De Exhortatione Castitatis 1.1
Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam, ad compositionem animi conversum, de exitu singularitatis cogitare, et utique consilii indigere.
PL 2, 913C兄弟よ、お前が妻を平安のうちに先立たせた後、心を静めて独り身をどう終えるか思案しており、当然助言を必要としていることを、私は疑わない。
De Exhortatione Castitatis 1.2
Quamquam in hujusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque, ejusque vires consulere; tamen quoniam, in ista specie, carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eamdem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio, tanquam advocato adversus carnis necessitates.
PL 2, 914Cこのような事柄については、各人が自らの信仰と語り合い、その力を問うべきではある。だが、この件に関しては肉の必要が思案を動かし、その必要は、まさに同じ信仰の良心の前にあってさえ、たいてい抵抗するのだから、信仰には、肉の必要に対する弁護人であるかのような、外からの助言が必要である。
De Exhortatione Castitatis 1.3
Quae quidem necessitas facillime circumscribi potest, si voluntas potius Dei, quam indulgentia consideratur. Nemo indulgentia utendo promeretur, sed voluntati obsequendo. Voluntas Dei est sanctificatio nostra.
PL 2, 914Cこの必要は、寛容よりもむしろ神の意志が顧みられるならば、いとも容易く制限されうる。寛容を用いることによって功を得る者はなく、意志に従うことによってのみ功を得るのである。神の意志とは我々の聖化である。
De Exhortatione Castitatis 1.4
Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri, ut simus sancti, sicuti ipse sanctus est. Id bonum, sanctificationem dico, in species distribuit complures, ut in aliqua earum deprehendamur. Prima species, virginitas a nativitate.
PL 2, 915A神は、御自身の像である我々が、さらにその似姿ともなることを望んでおられる。神御自身が聖なる者であるように、我々もまた聖なる者となるためである。この善きもの、すなわち聖化と私が呼ぶものを、神は複数の種類に分けておられる。我々がそのいずれかにおいて捉えられるためである。第一の種類は、生まれながらの処女性である。
De Exhortatione Castitatis 1.5
Secunda virginitas, a secunda nativitate, id est a lavacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in viduitate perseverat ex arbitrio. Tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium unum interceptum exinde sexui renuntiatur.
PL 2, 915A第二の処女性は、第二の誕生、すなわち洗礼による誕生に基づくものであり、これは婚姻の中にあっては合意によって清め、寡婦の身にあっては自らの意志によって保ち続ける。第三の段階として残るのが一度の結婚であり、これは死によって一度の婚姻を絶たれた後、それ以降は性を断つことを言う。
De Exhortatione Castitatis 1.6
Prima virginitas felicitatis est, non nosse in totum a quo postea optabis liberari. Secunda virtutis est, contemnere cujus vim optime noris. Reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disjunctum, praeter virtutis, etiam modestiae laus est.
PL 2, 915A第一の処女性は幸いによるものである。後になって解放されることを願うようになるものを、全く知らずにいることだからである。第二の処女性は徳によるものである。その力を最もよく知りながら、それを軽んじることだからである。死によって婚姻を絶たれた後、そこまでで娶ることをやめておく残りの種類は、徳の誉れであるだけでなく、慎ましさの誉れでもある。
De Exhortatione Castitatis 1.7
Modestia est enim, ablatum non desiderare, et ablatum a Domino Deo; sine cujus voluntate nec folium de arbore delabitur, nec passer assis unius ad terram cadit.
PL 2, 915A慎ましさとは、奪われたものを恋い慕わないことであり、しかもそれは主なる神によって奪われたものだからである。神の意志なくしては、木から一枚の葉が落ちることも、一アスの雀が地に落ちることもない。