テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Exhortatione Castitatis

Caput VII 第VII章

Tertullian · De Exhortatione Castitatis · PL 2, 921C · 12 sectiones

De Exhortatione Castitatis 7.1

1

Cur autem de pristinis exemplis non ea potus agnoscamus, quae cum posterioribus communicant, de disciplina et forma vetustatis ad novitatem transmittunt? Ecce enim in veteri lege animadverto castratam licentiam saepius nubendi.

PL 2, 921C

だが、なぜ我々は昔の実例のうちから、むしろ後代のものと相通じ、古き時代の規律と型から新しきものへと受け渡しているものをこそ、認めようとしないのか。見よ、古き律法においてすら、私はたびたび娶る自由が断たれているのを認めるのである。

De Exhortatione Castitatis 7.2

2

Cautum in Levitico: Sacerdotes mei non plus nubent (Lev. XXI, 14). Possum dicere, etiam illud plus esse quod semel non est. Quod non unum est, numerus est. Denique, post unum incipit numerus. Unum autem est, omne quod semel est.

PL 2, 922A

レビ記にはこう定められている——「我が祭司たちはそれ以上娶ってはならない」(レビ21:14)。私はこうも言える——一度だけでないものは、すでに『それ以上』なのだと。一つでないものは、数である。実に、数は一の後から始まる。一度であるものはすべて、一つなのである。

De Exhortatione Castitatis 7.3

3

Sed Christo servabatur, sicut in caeteris, ita in isto quoque legis plenitudo. Inde igitur apud nos plenius atque instructius praescribitur, unius matrimonii esse oportere (Tit. I, 6) qui alleguntur in ordinem sacerdotalem.

PL 2, 922A

だが、ほかの事柄同様、律法の完成はキリストのために取っておかれていた。それゆえ我々のもとでは、聖職位に選ばれる者は一度の結婚の者でなければならない、とより十全に、より整えて定められている(テトス1:6)。

De Exhortatione Castitatis 7.4

4

Usque adeo quosdam memini digamos loco dejectos. Sed dices: Ergo caeteris licet quos excipit. Vani erimus, si putaverimus quod sacerdotibus non liceat, laicis licere. Nonne et laici sacerdotes sumus?

PL 2, 922A

私は、二度の結婚をした者たちがその地位から退けられたのをすら覚えている。しかしお前は言うだろう——ならば、その定めが除外している他の者たちには許されているのだ、と。祭司たちに許されないことが平信徒には許される、と考えるなら、我々は空しい者である。我々もまた、平信徒でありながら祭司ではないか。

De Exhortatione Castitatis 7.5

5

Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes Deo et Patri suo fecit (Apoc. I, 6). Differentiam inter ordinem et plebem constituit Ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus.

PL 2, 922B

こう書かれている——「彼は我々を王国とし、彼の父なる神のために祭司とされた」(黙示録1:6)。聖職位と平民との違いを立てたのは教会の権威であり、聖職位という座を通して聖化された栄誉である。

De Exhortatione Castitatis 7.6

6

Adeo ubi ecclesiastici ordinis non est consessus, et offers, et tinguis, et sacerdos es tibi solus. Sed ubi tres, Ecclesia est, licet laici.

PL 2, 922B

かくして、教会の聖職位の座が無いところでは、お前は献げ物を捧げ、洗礼を授け、独りで自らにとっての祭司なのである。しかし三人がいるところには、たとえ平信徒であっても、教会がある。

De Exhortatione Castitatis 7.7

7

Unusquisque enim sua fide vivit, nec est personarum acceptio apud Deum; quoniam non auditores legis justificantur a Deo, sed factores, secundum quod et Apostolus dicit (Rom. II, 11, 13).

PL 2, 922B

おのおのは自らの信仰によって生きるのであり、神のもとには人を分け隔てることはない。律法を聞く者ではなく行う者こそ神によって義とされるからである。使徒もそう言うとおりである(ローマ2:11、13)。

De Exhortatione Castitatis 7.8

8

Igitur si habes jus sacerdotis in temetipso, ubi necesse est; habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere jus sacerdotis. Digamus tinguis? digamus offers?

PL 2, 922B

それゆえ、必要とあらば、お前は自分自身のうちに祭司の権利を持つのだから、祭司の権利を持つことが必要とされる場合には、祭司の規律をも保たねばならない。お前は二度の結婚をした身で洗礼を授けるのか。二度の結婚をした身で献げ物を捧げるのか。

De Exhortatione Castitatis 7.9

9

Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem! Sed necessitati, inquis, indulgetur. Nulla necessitas excusatur, quae potest non esse.

PL 2, 922C

二度の結婚をした祭司その人からすら、祭司として行動することが二度目の結婚によって奪われるというのに、まして二度の結婚をした平信徒が祭司の代わりに行動することは、なおのこと死に値することではないか。しかし「必要には寛容が与えられる」とお前は言う。無くてもすむ必要は、言い訳にはならない。

De Exhortatione Castitatis 7.10

10

Noli denique digamus deprehendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo. Omnes nos Deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramentis ejus obeundis apti simus. Unus Deus, una fides, una et disciplina.

PL 2, 923A

だから、二度の結婚をした者と見出されることのないようにせよ。そうすれば、二度の結婚をした者には許されないことを執り行う必要に陥ることもない。神は我々すべてが、どこにあっても御自らの秘跡を執り行うにふさわしくあるように、そのように整えられていることを望んでおられる。神は唯一、信仰は一つ、規律もまた一つである。

De Exhortatione Castitatis 7.11

11

Usque adeo, nisi et laici ea observent, per quae presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri, qui de laicis alleguntur?

PL 2, 923A

かくして、長老たちが選ばれる根拠となることを平信徒もまた守るのでなければ、平信徒から選ばれる長老たちが、いったいどうして長老たりえようか。

De Exhortatione Castitatis 7.12

12

Ergo pugnare debemus ante laicum jussum a secundo matrimonio abstinere, dum presbyter esse non alius potest, quam laicus qui semel fuerit maritus.

PL 2, 923A

我々は、平信徒があらかじめ二度目の結婚を控えるよう命じられているのだと主張して争わねばならない。長老とは、一度だけ夫であった平信徒でしかありえないのだから。