テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Exhortatione Castitatis

Caput VI 第VI章

Tertullian · De Exhortatione Castitatis · PL 2, 921A · 5 sectiones

De Exhortatione Castitatis 6.1

1

Sed et benedicti, inquis, Patriarchae non modo pluribus uxoribus, verum etiam concubinis conjugia miscuerunt. Ergo propterea nobis quoque licebit innumerum nubere?

PL 2, 921A

「しかし、祝福された族長たちも、複数の妻だけでなく側女とまで婚姻を結んだではないか」とお前は言う。それゆえ、我々にも際限なく娶ることが許されるのか。

De Exhortatione Castitatis 6.2

2

Sane licebit, si adhuc typi futuri alicujus sacramenta supersunt, quos nuptiae tuae figurent; vel si etiam nunc locus est vocis illius: crescite et multiplicamini, id est, si nondum alia vox supervenit, tempus jam in collecto esse, restare ut et qui uxores habent, tanquam non habentes agant; utique enim continentiam indicens, et compescens concubitum, seminarium generis, abolefecit crescite illud et multiplicamini.

PL 2, 921A

確かに許されもしよう——もし今なお、いつか来たるべき何かの型の秘義が残っていて、お前の婚姻がそれを予め表すというのであれば。あるいは、今なお「増えよ、多くなれ」というあの声の出番があるのであれば、すなわち、いまだ他の声——時はすでに縮められており、妻を持つ者すら持たぬ者のごとく振る舞うことこそ残されている、と告げるあの声——が到来していないのであれば、の話である。当然のことながら、節制を命じ、人類の苗床たる交わりを抑えることによって、かの「増えよ、多くなれ」を廃したのは、その声にほかならないのだから。

De Exhortatione Castitatis 6.3

3

Ut opinor autem, unius et ejusdem Dei utraque pronuntiatio et dispositio est: qui tum quidem in primordio sementem generis emisit, indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec novae disciplinae materia proficeret; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio, et pastinationis in ultimo.

PL 2, 921A

思うに、この二つの言明も配剤も、同一なる唯一の神のものである。神はかつて初めにおいて、婚姻の手綱を緩めて人類の種を送り出し、世界が満ちるまで、新たな規律の材料が備わるまで、そうしておかれた。しかし今や、時の終わりのもとで、送り出したものを引き締め、寛容にしたものを取り戻された。初めにおいて引き延ばす理由があったのと同じく、終わりにおいて切り詰める理由があるのである。

De Exhortatione Castitatis 6.4

4

Semper initia laxantur, fines contrahuntur. Propterea sylvam quis instituit, et crescere sinit, ut tempore suo caedat. Sylva erit vetus dispositio, quae ab Evangelio novo deputatur, in quo et (Matth. XXI) securis ad radices arboris posita est.

PL 2, 921B

初めはつねに緩められ、終わりは引き締められる。それゆえ、ある者が森を作り、育つに任せるのは、しかるべき時にそれを伐り倒すためである。森とは古き配剤のことであり、それは新しき福音によって伐り払われる。福音においては(マタイ21)斧が木の根元に置かれているのである。

De Exhortatione Castitatis 6.5

5

Sic et oculum pro oculo, et dentem pro dente, jam senuit, ex quo juvenuit (Rom. XII, 17) malum pro malo nemo reddat. Puto autem etiam in humanas constitutiones atque decreta posteriora pristinis praevalere.

PL 2, 921B

かくして「目には目を、歯には歯を」もすでに古びた。「誰も悪をもって悪に報いてはならない」(ローマ12:17)が若返って以来のことである。しかも、人間の定めや法令においてさえ、後のものが前のものに優ると私は思う。