De Exhortatione Castitatis 11.1
Duplex enim rubor est; quia in secundo matrimonio duae uxores eumdem circumstant maritum; una spiritu, alia in carne: neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas affectionem, ut jam receptae apud Dominum, pro cujus spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis.
PL 2, 926B実に、恥は二重である。二度目の結婚においては、二人の妻が同じ夫を取り囲むからである——一人は霊において、もう一人は肉において。お前は先立った妻を憎むことなどできまい。すでに主のもとに迎え入れられた者として、お前はその妻により敬虔な愛情をこそ残しているのだから。その霊のためにお前は祈り求め、そのために毎年の献げ物を捧げる。
De Exhortatione Castitatis 11.2
Stabis ergo ad Dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras? et offeres pro duabus? et commendabis illas duas per sacerdotem de monogamia ordinatum, aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum virginibus ac univiris, et ascendet sacrificium tuum libera fronte? et inter caeteras voluntates bonae mentis, postulabis tibi et uxori castitatem?
PL 2, 926Cそれでは、お前は祈りの中で覚えるだけの数の妻と共に、主の御前に立つのか。二人の妻のために献げ物を捧げるのか。そして、一度の結婚によって聖職に叙せられた祭司、あるいは処女性によって聖別された祭司——童貞たちと一度だけ嫁いだ女たちに囲まれた祭司——を通して、その二人の妻を委ねるのか。そうして、お前の生贄は晴れやかな額を上げて昇るというのか。善き心の他の願いに交じって、お前は自分自身とその妻のために貞潔を求めるというのか。