ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Joseph patriarcha

Caput IX 第IX章

Ambrose of Milan · De Joseph patriarcha · PL 14, 660C · 26 sectiones

De Joseph patriarcha 9.1

1

Invalescente fame filii Jacob redeunt in Aegyptum, ducto secum Benjamin ac muneribus delatis. Joseph comiter fratres alloquitur, qui ad convivium invitati, suspicantur sibi parari calumniam. Iidem a Majore domus confirmantur.

PL 14, 660C

飢饉が募り、ヤコブの息子たちはベニヤミンを伴い、贈り物を携えて再びエジプトへ戻る。ヨセフは兄弟たちに親しく語りかけ、宴に招かれた彼らは、自分たちに言いがかりが仕掛けられているのではないかと疑う。同じ者たちが、家の長によって励まされる。

De Joseph patriarcha 9.2

2

Quae omnia de Pauli vocatione ac praedicatione, nec non Judaeorum infidelitate exponuntur. 46. Tenebatur tamen Benjamin junior, et patrio adhuc adhaerebat affectu. Tenebant eum legis vincula, mos paternus. Fames invalescebat, quia sero veniebat.

PL 14, 660C

これらすべては、パウロの召命と宣教、またユダヤ人の不信仰について説かれる。46. ところで年下のベニヤミンは引き留められ、なお父の情愛に結びついていた。律法の絆、父祖の習いが彼を引き留めていた。飢えは募った。来るのが遅かったからである。

De Joseph patriarcha 9.3

3

Intercedunt pro eo duo, Ruben et Judas (Gen., XLIII, 1 et seq.) , hoc est, humilitas atque confessio. His vadibus apud patrem utitur, his committitur, quorum unus primitivus, alius resuscitatus. Lex primitivi, Evangelium resuscitati.

PL 14, 660D

彼のために二人が執り成す。ルベンとユダである(創世記43:1以下)。すなわち、謙遜と告白である。この保証人たちを彼は父のもとで用い、彼らに委ねられる。その一人は初子であり、もう一人はよみがえらされた者である。初子は律法、よみがえらされた者は福音である。

De Joseph patriarcha 9.4

4

His deducitur Benjamin junior, et bonis odoribus comitatus advenit portans secum resinam, qua lapides marmorum connectuntur; eo quod praedicatione propria tamquam spiritali resina vivos lapides etiam ipse connecteret: portans etiam mel, quo noxia vulneris interius exeduntur sine aliqua acerbitate sectionis.

PL 14, 661A

彼らによって年下のベニヤミンは連れ出され、よい香りに伴われてやって来る。大理石の石を接合する樹脂を携えている。これは、彼自身もまた自らの宣教によって、霊的な樹脂のように生ける石を接合するだろうからである。また蜜をも携えている。それによって傷の有害なものが、切開の苦痛なしに内側から取り除かれる。

De Joseph patriarcha 9.5

5

Talis enim Pauli praedicatio, ut putrem aboleret affectum, corruptumque evacuaret humorem disputationis suae aculeo, urere magis aegrae mentis viscera cupiens, quam secare.

PL 14, 661A

パウロの宣教はまさにそのようなものであった。腐った情動を滅ぼし、病んだ精神の内臓を切開するよりむしろ焼くことを望みつつ、自らの議論の刺によって、腐敗した体液を空にするのである。

De Joseph patriarcha 9.6

6

Incensum orationis, et casiam, et guttam sepulturae insignia esse David propheta nos docuit dicens: Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis (Ps. XLIV, 9) .

PL 14, 661A

祈りの香とカシアと滴〔gutta。没薬などの樹脂の滴を言う〕が〔底本は incensum, casiam, guttam。「埋葬のしるし」がどこまでかかるかは定かでない。三つすべてにかかると取った〕、埋葬のしるしであることを、預言者ダビデは我々に教えた。「没薬と滴とカシアが、汝の衣から〔香る〕」と言って(詩篇44:9)。

De Joseph patriarcha 9.7

7

Venit enim Paulus crucem Domini praedicare, ilicem semper virentem, et nuces quarum testa durior, fructus tenerior: meritoque virga sacerdotalis Aaron nucina, et Hieremiae baculus hujusmodi.

PL 14, 661B

パウロは主の十字架を宣べ伝えに来たからである。それは常緑のカシであり、殻はより硬く実はより柔らかい堅果である。だからアロンの祭司の杖は堅果の木のものであり、エレミヤの杖もこのようなものであった。

De Joseph patriarcha 9.8

8

Argentum quoque duplex, non otiosa munera esse quis dubitet; cum et Patriarchae vita, et Apostoli sermo semper virescat in pectoribus singulorum; et eloquium sanctorum, sicut argentum igne examinatum, praecepti salubris fulgore resplendeat?

PL 14, 661B

また二倍の銀が無益な贈り物でないことを、誰が疑おうか。族長の生と使徒の言葉は、つねにそれぞれの胸の中で青々と茂り、聖なる者たちの言葉は、火で試された銀のように、救いをもたらす戒めの輝きをもって光り輝くのだからである。

De Joseph patriarcha 9.9

9

Nec immerito duplex argentum referunt in quibus Pauli praefigurabatur adventus, qui laborantes presbyteros in verbo atque doctrina duplici honore donabat. 47. Vidit autem illos Joseph, et Benjamin fratrem suum ex eadem matre (Genes. XLIII, 29) .

PL 14, 661B

パウロの到来が予め象られていた者たちが二倍の銀を持ち帰るのも、当然である。パウロは、言葉と教えのうちに労する司祭たちに、二倍の栄誉を授けたのだから。47. 「ヨセフは彼らを見、同じ母から生まれた自らの兄弟ベニヤミンを見た」(創世記43:29)。

De Joseph patriarcha 9.10

10

Jam videntur Hebraei, et videntur a Christo qui verus Joseph est, quando cum Pauli veniunt typo: et loquitur illis mitia atque mansueta, ut pariter cibum sumant.

PL 14, 661C

いまやヘブライ人たちは見られている。真のヨセフであるキリストによって、パウロの予型とともに来るとき、見られている。そして彼は、ともに食事を取らせようと、彼らに穏やかで柔和なことを語る。

De Joseph patriarcha 9.11

11

Supra autem quia sine Benjamin venerunt, agnoscebat quidem eos: sed ab his se avertebat, ut scriptum est: Et loquebatur his dura (Gen. XLII, 7) , quia ipsi non agnoscebant eum, a quo agnoscebantur.

PL 14, 661C

しかし先には、ベニヤミンなしに来たので、彼は彼らを認めてはいたが、彼らから身を背けた。書かれているとおりである。「彼は彼らに厳しいことを語った」(創世記42:7)。彼らは、自分たちを認めている者を、認めなかったからである。

De Joseph patriarcha 9.12

12

Pauli igitur merito profecerunt, quem Dominus Jesus tamquam juniorem fratrem ex eadem matre generatum amplius caeteris fratribus diligebat.

PL 14, 661C

ゆえに彼らはパウロの功績によって進んだ。主イエスは、同じ母から生まれた年下の兄弟のように彼を、ほかの兄弟たち以上に愛した。

De Joseph patriarcha 9.13

13

Advertant Judaei quem Dominum negaverunt, qui etiam crucifixus, ex synagoga tamen eorum tamquam ex eadem ortus parente plus eos diligit, si vel sero cognoscant suae salutis auctorem.

PL 14, 661C

ユダヤ人たちは、自分たちが主と否んだ者が誰であるかを悟れ。彼は十字架につけられたのちも、同じ親から生まれた者のように彼らの会堂から出た者であり、せめて遅れてでも自らの救いの創始者を知るなら、彼らをいっそう愛する。

De Joseph patriarcha 9.14

14

Sed propriorum conscii delictorum, non credunt tantam Christi esse misericordiam, ut donet peccatum, remittat injuriam. Ideoque praefigurabantur in patriarchis quales essent futuri.

PL 14, 661C

だが彼らは、自分たちの罪を自覚して、キリストの慈しみが、罪を赦し、不当な扱いを免ずるほど大きいとは信じない。だからこそ族長たちのうちに、彼らがどのような者となるかが予め象られていたのである。

De Joseph patriarcha 9.15

15

Invitabantur ad gratiam, ad salutaris mensae vocabantur convivium; et calumniam sibi parari, insidias fieri suspicabantur. 48. Et coeperunt ad hominem, qui erat supra domum in janua domus causam suam agere velle (Gen. XLIII, 19) .

PL 14, 661D

彼らは恩寵へと招かれ、救いの食卓の宴へ呼ばれていた。だが自分たちに言いがかりが仕掛けられ、罠が設けられていると疑った。48. 「彼らは、家の上に立つ人に、家の戸口で自分たちの申し立てをしようとし始めた」(創世記43:19)。

De Joseph patriarcha 9.16

16

Adhuc dubitant introire, et ex operibus suis malunt justificari, qui causam suam volunt astruere, quam gratiam accipere, et ideo in portis redarguuntur.

PL 14, 662A

彼らはなお中へ入ることをためらい、恩寵を受けるよりも、自分の申し立てを立証しようとする。自らの行いによって義とされることを望む者たちであり、だから門のところで咎められるのである。

De Joseph patriarcha 9.17

17

Qui autem fructum uteri virginalis exspectat, et haereditatem Domini, filii mercem negotiatur, non erubescet in porta: sed in exitu vitae hujus repellit inimicum; ne ad altiora properanti conscius culpae gravioris obsistat.

PL 14, 662A

だが、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎の実と主の相続を待ち望み、子の報いを商う者は、門で恥じることはない。むしろこの生の出口で敵を撃退する。より高いところへ急ぐ彼の前に、敵が、より重い咎を知る者として立ちふさがることのないようにである。

De Joseph patriarcha 9.18

18

49. Unde mystice illis respondit major domus. Et is qui sit intellige, cum legeris Moysen fidelem in tota domo ejus. Majores enim domus, Moyses, Petrus et Paulus, et caeteri sancti sunt: Christus autem solus est dominus.

PL 14, 662A

49. それゆえ家の長は、奥義の意味で彼らに答えた。その者が誰かを、あなたは、モーセが「その家全体において忠実」であると読むときに悟れ。実際、家の長たちとは、モーセ、ペトロ、パウロ、その他の聖徒たちであり、家の主人はキリストただ一人である。

De Joseph patriarcha 9.19

19

Scriptum est: quia Moyses fidelis in tota domo ejus tamquam famulus in testimonium eorum quae dicta essent (Hebr. III, 5) : Christus autem tamquam filius in domo sua, quae domus nos sumus, si libertatem et gloriam spei tenuerimus (Ibid., 6) .

PL 14, 662B

書かれている。「モーセは、語られるべきことの証しのため、僕として、その家全体において忠実であった」(ヘブライ3:5)。「だがキリストは、子として自らの家において〔忠実であり〕、その家とは、もし我々が希望の自由と栄光を保つなら、我々のことである」(ヘブライ3:6)。

De Joseph patriarcha 9.20

20

50. Hic ergo major domus respondit illis: Propitius sit vobis Deus, nolite timere; Deus enim vester, et Deus patrum vestrorum dedit vobis thesauros in sacculis vestris: at argentum vestrum probum, acceptum habeo (Gen. XLIII, 23) .

PL 14, 662B

50. そこでこの家の長は彼らに答えた。「神が汝らに情け深くあるように。恐れるな。汝らの神、汝らの父祖たちの神が、汝らの袋の中に宝を与えたのである。汝らの銀は良質のものとして、私は受け取った」(創世記43:23)。

De Joseph patriarcha 9.21

21

Illi enim dixerant: Argentum uniuscujusque in sacculis nostris invenimus, ad pondus argentum nostrum retulimus (Ibid., 21) . O magna mysteria, et evidenter expressa! Hoc est dicere: Cur inflamini? Cur argentum vos habere vestrum in sacculis saepius usurpatis?

PL 14, 662B

彼らはこう言っていたからである。「それぞれの銀は我々の袋の中に見つかった。我々は我々の銀を、重さのとおり持ち帰った」(創世記43:21)。おお、大いなる奥義、明白に示されたことよ。これはこう言うに等しい。なぜ諸君は思い上がるのか。なぜ諸君は、自分の銀が袋にあるとたびたび言い立てるのか。

De Joseph patriarcha 9.22

22

Quid enim habetis quod non accepistis? Si autem accepistis, quid gloriamini, quasi non acceperitis? Jam saturati estis, divites facti estis, quia argentum habere vos creditis: sed argentum vobis Deus patrum vestrorum dedit.

PL 14, 662C

実際、諸君は、受けなかったどんなものを持っているのか。受けたのなら、なぜ受けなかったかのように誇るのか。もはや諸君は満ち足り、富む者となった。自分が銀を持つと信じているからである。だが諸君の銀は、諸君の父祖たちの神が諸君に与えたのである。

De Joseph patriarcha 9.23

23

Ille Deus vester, ille patrum vestrorum Deus est, quem negastis. Sed ignoscit, sed indulget, sed recipit si revertamini. Ipse est qui vestrum non quaerit argentum, suum donat. Ipse vobis dedit argentum in sacculis vestris.

PL 14, 662C

諸君が否んだその神こそ、諸君の神、諸君の父祖たちの神である。しかし彼は赦し、寛大に扱い、諸君が立ち返るなら迎え入れる。彼こそは、諸君の銀を求めず、自らのものを与える者である。彼自身が、諸君の袋の中に銀を与えたのである。

De Joseph patriarcha 9.24

24

Jam sacculi vestri argentum habent, qui lutum habebant; et ideo vester est qui dicit: Conscidisti saccum meum, et induisti me laetitia (Ps. XXIX, 12) . Laetitiae munus est Christus, ipse est argentum vestrum, ipse pretium vestrum.

PL 14, 662C

いまや、泥を持っていた諸君の袋が、銀を持つ。だからこそ、こう言う者は諸君のものである。「汝は私の袋を切り裂き、私に喜びをまとわせた」(詩篇29:12)。喜びの賜物はキリストであり、彼こそ諸君の銀、彼こそ諸君の代価である。

De Joseph patriarcha 9.25

25

Non exigit a vobis Dominus Jesus frumenti sui pretium, non quaerit vestri pondus argenti. Argentum vestrum reprobum est, argentum sacculi non est bonum. 51. Argentum vestrum probum, acceptum habeo Gen.

PL 14, 662C

主イエスは諸君から、自らの穀物の代価を取り立てず、諸君の銀の重さを求めない。諸君の銀は不合格であり、袋の銀は良くない。51. 「汝らの銀は良質のものとして、私は受け取った」(創世記43:23〔引照は底本で欄をまたぎ、章節は次の節の頭に刷られている〕)。

De Joseph patriarcha 9.26

26

XLIII, 23); hoc est, non est illud materiale argentum vestrum: sed spiritale argentum vestrum, hoc est probum, quod fida devotione quasi Jacob filii detulistis, quod sine damno datur, et sine ullo dispendio annumeratur: quandoquidem tali pretio detrimentum mortis excluditur, lucrum vitae acquiritur.

PL 14, 662D

すなわち、諸君の銀は、あの物質の銀ではなく、霊の銀であり、それが良質ということである。それを諸君は、ヤコブの子らのように、忠実な献身をもって携えてきた。それは損失なしに与えられ、いかなる出費もなしに数え渡される。そのような代価によって、死の損失は締め出され、生命の利得が獲得されるからである。