De Joseph patriarcha 3.1
Quod supra Jacob dictus sit Josephum objurgasse, id non fecisse ob incredulitatem: quando futurae Incarnationis praescius eumdem ad fratres misit. Joseph postquam erravit in agro, venit in Dothaim.
PL 14, 644B先に、ヤコブがヨセフを叱ったと語られたが、それは不信仰のゆえではなかった。来たるべき受肉を予知して、同じヨセフを兄弟たちのもとへ遣わしたからである。ヨセフは野をさまよったのち、ドタンに来た。
De Joseph patriarcha 3.2
Eum fratres e longe videntes interimere cogitant: sed mutato consilio vendunt Ismaelitis. Et haec, itemque tunicae cruentatio, et lacus ariditas, mysterio passionis adaptantur.
PL 14, 644B兄弟たちは遠くから彼を見て、殺そうと考えるが、考えを改めて、彼をイシュマエル人に売る。そしてこのこと、また衣が血に染まったこと、水溜めが乾いていたことも、受難の奥義に当てはめられる。
De Joseph patriarcha 3.3
9. Non ergo tanto somnio Patriarcha non credidit, qui utrumque pariter gemino prophetabat oraculo; ut et personam justi repraesentaret et populi, quod Dei Filius venturus esset in terras, qui et diligeretur a justis, et negaretur a perfidis.
PL 14, 644C9. したがって族長〔ヤコブ〕は、あれほどの夢を信じなかったのではない。彼は二重の託宣によってその両方を同時に預言していたのである。すなわち、義人の役と民の役の両方を表して、神の子が地上に来ること、その子が義人たちには愛され、不誠実な者たちには否まれることを預言したのである。
De Joseph patriarcha 3.4
Videbat igitur futurae Incarnationis mysteria, qui filium mittebat ad fratres (Gen. XXXVII, 14) ; ut videret si recte sunt oves.
PL 14, 644Cしたがって彼は、息子を兄弟たちのもとへ遣わしたとき、来たるべき受肉の奥義を見ていた(創世記37:14)。羊が無事かどうかを見るためである。
De Joseph patriarcha 3.5
Quas oves Deus jam tunc in illo Patriarchae studio requirebat, nisi eas de quibus ipse Dominus Jesus in Evangelio dixit: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) ?
PL 14, 644C神はすでにそのとき、その族長の配慮のうちに、どの羊を求めていたのか。主イエス自身が福音書でこう言った羊でなくて何であろうか。「私は、イスラエルの家の失われた羊のもとにしか来なかった」(マタイ15:24)。
De Joseph patriarcha 3.6
Et misit, inquit, in Sichem (Gen. XXXVII, 13) , quod interpretatione dicitur humerus, sive dorsum, hoc est, ad eos qui non converterentur ad Dominum, sed fugientes se a facie ejus averterent; quod est proprie peccatoris. Exiit Cain a facie Dei.
PL 14, 644C「そして彼はシケムに遣わした」と言う(創世記37:13)。シケムは、訳せば肩、あるいは背と言われる。すなわち、主に立ち帰らず、逃れて主の顔から背を向けた者たちのもとへ、ということである。これは罪人に固有のことである。「カインは神の顔の前から出ていった」。
De Joseph patriarcha 3.7
Et Propheta dicit: Pones eos dorsum (Ps. XX, 13) . Justus autem non se avertit a Domino, sed occurrit dicens: Oculi mei semper ad Dominum (Ps. XXIV, 15) . Et Esaias dicenti Domino: Quem mittam (Esai. VI, 8) ? sponte se obtulit dicens: Ecce ego.
PL 14, 644Dまた預言者は言う。「汝は彼らに背を向けさせるであろう」(詩篇20:13)。しかし義人は主から背を向けず、むしろ進み出て言う。「私の目は常に主に向かっている」(詩篇24:15)。またイザヤは、主が「誰を遣わそうか」(イザヤ6:8)と言ったとき、自ら進んで言った。「ここに私がいる」。
De Joseph patriarcha 3.8
Et Simeon exspectavit ut videret Christum Domini, et posteaquam vidit, quoniam remissorem peccatorum, et totius mundi viderat redemptorem, quasi levatus a peccato, poposcit usu carnis hujus absolvi, dicens: Nunc, Domine, dimitte servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30 et 31) .
PL 14, 644Dまたシメオンは、主のキリストを見るまで待ち、見たのちには、罪を赦す者、全世界の贖い主を見たので、罪から軽くされたかのように、この肉を用いることから解かれるよう求めて言った。「主よ、今こそ、汝の僕を平安のうちに去らせよ。私の目が汝の救いを見たからである」(ルカ2:30-31)。
De Joseph patriarcha 3.9
Et Zachaeus hinc primum suae praerogativam commendationis invenit, quod in arborem ut Christum videret, ascendit.
PL 14, 645Aザアカイも、キリストを見ようと木に登ったことで、初めてここに自らの称賛の特権を見いだした。
De Joseph patriarcha 3.10
Ergo Joseph a patre missus est ad fratres, ab illo magis Patre, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: ab illo Patre, de quo scriptum est: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3) .
PL 14, 645Aこうしてヨセフは父によって兄弟たちのもとへ遣わされた。さらにまさって、自らの子を惜しまず、我々すべてのために渡したあの父によって遣わされたのである。あの父について、こう書かれている。「神は、自らの子を、罪の肉の似姿において遣わし」(ローマ8:3)。
De Joseph patriarcha 3.11
10. Et errabat Joseph, quia fratres suos invenire non poterat (Gen. XXXVII, 15) . Non immerito errabat, qui quaerebat errantes; eos enim agnoscit Dominus qui sunt ipsius. Denique et Jesus fatigatus ex itinere sedebat supra puteum.
PL 14, 645A10. 「そしてヨセフはさまよった。兄弟たちを見つけることができなかったからである」(創世記37:15)。さまよう者たちを探していた者がさまようのは、当然である。主は、自分に属する者たちを知っているからである。実際、イエスも、旅に疲れて井戸のそばに座っていた。
De Joseph patriarcha 3.12
Fatigabatur, quia non inveniebat Dei populum quem quaerebat; exierat namque a facie Domini. Qui enim culpam sequitur, exit a Christo. Peccator exit, justus intrat.
PL 14, 645B彼が疲れたのは、探している神の民を見つけられなかったからである。民は主の顔の前から出ていたのである。罪を追う者は、キリストから出ていく。罪人は出ていき、義人は入る。
De Joseph patriarcha 3.13
Denique Adam se peccator abscondit; justus autem dicit: Intret oratio mea in conspectu tuo (Psal. LXXXVII, 3) . 11. Invenit autem Joseph fratres suos in Dothaim, quod significat defectionem. Ubi est enim nisi in defectione qui Deum deserit?
PL 14, 645B実際、アダムは罪人として身を隠した。しかし義人は言う。「私の祈りが汝の前に入るように」(詩篇87:3)。11. ヨセフは兄弟たちをドタンで見つけた。ドタンは衰えを意味する〔defectio は「離反」とも取れる〕。神を捨てる者が、衰えのうち以外のどこにいようか。
De Joseph patriarcha 3.14
Nec mirum si deficiebant, qui non audiebant dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) .
PL 14, 645B彼らが衰えていたのも不思議ではない。彼らは、こう言う声を聞かなかったのである。「疲れた者、重荷を負う者は、みな私のもとに来い。私は汝らを元気づけよう」(マタイ11:28)。
De Joseph patriarcha 3.15
Venit igitur Joseph in Dothaim: Et praeviderunt eum de longe venientem, antequam appropiaret ad illos, et insaeviebant, ut occiderent illum (Gen. XXXVII, 18) . Merito longe erant, qui erant in defectione, et ideo insaeviebant, quia non appropiaverat iis Christus.
PL 14, 645Bこうしてヨセフはドタンに来た。「彼らは遠くから彼が来るのを見て、彼が近づく前に、彼を殺そうとして荒れ狂った」(創世記37:18)。衰えのうちにある者たちが遠くにいたのは当然であり、キリストが彼らに近づいていなかったので、荒れ狂ったのである。
De Joseph patriarcha 3.16
Nam si appropiasset his typus Christi, fratrem utique dilexissent; sed prope esse non poterant, qui parricidium cogitabant. Ecce, inquiunt, somniator ille venit: nunc ergo venite, occidamus eum (Ibid., 19) .
PL 14, 645Cというのも、キリストの予型が彼らに近づいていたなら、彼らは兄弟を愛したであろう。しかし近親殺しを思い描いていた者たちが、近くにいることはできなかった。「見よ、あの夢見る者がやって来る。さあ来い、彼を殺そう」(創世記37:19)と彼らは言う。
De Joseph patriarcha 3.17
Nonne haec verba dicebant, qui de parricidali sacrilegio cogitabant? Sicut de ipsis Salomon ait: Tollamus justum, quia inutilis est nobis (Sap. II, 12) . 12. Et addiderunt in Genesi: Et videbimus quid proderunt somnia illius (Gen. XXXVII, 20) .
PL 14, 645C近親殺しの冒瀆を思っていた者たちが語ったのは、まさにこの言葉ではないか。彼らについてソロモンも言っている。「義人を除こう。彼は我々に役立たないからだ」(知恵の書2:12)。12. さらに創世記にはこう加えられている。「そして彼の夢が何の役に立つか見よう」(創世記37:20)。
De Joseph patriarcha 3.18
Hoc scriptum est de Joseph, completum est de Christo, quando Judaei in ejus passione dixerunt: Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Confidit in Deum, liberet nunc eum, si vult (Matth. XXVII, 42) .
PL 14, 645Cこれはヨセフについて書かれ、キリストにおいて成就した。ユダヤ人たちがキリストの受難のとき、こう言ったときである。「彼がイスラエルの王なら、今、十字架から降りよ。そうすれば我々は彼を信じる。彼は神に信頼している。望むなら、今、神が彼を救い出せ」(マタイ27:42)。
De Joseph patriarcha 3.19
Numquid et ipsi fratres tam impii, ut fratrem occiderent? Et unde tantorum merita patriarcharum ut Lex Tribus totius plebis eorum vocabulis designaret? Quomodo conveniunt pietatis nomina, et sceleris insignia?
PL 14, 645Dでは、兄弟たち自身が、兄弟を殺すほど不敬であったのか。それならば、あれほどの族長たちの功績はどこから来て、律法が全民の部族を彼らの名で示すに至ったのか。敬虔の名と悪行の徽章とは、どうして両立するのか。
De Joseph patriarcha 3.20
Sic etiam isti typo populi, non animi sui vitio laborabant. Inde omnis invidia, inde parricidii meditatio: invidia per figuram, pietas per affectum.
PL 14, 646Aこのように、彼らも、自らの心の悪徳によってではなく、民の予型として苦しんでいたのである。そこからすべてのねたみが、そこから近親殺しの企てが生じた。ねたみは象りによるもの、敬虔は情によるものである。
De Joseph patriarcha 3.21
13. Denique Ruben et Judas germanitatis pia jura servantes, de manibus caeterorum eum liberare cupiebant, meritoque Judas paterna benedictione praefertur, cum ei dicitur: Adorabunt te filii patris tui.
PL 14, 646A13. ルベンとユダは、兄弟としての敬虔な権利を守って、彼をほかの者たちの手から救い出そうと望んだ。ユダが父の祝福でまさっているのも当然である。彼にはこう言われている。「汝の父の子らは汝を拝むであろう」。
De Joseph patriarcha 3.22
Catulus Leonis Juda, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 8 et 9) . Quod utique soli convenit Christo, cui repositum fuit ut adoraretur a fratribus, et exspectaretur a gentibus, lavaret in vino stolam suam proprii corporis passione, quia carnem suam nulla peccati labe maculavit.
PL 14, 646A「獅子の子ユダ、彼は諸国民の待望となる」(創世記49:8-9)。これはまさにキリストにだけ当てはまる。彼には、兄弟たちに拝まれ、諸国民に待ち望まれること、自らの体の受難によってぶどう酒で衣を洗うことが蓄えられていた。彼は自分の肉を、罪のいかなる汚れでも染めなかったからである。
De Joseph patriarcha 3.23
Aser quoque non utique sibi convenire credebat. Aser pinguis panis ejus, et ipse Aser cum principibus.
PL 14, 646Bアシェルも、これが自分に当てはまるとは決して信じていなかった〔この文の意は定かでない。祝福の言葉がアシェル自身ではなくキリストに当てはまることを言うと取った〕。「アシェルの、彼のパンは肥え、アシェル自身も君侯たちとともにある」。
De Joseph patriarcha 3.24
Quid vero ipse Joseph, cui dictum est: Filius ampliandus meus Joseph, filius ampliandus meus: zelatus filius meus, filius meus adolescentior, ad me revertere (Ibid., 22) ?
PL 14, 646Bではヨセフ自身はどうか。彼にはこう語られた。「私の子ヨセフは増し加えられるべき者、私の子は増し加えられるべき者。ねたまれた〔zelatus は「熱心な」とも取れる〕私の子、私の若い子よ、私のもとに帰れ」(創世記49:22)。
De Joseph patriarcha 3.25
In quem consilium conferentes maledicebant, in quo benedictio praevaluit super benedictionibus montium manentium, et desideriis collium aeternorum.
PL 14, 646B彼に対して謀議をめぐらした者たちは、悪しざまに言った。しかし彼においては、祝福が、とどまる山々の祝福と、永遠の丘の望みとにまさったのである。
De Joseph patriarcha 3.26
Quem significari in se intelligebant, nisi illum qui omnium merita supereminens, supra omnium desideria sanctorum immensae teneret apicem potestatis, quem voto nullus aequaret?
PL 14, 646B彼らは、自分たちのうちに誰が示されていると理解したのか。あらゆる功績をはるかに超え、すべての聖なる者たちのあらゆる望みを越えて、はかり知れぬ権能の頂を保ち、願いにおいても誰も並びえないあの者でなくて、誰であろうか。
De Joseph patriarcha 3.27
Compensatur ergo in patriarchis invidia per gratiam, qui et excusantur a culpa, et revelationis munere consecrantur. Non enim tam culpabile est dixisse quae plebis sunt, quam beatum vidisse quae Christi sunt.
PL 14, 646Bこうして族長たちにおいては、ねたみは恩寵によって償われる。彼らは咎から免れ、啓示の賜物によって聖別される。民に属することを言ったのは、キリストに属することを見た幸いほどには、咎められるべきことではないからである。
De Joseph patriarcha 3.28
Subierunt personam peccatoris populi, ut acciperent gratiam Domini redemptoris. Certe culpam abolevit gratia, gratiam culpa non minuit.
PL 14, 646C彼らは、罪人である民の役を引き受けた。贖い主である主の恩寵を受けるためである。たしかに、恩寵が咎を消し去り、咎が恩寵を減らすことはなかった。
De Joseph patriarcha 3.29
14. Et ut cognoscamus omne hoc de populo et de Domino Jesu mysterium esse: Venite, inquit, vendamus Joseph Ismaelitis (Gen. XXXVII, 27) . Quid interpretationis habet nomen Joseph, nisi quod divinam gratiam significet, et expressionem Dei summi?
PL 14, 646C14. これらすべてが民と主イエスについての奥義であることを我々が知るために、こう言われている。「来い、ヨセフをイシュマエル人に売ろう」(創世記37:27)。ヨセフという名の解釈は、神の恩寵、またいと高き神の表れを意味するほかに何があろうか。
De Joseph patriarcha 3.30
Quis igitur venditur, nisi ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6 et 7) ? Neque enim nos eum emissemus, nisi vendidissent eum.
PL 14, 646Cでは売られるのは誰か。「神の形であったのに、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取った」(フィリピ2:6-7)あの者でなくて誰であろうか。我々も、彼らが売らなかったなら、彼を買うことはなかったであろう。
De Joseph patriarcha 3.31
Quem sui male vendiderunt, alieni pejus emerunt. Vendiderunt negotiatoribus bonum odorem, emerunt a proditoribus. Vendidit eum Judas, emerunt Ismaelitae, qui significantur Latina interpretatione, odio habentes Deum suum.
PL 14, 646D身内の者たちが悪く売ったものを、他人たちはいっそう悪く買った。彼らは良い香りを商人たちに売り、裏切り者たちから買った。ユダが売り、イシュマエル人が買った。イシュマエル人とは、ラテン語の訳では「自分の神を憎む者」の意である。
De Joseph patriarcha 3.32
Ideo alibi viginti, alibi viginti et quinque aureis, alibi triginta invenimus emptum Joseph; quia non omnibus unius aestimatione pretii valet Christus. Aliis minus, aliis amplius.
PL 14, 647Aそれゆえ、ある箇所ではヨセフは二十、ある箇所では二十五、ある箇所では三十の金貨で買われたとある。キリストは、すべての人にとって同じ値の評価に値するわけではないからである。ある者にはより少なく、ある者にはより多く。
De Joseph patriarcha 3.33
Fides ementis, incrementum est mercis: religiosiori pretiosior est Deus, peccatori pretiosior est redemptor.
PL 14, 647A買う者の信仰が、商品の値打ちを増す。より信心深い者にとって神はいっそう貴く、罪人にとって贖い主はいっそう貴い。
De Joseph patriarcha 3.34
Pluris et illi valet qui plus habet gratiae: sed etiam cui multa donata sunt, pluris valet; quia cui plus remissum est, plus diligit, sicut ipse Dominus in Evangelio pronuntiavit de illa muliere quae super ejus pedes effudit unguentum, et lacrymis lavit, et capillis suis tersit, et osculis siccavit, de qua ait ad Simonem: Propter quod dico tibi: Remissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
PL 14, 647A恩寵をより多く持つ者にとっても、いっそう価値が高いが、多く赦された者にとっても、いっそう価値が高い。より多く赦された者は、より多く愛するからである。主自身が福音書で、その足に香油を注ぎ、涙で洗い、自分の髪でぬぐい、口づけで乾かした女について宣言したとおりである。主はその女についてシモンにこう言った。「このゆえに私は汝に言う。この女は多くの罪を赦された。多く愛したからである」。
De Joseph patriarcha 3.35
Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47) . Interdum diversitates pretii non solum quantitatis habent, sed etiam numeri expressionem; sicut habes de unguento quod ad sepeliendum se Dominus fusum esse memoravit, sicut scriptum est dicente Juda: Potuit hoc venumdari denariis trecentis (Marc. XIV, 5) .
PL 14, 647B「しかし、より少なく赦される者は、より少なく愛する」(ルカ7:47)。ときに、価格の違いは、量だけでなく、数の表現をも持つ。主が、自らの葬りのために注がれたと述べた香油について、あなたが見るとおりである。ユダが言ったと書かれている。「これは三百デナリで売れたはずだ」(マルコ14:5)。
De Joseph patriarcha 3.36
Quo numero non quantitatis, sed significatio crucis videtur expressa. Ita hic quoque diversitas vel viginti vel triginta aureorum vel argenteorum, habet vel geminatae vel triplicatae perfectionis indicium.
PL 14, 647Bこの数には、量ではなく、十字架の表徴が表されていると見える〔三百はギリシア文字タウ(T)の数価で、その形が十字架を表すという解釈による〕。同じように、ここでも、二十あるいは三十の金貨あるいは銀貨という違いは、二重の、あるいは三重の完全さの徴を持つ。
De Joseph patriarcha 3.37
Nam viginti quinque aurei, jubilaei qui est remissionis numerus, significant pretiosissimam portionem.
PL 14, 647B二十五の金貨は、赦しの数であるヨベルの〔数〕で、最も貴い分を意味する。
De Joseph patriarcha 3.38
Hic quoque, ut Dominicae passionis figuram advertas, ait Judas patriarcha: Tradamus Joseph Ismaelitis: at manus nostrae non sint injectae super eum (Gen. XXXVII, 27) . Et bene superius dixerat: Manus autem nolite inferre illi (Ibid., 22) .
PL 14, 647Bここでも、あなたが主の受難の象りに気づくように、族長ユダは言う。「ヨセフをイシュマエル人に渡そう。ただし、我々の手は彼の上に置かれないように」(創世記37:27)。そして先に、彼はよく言っていた。「しかし、彼に手を下してはならない」(創世記37:22)。
De Joseph patriarcha 3.39
Quod Judaei in Domini passione dixerunt: Nobis non licet interficere quemquam (Joan. XVIII, 32) ; ut sermo Jesu impleretur, significans qua morte moriturus esset.
PL 14, 647Cこれは、ユダヤ人たちが主の受難のとき言った言葉に当たる。「我々には、誰も殺すことが許されていない」(ヨハネ18:32)。これは、イエスがどのような死に方で死ぬかを示した言葉が成就するためであった。
De Joseph patriarcha 3.40
15. Jam tunc ergo crucis futurae praefigurabatur insigne; simul et quod exutus est tunica (Gen. XXXVII, 23) , id est, carne quam assumpsit exutus est, decora diversitate virtutum.
PL 14, 647C15. したがってすでにそのとき、来たるべき十字架の徴があらかじめ示されていた。同時に、彼が衣を剥ぎ取られたこと(創世記37:23)、すなわち、彼がまとった肉を、徳の美しい多様さに飾られた肉を、剥ぎ取られたことも、あらかじめ示されていた。
De Joseph patriarcha 3.41
Ergo tunica ejus, id est, caro, non divinitas cruentata est: et indumentum ei carnis, non immortalitatem vitae auferre potuerunt. Hanc tunicam Judaicae bestiae cruentaverunt, illae de quibus dicit: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Luc. X, 3) .
PL 14, 647Cしたがって、血に染まったのは彼の衣、すなわち肉であって、神性ではない。彼らが彼から奪えたのは肉の衣であって、生の不死ではなかった。この衣を血に染めたのは、ユダヤの獣ども、彼が次の言葉で言及した狼どもである。「見よ、私は汝らを、狼の中に子羊を送るように遣わす」(ルカ10:3)。
De Joseph patriarcha 3.42
16. Quod autem lacus siccus erat (Gen. XXXVII, 24) , quid mirum si Judaeorum lacus aquam non habet, qui dereliquerunt fontem aquae vivae, et fecerunt sibi lacus contritos?
PL 14, 647C16. 水溜めが乾いていたこと(創世記37:24)に、何の不思議があろうか。ユダヤ人の水溜めに水がないのは、彼らが生ける水の源を捨て、自分たちのために砕けた水溜めを造ったからである。
De Joseph patriarcha 3.43
Et ut scias verum hoc esse mysterium, ipse de se Dominus ait: Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris, et in umbra mortis (Psal. LXXXVII, 7) . 17. Illi igitur emunt Christum qui bonos odores deferunt, thymiama quo adolent altaria piae mentis.
PL 14, 647Dあなたがこれを真の奥義と知るために、主自身が自分について言う。「彼らは私を、下の水溜め、暗闇の中、死の陰に置いた」(詩篇87:7)。17. それゆえ、キリストを買うのは、良い香りを携える者、すなわち、敬虔な精神の祭壇で焚く香を携える者たちである。
De Joseph patriarcha 3.44
Unde et David graece hoc modo ait: Κατευθυνθήτω ἡ προσευχή μου ὡς θυμίαμα ἐνώπιόν σου (Ps. CXL, 2) . Resinam quoque qua marmora confracta sociantur, est resina spiritalis quae fracturas animae tuae solidet, et divulsa connectat, resoluta constringat.
PL 14, 648Aそれでダビデもギリシア語でこう言う。「私の祈りが汝の前に香のようにまっすぐに立ちのぼるように」〔ギリシア語〕(詩篇140:2)。割れた大理石を接ぎ合わせる樹脂も、霊的な樹脂であり、あなたの魂の裂け目を固め、引き裂かれたものを結び、ほどけたものを締める。
De Joseph patriarcha 3.45
Haec enim spiritalis resina corroborat, et quaedam comminuta animae membra componit, ut sine offensione socientur. Denique Jeremias hanc quaerit resinam, ut Babyloniam curet sanare, si possit, dicens: Accipite resinam corruptioni ejus, si quo modo sanabitur.
PL 14, 648Aこの霊的な樹脂は、強め、砕けた魂の肢体を整えて、障りなく結び合わされるようにする。それでエレミヤは、この樹脂を求めて、できるならバビロンを癒そうとして言う。「その傷のために樹脂を取れ。どうにかして癒えるかもしれない。」
De Joseph patriarcha 3.46
Curavimus Babyloniam, et sanata non est (Jer. LI, 8 et 9) . Non est sanata Synagoga, quia resina ista migravit ad Ecclesiam.
PL 14, 648A「我々はバビロンを治療したが、癒えなかった」(エレミヤ51:8-9)。シナゴーグは癒えなかった。この樹脂が教会へ移ったからである。
De Joseph patriarcha 3.47
Ideo ex Galaad veniebant negotiatores, hoc est, de possessione vel incolatu testimonii, merces suas ad Ecclesiam transferentes, ut gentium peccata resina ista curaret. De quibus dicitur: Convalescite, manus demissae, et genua dissoluta (Esa. XXXV, 3) .
PL 14, 648Aそれゆえ商人たちはギレアドから来た。すなわち、証しの所有地、あるいは寄留地から、自らの商品を教会へ運び、諸国民の罪をこの樹脂で癒すためである。彼らについてこう言われている。「垂れた手と、ゆるんだ膝よ、力を取り戻せ」(イザヤ35:3)。
De Joseph patriarcha 3.48
Fides sincera resina est. Hanc adhibebat Petrus, cum diceret claudo: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6) ; meritoque surrexit, et ambulavit. Hanc habebat cum diceret paralytico: Aenea, sanet te Dominus Jesus Christus: surge et sterne tibi.
PL 14, 648Bまことの信仰は樹脂である。ペトロは足の不自由な者に、こう言ったとき、これを用いた。「ナザレのイエス・キリストの名によって、立ち上がって歩け」(使徒言行録3:6)。彼が立ち上がって歩いたのは当然である。中風の者にこう言ったときも、ペトロはこれを持っていた。「アイネアスよ、主イエス・キリストが汝を癒す。立ち上がり、自分の寝床を整えよ」。
De Joseph patriarcha 3.49
Et surrexit, et stravit sibi (Act. IX, 34) . Hanc habebat, cum diceret mortuae: Surge in nomine Domini nostri Jesu Christi. Et defuncta surrexit (Ibid., 4) .
PL 14, 648B「彼は立ち上がり、自分の寝床を整えた」(使徒言行録9:34)。死んだ女にこう言ったときも、これを持っていた。「我々の主イエス・キリストの名によって、立ち上がれ」。「そして死んでいた女は立ち上がった」(使徒言行録9:4〔底本は「4」。9:40の誤りか〕)。
De Joseph patriarcha 3.50
Hujus resinae temperamento lapides illi de quibus potens est Dominus resuscitare filios Abrahae, compaginantur. Hujus resinae medicamento claudus erigitur, paralyticus reformatur, mortua resuscitatur.
PL 14, 648Bこの樹脂の調合によって、主がそこからアブラハムの子らを起こすことのできるあの石たちが、組み合わされる。この樹脂の薬によって、足の不自由な者は起こされ、中風の者は立て直され、死んだ女はよみがえらされる。
De Joseph patriarcha 3.51
18. Illud quoque quod haedi sanguine resperserunt tunicam ejus (Gen. XXXVII, 32) , videtur significare quoniam falsis testimoniis appetentes, in invidiam deduxere peccati omnium peccata donantem. Nobis agnus est, illis haedus.
PL 14, 648B18. また、子山羊の血で彼の衣を染めた(創世記37:32)ということは、次のことを示すと見える。彼らは偽りの証言で彼を攻め、すべての人の罪を赦す者を、罪の悪評〔invidia は「ねたみ」とも取れる〕のうちに引き入れたのである。我々にとってそれは子羊であり、彼らにとっては子山羊である。
De Joseph patriarcha 3.52
Nobis agnus Dei occisus est, quibus abstulit peccatum mundi: illis haedus, quorum acervavit errores, delicta cumulavit. Ideoque ait: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII, 32) .
PL 14, 648C我々にとっては、神の子羊が屠られ、我々から彼は世界の罪を取り去った。彼らにとっては子山羊であり、彼らの過ちを積み上げ、咎を重ねた。それで彼は言う。「汝らの父祖たちの枡を満たせ」(マタイ23:32)。
De Joseph patriarcha 3.53
Meritoque Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quasi pater filium flebat amissum, quasi propheta lugebat interitum Judaeorum.
PL 14, 648Cヤコブが自らの子孫の損失を嘆いたのも当然である。彼は、父が失った子を泣くように泣き、預言者がユダヤ人の滅びを悼むように悼んだ。
De Joseph patriarcha 3.54
Denique scidit etiam vestimenta sua: quod in passione Domini factum legimus (Matth. XXVI, 65) a principe sacerdotum, in quo esset non privata persona, sed publici munus officii.
PL 14, 648Cさらに彼は自分の衣も裂いた。主の受難において、大祭司がこれを行ったと我々は読む(マタイ26:65)。この者にあったのは私人の役ではなく、公の職務の務めであった。
De Joseph patriarcha 3.55
Et velum templi scissum est (Matth. XXVII, 51) ; ut profanata mysteria, nudatum populum salutaribus indumentis, divisum regnum talibus manifestaretur insignibus destruendum; quia omne regnum divisum facile destruetur.
PL 14, 648D「神殿の幕は裂けた」(マタイ27:51)。冒瀆された奥義、救いの衣を剥ぎ取られた民、分裂した王国が、このような徴によって、滅ぼされるべきものとして示されるためである。分裂した王国はみな、たやすく滅びるからである。
De Joseph patriarcha 3.56
Et vere divisum, quando hoc quod erat Christi, coepit esse etiam diaboli. Neque enim poterant indivisi manere, qui a Patre Filium separabant.
PL 14, 648Dまことに分裂していた。キリストのものであったものが、悪魔のものにもなり始めたときである。子を父から引き離した者たちが、分裂せずにとどまることはできなかったのである。