De Joseph patriarcha 8.1
Exhortatio Jacob ad filios, ut in Aegyptum ad escas coemendas sese conferant, quid significet; quid item decem eorum, relicto domi Benjamin, profectio? 43. Et Jacob dixit filiis suis: Quare pigri estis?
PL 14, 659Cヤコブが息子たちに、食べ物を買い求めにエジプトへ出かけるよう促したことは何を意味するか。また、ベニヤミンを家に残した十人の出立は何を意味するか。43. ヤコブは息子たちに言った。「なぜ汝らは怠けているのか。」
De Joseph patriarcha 8.2
Ecce audivi quia frumentum est in Aegypto: descendite illo, et emite nobis escas (Gen. XLII, 1 et 2) : Non semel hoc Jacob dixit, quotidie omnibus filiis suis dicit, qui serius veniunt ad gratiam Christi: Quare pigri estis?
PL 14, 659D「見よ、エジプトに穀物があると私は聞いた。そこへ下って行き、我々のために食べ物を買え」(創世記42:1-2)。ヤコブがこれを言ったのは一度だけではない。キリストの恩寵のもとへ遅れてやって来るすべての息子たちに、毎日こう言うのである。「なぜ汝らは怠けているのか。」
De Joseph patriarcha 8.3
Ecce audivi quia frumentum est in Aegypto. Ex hoc frumento granum est quod resurgit. Qui igitur famem sustinet, suae segnitiae debet ascribere. Ecce audivi, inquit, quia frumentum est in Aegypto.
PL 14, 660A「見よ、エジプトに穀物があると私は聞いた。」この穀物のうちに、よみがえる粒がある。ゆえに、飢えに耐えている者は、それを自らの怠惰のせいにせねばならない。「見よ、エジプトに穀物があると私は聞いた」と彼は言う。
De Joseph patriarcha 8.4
Citius utique juniores aliquid quam seniores consuerunt audire, dum foris positi multa circumeunt. Sed hanc negotiationem prius senex audit, sed ille senex in quo est fidei longaeva canities.
PL 14, 660A若い者のほうが年長の者より早く、何かを聞き慣れている。外に身を置いて多くのところを巡り歩くからである。だがこの商いを最初に聞くのは老人である。ただしその老人とは、信仰の年経た白髪をもつ者のことである。
De Joseph patriarcha 8.5
Prior senex intelligit, sed ille senex in quo est venerabilis senectus, et aetas senectutis vita immaculata. 44. Nec omnes hanc negotiationem suscipiunt, nisi filii Jacob, et ipsi prevectioris aetatis. Ideo decem pergunt, non pergit junior.
PL 14, 660A先に悟るのは老人である。ただしその老人とは、尊ぶべき老年をもち、その老いの歳月が汚れなき生である者のことである。44. この商いを引き受けるのは、ヤコブの息子たちだけであり、しかも彼らは年かさの者たちである。それゆえ十人が出かけ、年下の者は出かけない。
De Joseph patriarcha 8.6
Non misit eum pater: Ne contingat, inquit, eum infirmitas (Ibid., 3 et 4) . Adhuc obnoxius erat infirmitati Benjamin junior. Patriarcha quidem legitur Benjamin, sed ille ex tribu Benjamin Paulus praefigurabatur. Merito Jacob de ejus infirmitate dubitabat.
PL 14, 660A父は彼を遣わさなかった。「彼に病弱が降りかかることのないように」と言ったのである(創世記42:3-4)。年下のベニヤミンは、なお病弱に陥りやすかった。ベニヤミンは族長と読まれるが、ベニヤミン族のあのパウロが、そこであらかじめ象られていたのである。ヤコブがその病弱を案じたのも当然である。
De Joseph patriarcha 8.7
Denique infirmatus est, ut sanaretur: caecitatem passus est, sed haec infirmitas ad salutem. Denique illa caecitas lucem attulit. 45. Accepimus historiam, cognoscamus mysterium. Sine Benjamin patriarchae primo perrexerunt: sine Paulo apostoli.
PL 14, 660Bついに彼は病んだ。癒されるためであった。盲目を被ったが、この病は救いのためであった。ついに、あの盲目が光をもたらした。45. 我々は歴史を受け取った。奥義を知ろう。族長たちはベニヤミンなしに先に出かけた。使徒たちはパウロなしに〔先に出かけた〕。
De Joseph patriarcha 8.8
Uterque non primus advenit, sed accersitus a primis uberiorem mercedem priorum suo fecit adventu. Est, inquit, frumentum in Aegypto, hoc est, ubi major fames, ibi major ubertas est. Magnum frumentum in Aegypto.
PL 14, 660Bどちらも最初に着いたのではなく、先に着いた者たちから呼び寄せられて、その到来によって、先の者たちの報いをいっそう豊かにした。「エジプトに穀物がある」と彼は言う。すなわち、飢えのより大きいところに、豊かさもより大きいのである。エジプトには大いなる穀物がある。
De Joseph patriarcha 8.9
Denique et Deus Pater dicit: Ex Aegypto vocavi Filium meum (Ose., XI, 1) . Ex isto grano illa fecunditas. Neque enim messis esse potuisset, nisi Aegyptii granum ante sevissent.
PL 14, 660Bそれゆえ父なる神も言う。「私は私の子をエジプトから呼んだ」(ホセア11:1)。この穀物から、あの豊かな実りが生じた。実際、エジプト人が先に粒を蒔いていなかったなら、収穫はありえなかったであろう。
De Joseph patriarcha 8.10
Est ergo frumentum quod nemo ante esse credebat. in hoc frumento negotiantur patriarchae. Et illi quidem argentum detulerunt: sed bonus Joseph frumentum dedit, argentum reddidit. Non enim pecunia emitur Christus, sed gratia. Pretium tuum fides est.
PL 14, 660Cゆえに、誰も前には存在すると信じなかった穀物がある。この穀物で族長たちは商いをする。彼らは確かに銀を持参したが、善良なヨセフは穀物を与え、銀を返した。キリストは金銭によってではなく、恩寵によって買われるからである。あなたの代価は信仰である。
De Joseph patriarcha 8.11
Haec emuntur divina mysteria. Portat autem frumentum hoc asinus ille ante immundus in lege; sed jam mundus in gratia.
PL 14, 660C神の奥義はこうして買われる。ところで、この穀物を運ぶのは、律法においてはかつて汚れていたが、今や恩寵において清められた、あのろばである。