De Exhortatione Castitatis 10.1
Renuntiemus carnalibus, ut aliquando spiritalia retractemus. Rape occasionem, etsi non exoptatissimam, attamen opportunam, non habere cui debitum solveres, et a quo exsolvereris: desiisti esse debitor. O te felicem! dimisisti debitorem; sustine damnum.
PL 2, 925B肉的な事柄を捨て去ろう、いつかは霊的な事柄を取り戻すために。この機会を捉えよ——もっとも望ましいものではないにせよ、しかるべき機会ではある——お前がその負債を払うべき相手も、お前に対して負債を払ってくれる相手も、もはや持たないという機会を。お前は負債ある者であることをやめたのだ。ああ、幸いなるお前よ。お前は負債ある相手を手放した。損失に耐えよ。
De Exhortatione Castitatis 10.2
Quid si, quod diximus damnum, lucrum sentias? Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis; parcimonia carnis, spiritum adquires.
PL 2, 925C我々が損失と呼んだものを、お前が利得と感じたらどうだろうか。節制によって、お前は聖さという大いなる資産を商うことになるのだから。肉を惜しむことによって、お前は霊を得るのである。
De Exhortatione Castitatis 10.3
Recogitemus enim ipsam conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat: cum forte a sua foemina cessat, spiritaliter sapit. Si orationem facit ad Dominum, prope est coelo. Si scripturis incumbit, totus illic est. Si psalmum canit, placet sibi.
PL 2, 925C我々自身の良心を思い返してみよう——人はおのれの女から離れるとき、いかに別人のように感じることか。そのとき彼は霊的に思いを凝らすのである。主に向かって祈るならば、天に近い。聖典に没頭するならば、全身がそこにある。詩篇を歌うならば、おのれに満ち足りる。
De Exhortatione Castitatis 10.4
Si daemonem adjurat, confidit sibi. Ideo Apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum caussa adjecit; ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit.
PL 2, 926A悪霊に対して神の名にかけて厳命するならば、おのれを恃みとする。それゆえ使徒は、祈りが神に受け入れられるものとなるために、一時的な清めを付け加えたのである。一時的に益となることは、常に益となるために、常に行われねばならないのだと、我々が知るためである。
De Exhortatione Castitatis 10.5
Quotidie, imo omni momento oratio hominibus necessaria est, utique et continentia, postquam oratio necessaria est. Oratio de conscientia procedit. Si conscientia erubescat, erubescit oratio. Spiritus deducit orationem ad Deum.
PL 2, 926A日々、それどころかあらゆる瞬間に、祈りは人間に必要である。祈りが必要である以上、当然、節制もまた必要である。祈りは良心から出てくる。良心が恥じ入るならば、祈りも恥じ入る。霊が祈りを神のもとへと導くのである。
De Exhortatione Castitatis 10.6
Si spiritus reus apud se sit conscientiae erubescentis, quomodo audebit orationem ducere ab illa, de qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister?
PL 2, 926Aもし霊が、恥じ入る良心のゆえに自ら有罪であるならば、いかにして祈りを、その良心のもとから導くことなど敢えてしようか。聖なる奉仕者たる霊自身も、良心が恥じ入る中で赤面させられているというのに。
De Exhortatione Castitatis 10.7
Etenim est prophetica vox veteris Testamenti: Sancti eritis, quia Deus sanctus (Lev., XI, 44, sq.; XIX, 2; I Petr., I, 16); et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus (Ps., XVIII, 26).
PL 2, 926A実に、古き契約の書には、こうした預言的な声がある——「汝らは聖なる者となるであろう、神が聖なる方であるから」(レビ11:44以下、19:2、一ペトロ1:16)。そしてまた——「聖なる者と共にあれば汝は聖とされ、無垢な人と共にあれば汝は無垢となり、選ばれた者と共にあれば汝は選ばれた者となる」(詩篇18:26)。
De Exhortatione Castitatis 10.8
Debemus enim ita ingredi in disciplina Domini, ut dignum est, non secundum carnis calentes concupiscentias. Ita enim et Apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit; secundum spiritum vero sapere vita aeterna sit in Christo Jesu Domino nostro.
PL 2, 926B我々は、しかるべきように、主の規律のうちを歩まねばならない。肉の燃え立つ欲望に従ってではなく。実に使徒もこう言っている——肉に従って思うことは死であり、霊に従って思うことは、我々の主イエス・キリストにある永遠の生命である、と。
De Exhortatione Castitatis 10.9
Si haec obfusio, etiam cum in unis nuptiis res carnis exercetur, Spiritum Sanctum avertit, quanto magis cum in secundo matrimonio agitur?
PL 2, 926Bもしこの曇りが、一度限りの結婚において肉の営みがなされるときでさえ、聖なる霊を遠ざけるのであれば、まして二度目の結婚においてそれがなされるときには、なおのことではないか。