テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Exhortatione Castitatis

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · De Exhortatione Castitatis · PL 2, 923B · 6 sectiones

De Exhortatione Castitatis 8.1

1

Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est. Idem Apostolus exclamat: omnia licent, sed non omnia prosunt (I Cor. VI, 12). Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et quae non pro salute, ergo et quae non bona sunt, licita sunt.

PL 2, 923B

許されているものすべてが善いのであれば、いまや再び娶ることも許されよう。同じ使徒はこう叫んでいる——「すべてのことは許されているが、すべてのことが益になるわけではない」(一コリント6:12)。益にならぬものを、頼むから言ってくれ、善いと呼べようか。益にならぬものまでもが合法であるとすれば、それゆえ、善くないものまでもが合法だということになる。

De Exhortatione Castitatis 8.2

2

Quid autem magis velle debebis, quod ideo bonum est, quia licet, an quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et salutem. De bono non dicitur, licet, quia bonum permitti non exspectat, sed adsumi.

PL 2, 923B

では、許されているから善いというものと、益になるから善いというもの、どちらをより望むべきか。私は、合法であることと益になることとの間には大きな隔たりがあると思う。善いものについては「許される」とは言われない。善いものは許されるのを待つのではなく、選び取られるものだからである。

De Exhortatione Castitatis 8.3

3

Permittitur autem quod, an bonum sit, in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui caussam primam.

PL 2, 923B

許されるのは、善いかどうかが疑わしいもの、また、そもそもの第一の理由さえ無ければ、許されないこともありうるものである。

De Exhortatione Castitatis 8.4

4

Propter incontinentiae periculum permittitur nubere secundo; quia nisi licentia alicujus non bonae rei subjaceret, non esset in quo probaretur qui divinae voluntati, et qui suae potestati obsequeretur; quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur, et quis occasionem licentiae amplexetur.

PL 2, 923B

二度目に娶ることが許されるのは、不節制の危険のゆえである。なぜなら、何か善くない事柄への許しが下敷きになっているのでなければ、誰が神の意志に従い、誰が自分自身の力に従うのか、我々のうち誰が実際に益となるものを追い求め、誰が合法という機会に飛びつくのか、それが試される場が無くなってしまうからである。

De Exhortatione Castitatis 8.5

5

Licentia plerumque tentatio est disciplinae, quoniam disciplina per tentationem probatur, tentatio per licentiam operatur. Ita fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant; dum tentatur cui permittitur, et judicatur dum in permissione tentatur.

PL 2, 923C

合法であることは、たいてい規律への試練である。規律は試練によって証しされ、試練は合法によって働くからである。かくして、すべてのことが許されてはいても、すべてのことが益になるわけではない、ということが起こる。許される者は試され、許しのうちで試されることによって裁かれるのである。

De Exhortatione Castitatis 8.6

6

Licebat et Apostolis nubere, et uxores circumducere (I Cor. VI, 12); licebat et de Evangelio ali. Sed qui jure hoc usus non est in occasionem, ad exemplum nos suum provocat, docens in eo esse probationem, in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit.

PL 2, 924A

使徒たちにも娶ることが許されており、妻を連れ歩くことも許されていた(一コリント6:12)。福音によって養われることも許されていた。だが、この権利を機会として用いなかった者は、我々を自らの実例へと呼び招き、合法であることが差し控えの試みを予め据えておいたその場にこそ、証明があることを教えている。