テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Exhortatione Castitatis

Caput XII 第XII章

Tertullian · De Exhortatione Castitatis · PL 2, 927A · 12 sectiones

De Exhortatione Castitatis 12.1

1

Scio quibus caussationibus coloremus insatiabilem carnis cupiditatem: praetendimus necessitates adminiculorum, domum administrandam, familiam regendam, loculos, claves custodiendas, lanificium dispensandum, victum procurandum, curas domesticas.

PL 2, 927A

私は、我々が飽くことなき肉の欲望をどのような口実で装うかを知っている——我々は、助けの必要、家の切り盛り、家族の統率、金庫や鍵の管理、機織りの差配、食料の調達、家事の心配りを、言い訳として持ち出すのである。

De Exhortatione Castitatis 12.2

2

Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum familiae, res spadonum, fortunae militum, aut peregrinantium sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus? eo quidem majoris disciplinae, quanto tanti imperatoris.

PL 2, 927A

なるほど、家がうまくいくのは夫たる者の家だけというわけだ。独り身の者の家族は滅び、宦官の身代も、妻を伴わぬ兵士や旅人の身の上も、破滅するというわけか。我々もまた兵士ではないか。それも、これほど偉大な司令官(インペラトル)に仕える以上、なおのこと大いなる規律のもとにある兵士なのである。

De Exhortatione Castitatis 12.3

3

Non et nos peregrinantes in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o christiane, ut sine uxore non possis? Nunc et consors onerum domesticorum necessaria est.

PL 2, 927A

我々もまた、この世において旅する者ではないか。だが、おお、キリスト教徒よ、なぜお前は妻なしでは済まされないほどに、そのように仕向けられているのか。今や、家事の重荷を分かち合う者が必要だというのか。

De Exhortatione Castitatis 12.4

4

Habe aliquam uxorem spiritalem, adsume de viduis, fide pulcram, paupertate dotatam, aetate signatam: bonas nuptias feceris. Hujusmodi uxores etiam plures haberi Deo gratum est. Sed posteritatem recogitant christiani, quibus crastinum non est.

PL 2, 927B

霊的な妻を持て。寡婦の中から迎えよ——信仰において美しく、清貧を持参財とし、年齢によって印された女を。そうすれば、お前は善い結婚をしたことになろう。この種の妻ならば、複数持つことすら神に喜ばれるところである。しかし、明日を持たぬはずのキリスト教徒たちが、子孫のことを思い返すというのか。

De Exhortatione Castitatis 12.5

5

Haeredes Dei servus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhaeredavit? Et ideo quis repetat matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque hoc primum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo festinante ad Dominum?

PL 2, 927B

みずからをこの世から相続権なき者とした神の僕が、相続人を欲しがるだろうか。それゆえに、先の結婚から子がないからといって、いったい誰が結婚を繰り返すというのか。彼はまず何よりも、あの使徒その人が主のもとへと急いでいるのに、より長く生きることを望むというのか。

De Exhortatione Castitatis 12.6

6

Certe expeditissimus in persecutionibus, constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus, temperantissimus in acquisitionibus: postremo securus morietur, relictis filiis forsitan qui illi parentent.

PL 2, 927B

確かに、迫害においてはこの上なく身軽であり、殉教においてはこの上なく不動であり、施し合いにはこの上なく速やかであり、財の獲得にはこの上なく節度あるであろう。そして最後には、あるいは自分の葬いを行ってくれるであろう子らを残して、安んじて死ぬであろう。

De Exhortatione Castitatis 12.7

7

Numquid ergo hujusmodi et reipublicae prospectu aguntur, ne civitates deficiant, si soboles non exerceantur: ne leges, ne jura, ne commercia delabantur; ne templa derelinquantur; ne non sint qui adclament: CHRISTIANI AD BESTIAS.

PL 2, 927B

ならばこうしたことは、国家への配慮によって行われるとでもいうのか——子孫が生み出されなければ都市が衰えぬように、法律も、権利も、商いも崩れ落ちぬように、神殿が見捨てられぬように、そして「キリスト教徒どもを猛獣に」と叫ぶ者が絶えぬように、というわけか。

De Exhortatione Castitatis 12.8

8

Haec enim audire desiderant, qui filios quaerunt. Sufficiant ad consilium viduitatis vel ista, praecipue apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus compelluntur homines; quia sapiens quique nunquam libens filios desiderasset.

PL 2, 927C

子を求める者たちが聞きたがっているのは、まさにこのことなのだから。やもめの身に留まるよう勧める理由としては、せめてこれだけでも十分であろう——とりわけ我々のもとでは、子というものの厄介さこそがそれである。人々は法律によって子をもうけるよう強いられているのであり、賢い者は誰一人として、進んで子を望んだことなどなかったのだから。

De Exhortatione Castitatis 12.9

9

Quid ergo facies si novam uxorem de tua conscientia impleveris? dissolvas medicaminibus conceptum? Puto nobis non magis licere nascentem necare, quam natum.

PL 2, 928A

それでは、もしお前が、自ら承知の上で新しい妻を身ごもらせたならば、どうするつもりか。薬によって胎児を流すというのか。私は、生まれつつある者を殺すことが、生まれた者を殺すこと以上に我々に許されているとは思わない。

De Exhortatione Castitatis 12.10

10

Sed fortasse illo tempore praegnantis uxoris, remedium tantae sollicitudini a Deo petere audebis, quod in te positum recusasti. Aliqua, opinor, sterilis prospicietur, jam vel frigidioris aetatis. Satis consulte, et in primis fideliter.

PL 2, 928A

だが、おそらくお前は、妻が身ごもっているその間、それほどの心労への解決を神に求めることを、あえてするだろう——お前自身のうちにあったものを、お前は拒んでおきながら。思うに、どこか不妊の女、あるいはもはや盛りを過ぎた年齢の女が探し出されるであろう。実に思慮深く、そして何よりも信仰篤いやり方だ。

De Exhortatione Castitatis 12.11

11

Nullam enim credidimus, Deo volente, sterilem aut anum enixam; quod adeo magis evenire potest, si quis praesumptione hujus providentiae suae Dei aemulationem provocarit.

PL 2, 928A

神が望まれるならば、我々は、不妊の女であれ老いた女であれ、子を産まぬ者などいないと信じてきた。そしてまさにそのことは、誰かが、自分のこの見通しを恃む思い込みによって、神の張り合いを招くならば、なおのこと起こりうるのである。

De Exhortatione Castitatis 12.12

12

Scimus denique quemdam ex fratribus, cum, propter filiam suam, secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum patrem factum, quam et iterum maritum.

PL 2, 928A

実に我々は、ある兄弟を知っている——彼は自分の娘のために、二度目の結婚で不妊の妻を狙って娶ったのに、再び夫となったばかりか、再び父ともなったのである。