テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Exhortatione Castitatis

Caput IV 第IV章

Tertullian · De Exhortatione Castitatis · PL 2, 919A · 12 sectiones

De Exhortatione Castitatis 4.1

1

Caeterum, de secundo matrimonio scimus plane Apostolum pronuntiasse, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem: sed si duxeris, non delinquis. Perinde tamen et hujus sermonis ordinem, de consilio suo, non de divino praecepto introducit.

PL 2, 919A

さらに、二度目の婚姻について、使徒がこう言明したことを我々は明らかに知っている。「お前は妻から解かれている。妻を求めるな。だが、もし娶ったとしても、罪を犯すのではない」と。それでもなお、この言葉の順序もまた、神の命令からではなく、自らの勧めから持ち出されたものである。

De Exhortatione Castitatis 4.2

2

Multum autem interest inter Dei praeceptum, et consilium hominis. Praeceptum Domini, inquit, non habeo; sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a Domino fidelis esse.

PL 2, 919A

神の命令と、人間の勧めとの間には大きな隔たりがある。「主の命令を、私は持っていない。だが勧めは与えよう、主から憐れみを受けて信徒とされた者として」と使徒は言っている。

De Exhortatione Castitatis 4.3

3

Caeterum, neque in Evangelio, neque in ipsius Pauli Epistolis, ex praecepto Dei invenias permissam matrimonii separationem. Unde unum habendum confirmatur; quia quod a Domino permissum non invenitur, id ignoscitur.

PL 2, 919A

しかし、福音書においても、パウロ自身の書簡においても、神の命令によって婚姻の離別が許されている箇所をお前は見出さないであろう。ここから、婚姻はただ一度のものとして保たれるべきことが確かめられる。主によって許されているとは見出されないものは、大目に見られているにすぎないからである。

De Exhortatione Castitatis 4.4

4

Adde quod et haec ipsa humani consilii interjectio quasi jam recogitationem excessus sui passa, statim se refraenat et revocat, cum subjungit: Verumtamen hujusmodi, pressuram carnis habebunt; cum parcere se eis dicit; cum tempus in collectum esse adjicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere: cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit.

PL 2, 919B

さらに付け加えるなら、この人間の勧めの差し挟みそのものが、あたかも自らの行き過ぎを反省したかのように、たちまち自らを引き締め、引き戻すのである。次のように言い添えるときがそうである——「だが、そのような者たちは肉の苦しみを受けるであろう」と。彼らを憐れむのだと言うときも、時が縮まっていると付け加えるときも——それによって、妻を持つ者もまた持たない者のようにふるまうべきだとされる——また、既婚者と未婚者それぞれの思い煩いを引き合いに出すときも、同様である。

De Exhortatione Castitatis 4.5

5

Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio; quanto magis de secundo?

PL 2, 919B

実に、これらのことによって、なぜ娶ることが益とならないかを教えることで、使徒は先に許していたことを思いとどまらせているのである。しかもこれは最初の婚姻についてなのだから、二度目の婚姻についてはなおのことではないか。

De Exhortatione Castitatis 4.6

6

Cum vero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos velit esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes. Ita et ipse cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec veritate permittit.

PL 2, 919B

使徒が我々に、自らの実例に倣うようにと勧めるとき、当然、我々に何であってほしいかを——すなわち節制する者であることを——示すと同時に、我々に何であってほしくないかを——すなわち不節制な者であることを——ひとしく明らかにしている。かくして使徒自身も、別のことを望むときには、望まないものを、自ら進んでも、真実にも、許してはいないのである。

De Exhortatione Castitatis 4.7

7

Si enim vellet, non permisisset, imo imperasset. Sed ecce rursus (I Cor. VII), mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui velit, tantum in Domino. At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit secundum meum consilium.

PL 2, 919C

もし使徒が望んでいたなら、許しはしなかったであろう。それどころか命じたはずである。だが見よ、再び(一コリント7章)、使徒は、夫を失った女は、誰であれ望む相手のもとに、ただし主にあってのみ、嫁ぐことができると言っている。「しかし、もし私の勧めに従ってそのままとどまるならば、より幸いであろう」と使徒は言う。

De Exhortatione Castitatis 4.8

8

Puto autem, et ego Dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi veniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi indicit. Cui ergo, inquis, adsentabimur? Inspice, et lege. Cum veniam facit, hominis prudentis consilium adlegat.

PL 2, 919C

「しかも、私も神の霊を持っていると思う」と使徒は言う。我々は二つの勧めを見る——一つは、先に娶ることの許しを与える勧めであり、もう一つは、その後に娶らず節制することを命じる勧めである。「それでは、我々はどちらに賛同すべきなのか」とお前は言う。よく見て、読むがよい。許しを与えるときには、使徒は思慮ある人間の勧めを引き合いに出している。

De Exhortatione Castitatis 4.9

9

Cum continentiam indicit, Spiritus Sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui divinitas patrocinatur. Spiritum quidem Dei etiam fideles habent, sed non omnes fideles Apostoli.

PL 2, 919C

節制を命じるときには、聖なる霊の勧めを確かなものとしている。神性が後ろ盾となっている訓戒にこそ従うがよい。神の霊は、確かに信徒たちも持っているが、すべての信徒が使徒であるわけではない。

De Exhortatione Castitatis 4.10

10

Cum ergo qui se fidelem dixerat, adjecit postea, Spiritum Dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli; idcirco id dixit, ut sibi Apostoli fastigium redderet.

PL 2, 920A

かくして、自らを信徒と言った使徒が、その後で、自分は神の霊を持っていると付け加えたが、これは誰も一信徒についてすら疑わないことである。それゆえ使徒は、自らに使徒としての高みを取り戻すために、そう言ったのである。

De Exhortatione Castitatis 4.11

11

Proprie enim Apostoli Spiritum Sanctum habent in operibus prophetiae et efficacia virtutum, documentisque linguarum, non ex parte, quod caeteri.

PL 2, 920A

というのも、使徒たちに固有のこととして、彼らは預言の働きにおいて、力の発揮においても、異言の証しにおいても、聖なる霊を持っているのであり、それは他の者たちのように部分的にではないからである。

De Exhortatione Castitatis 4.12

12

Ita Spiritus Sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui nos magis obsequi voluit; et factum est jam non consilium divini Spiritus, sed pro ejus majestate praeceptum.

PL 2, 920A

かくして使徒は、我々がより従うことを望んだその種類のことに、聖なる霊の権威を及ぼしたのである。そしてそれは、もはや神的な霊の勧めではなく、その威厳にふさわしい命令となったのである。