後、使徒は別の種類の人々に向きを転じてこう言っている。「されど、すでに娶っている者たちに命じるのは、私ではなく、主である」(一コリント7:10)と。
De Exhortatione Castitatis 3.12
Ita ostendit, ex tralatione personae suae in Dominum, id quod supra dixerat, non ex Domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri.
PL 2, 918Aかくして使徒は、自らの人格から主の人格への移行によって、先に述べたこと——「燃えるより娶るほうがよい」ということ——を、主の人格からではなく、自らのものとして述べたのだと示している。
De Exhortatione Castitatis 3.13
Quae vox licet ad eos pertineat, qui innupti, vel vidui a fide deprehenduntur; quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim pertractare, quale bonum ostendat, quod melius est poena: quod non potest videri bonum, nisi pessimo comparatum; ut ideo bonum sit nubere, quia deterius est ardere.
PL 2, 918Aこの言葉は、信仰に入った時すでに未婚あるいは寡婦であった者たちにこそ関わるものであるが、それでもすべての者がこれを娶ることの許しとして受け取っているので、私は論じてみたい——刑罰と比べてこそ『よりよい』とされるものが、いかなる善を示しているのかを。それは、最悪のものと比べられて初めて善く見えうるものであり、燃えることがより悪いがゆえに、娶ることが善いとされるにすぎない。
De Exhortatione Castitatis 3.14
Bonum ita est, si perseveret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius; ut et si bono alii comparatur, et alio adumbratur , nihilominus remaneat in boni nomine.
PL 2, 918B善とは、比較なしにその名を保ち続けるものである——悪と比べずとも、というだけでなく、他の善と比べずとも、である。すなわち、たとえ他の善と比べられ、他のものによって陰らされたとしても、それでもなお善という名にとどまり続けるものでなければならない。
De Exhortatione Castitatis 3.15
Caeterum, si per mali conditionem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur.
PL 2, 918Bしかし、もし悪という条件によって善と呼ばれることを強いられるのであれば、それは善というよりもむしろ、より劣った悪の一種であって、より優れた悪によって陰らされ、善という名へと押しやられているにすぎない。
De Exhortatione Castitatis 3.16
Aufer denique conditionem comparationis, ut non dicas: melius est nubere quam uri; et quaero, an dicere audeas: melius est nubere; non adjiciens quid sit id, quod melius est.
PL 2, 918B結局のところ、比較の条件を取り去ってみよ。『燃えるより娶るほうがよい』とは言わないようにするのだ。そこで私は問う——お前は、それが何と比べてよりよいのかを付け加えずに、『娶るほうがよい』と言う勇気があるか、と。
De Exhortatione Castitatis 3.17
Ergo quod non melius, utique nec bonum; quia abstulisti et removisti conditionem comparationis, quae dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit.
PL 2, 918Bそれゆえ、よりよくないものは、当然、善でもない。お前は比較の条件を取り去り、除いてしまったのだから。その条件こそが、それをよりよいものにすると同時に、善であると見なすことを強いていたのである。
De Exhortatione Castitatis 3.18
Melius est nubere quam uri; sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum.
PL 2, 918C「燃えるより娶るほうがよい」とは、「両目を失うより片目を失うほうがよい」というのと同じように受け取られるべきである。だが、比較を離れてしまえば、片目を持つことがよりよいことにはならない。それは善ではないからである。
De Exhortatione Castitatis 3.19
Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, quod proprie ad innuptos et viduos spectat, quibus nulla adhuc conjunctio numeratur. Quamquam ostenderim etiam illis intelligendam esse permissi conditionem.
PL 2, 918Cかくして、誰もこの一節から自らの弁明を引き出そうとしてはならない。これは本来、いまだいかなる結びつきも数えられていない未婚の者や寡婦にこそ関わることだからである。もっとも、この許しの条件は、そうした者たちにおいても理解されねばならないことを、私はすでに示したとおりである。