De Exhortatione Castitatis 13.1
Ad hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt etiam saecularia exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio posita sunt, cum quid bonum, et Deo placitum ab extraneis quoque agnoscitur, et testimonio oneratur.
PL 2, 928B最愛なる兄弟よ、この私の勧めには、世俗の実例もまた加わる。それは、何か善きこと、神に喜ばれることが、外部の者たちによってすら認められ、証しの重みを加えられるとき、しばしば我々にとっても証しとして立てられてきたものである。
De Exhortatione Castitatis 13.2
Denique, monogamia apud ethnicos ita in summo honore est, ut et virginibus legitime nubentibus univira pronuba adhibeatur; et si auspicii caussa, utique boni auspicii est. Item, ut in quibusdam solemnibus et officiis, prior sit univirae locus.
PL 2, 928B実に、一度の結婚は異教徒たちの間でさえ、これほどまでに最高の栄誉のうちにあり、正式に嫁ぐ処女たちには、一度だけ嫁いだ女が付き添いの女として付けられるほどである。そしてもしそれが吉兆のためであるならば、当然それは善き吉兆である。同様に、ある種の祝祭や公務においては、一度だけ嫁いだ女の座こそが優先される。
De Exhortatione Castitatis 13.3
Certe flaminica nonnisi univira est, quae et flaminis lex est. Nam prior cum ipsi pontifici maximo iterare matrimonium non licet, utique monogamiae gloria est: cum autem Dei sacramenta Satanas affectat, provocatio est nostra; imo suffusio, si pigri sumus ad continentiam Deo exhibendam, quam diabolo quidam praestant, nunc virginitate, nunc viduitate perpetua.
PL 2, 928B確かに、フラミニカは一度だけ嫁いだ女でしかありえず、それはフラメンについての法でもある。そもそも、あのポンティフェクス・マクシムスその人にすら結婚を繰り返すことが許されないというのは、当然、一度の結婚の栄光である。ところが、神の秘義をサタンが我がものにしようとするならば、それは我々への挑発であり、それどころか恥辱でさえある——もし我々が、ある者たちが悪魔に対して差し出しているような節制を、ある時は処女性によって、ある時は生涯の寡婦の身によって、神に示すことに怠け者であるならば。
De Exhortatione Castitatis 13.4
Novimus virgines Vestae et Junonis apud Achaiae oppidum, Apollinis apud Ephesos, et Minervae quibusdam locis. Novimus et continentes viros, et quidem tauri illius aegyptii antistites.
PL 2, 928C我々は、ウェスタの処女たちや、アカイアのある町にあるユノーの処女たち、エフェソスにあるアポロンの処女たち、そしていくつかの土地のミネルウァの処女たちを知っている。我々はまた、節制を守る男たちをも知っている——それも、あのエジプトの牛の祭司たちである。
De Exhortatione Castitatis 13.5
Foeminas vero Cereri Africanae; cui etiam sponte abdicato matrimonio adsenescunt, aversantes exinde contactum masculorum, usque ad oscula filiorum.
PL 2, 928Cまた女たちについては、アフリカのケレスに捧げられた女たちがいる。彼女たちは、みずから進んで結婚を捨て去り、この女神に仕えて老いてゆき、それ以来、男との接触を、我が子の口づけに至るまで拒み続けるのである。
De Exhortatione Castitatis 13.6
Invenit scilicet diabolus, post luxuriam, etiam castitatem perditricem, quo magis reus sit christianus, qui castitatem recusaverit conservatricem.
PL 2, 929Aつまり悪魔は、放縦の後には、破滅させる貞潔をも見出したのである——それによって、保ち守る貞潔を拒んだキリスト教徒が、なおのこと罪に問われる者となるように。
De Exhortatione Castitatis 13.7
Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira.
PL 2, 929A我々にとって証しとなるのは、ある種の世俗の女たちでもある。彼女たちは、一度だけ嫁いだ身を貫く頑迷さのゆえに、名声を得た者たちである——たとえばディドーがそうである。彼女は異郷の地に逃れ来て、そこでは王との婚姻を自ら望んでもよかったはずなのに、二度目の結婚を経験しないために、逆に、嫁ぐよりも燃えることを選んだ。あるいは、あのルクレティアもそうである。彼女はたとえ一度、力ずくで、意に反して他の男を受け入れさせられたとはいえ、自らの血によって汚された肉を洗い清め、おのれにとってもはや一度だけ嫁いだ女ではなくなった身で生き続けることのないようにしたのである。
De Exhortatione Castitatis 13.8
Plura exempla curiosius de nostris invenias, et quidem tanto potiora, quanto facilius est vivere in castitate, quam pro ea mori; hoc est, animae id bonum misceri, quam non vivendo separari.
PL 2, 929A我々の側からは、さらに多くの実例をより丹念に見出すことができよう。それも、なおいっそう優れた実例を。というのも、貞潔のために死ぬよりも、貞潔のうちに生きることの方が容易いからである。すなわち、生きずしてその善きものから切り離されるよりも、魂にその善きものが交わることの方が易しいのである。
De Exhortatione Castitatis 13.9
Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui Deo nubere maluerunt, qui carnis suae honorem restituerunt, quique se jam illius aevi filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti?
PL 2, 930Aそれゆえ、教会の聖職位にあって、いかに多くの男たちと女たちが、節制のゆえに認められていることか——彼らは神に嫁ぐことを選び、おのれの肉の誉れを回復させ、すでにかの世の子らとして自らを捧げた者たちである。おのれのうちなる情欲の欲望を、そして楽園の内へと入ることを許されなかったあのすべてを、殺しながら。
De Exhortatione Castitatis 13.10
Unde praesumendum est hos, qui intra paradisum recipi volent, tandem debere cessare ab ea re, a qua paradisus intactus est.
PL 2, 930Aしたがって、楽園の内へと迎え入れられることを望む者たちは、楽園がそれによって損なわれずにいたところのその事柄を、ついにはやめねばならない、と推し量られるべきである。