ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Joseph patriarcha

Caput XIII 第XIII章

Ambrose of Milan · De Joseph patriarcha · PL 14, 668C · 25 sectiones

De Joseph patriarcha 13.1

1

Inventos a Joseph fratres gaudet Pharao, cujus erga eosdem humanitas explicatur. Quid munera, quae Joseph fratribus et praecipue Benjamin confert, atque ad patrem destinat, significent? Quid etiam quod illos discedentes ad pacem exhortatur?

PL 14, 668C

ヨセフに見いだされた兄弟たちのことをファラオは喜び、その人情が彼らに対して示される。ヨセフが兄弟たちに、とくにベニヤミンに与え、また父のもとへ送る贈り物は何を意味するのか。また、立ち去る彼らに平和を勧めたことは何を意味するのか。

De Joseph patriarcha 13.2

2

Quae reditus ipsorum in terram Chanaam, et patris ubi audivit filium vivere, admiratio consequitur. 74. Et gavisus est Pharao, quod Joseph agnovisset fratres suos (Gen. XLV, 16 et seq.) . Unde et vulgata est vox in domo Pharao.

PL 14, 668C

彼らのカナンの地への帰還と、父が息子の生きていることを聞いたときの驚きが、これに続く。74. 「ファラオは、ヨセフが自分の兄弟たちを見いだしたことを喜んだ」(創世記45:16以下)。「それゆえ、ファラオの家に知らせが広まった」。

De Joseph patriarcha 13.3

3

Et hortatus est sanctum Joseph, ut fratres suos invitet, ut veniant cum patre: et mandat impleri eorum sarcinas tritico, et vehicula dari.

PL 14, 668D

そして彼は聖なるヨセフに、兄弟たちを招き、父とともに来させるよう勧め、彼らの荷袋を小麦で満たし、車を与えるよう命じる。

De Joseph patriarcha 13.4

4

Unde haec humanitas barbaro, nisi illud ostenderetur magnum mysterium, quod jam non invidet Ecclesia, cum redimuntur Judaei, et populus Christianus hac adjunctione laetatur, et quibus potest subsidiis juvat, et mittit evangelizantes regnum Dei, quo maturius evocentur?

PL 14, 668D

この人情が異邦人〔ファラオ〕にあるのは、いったいどこからか。次の大いなる奥義が示されているのでなければ説明がつかない。すなわち、ユダヤ人が贖われるとき、教会はもはやねたまず、キリスト教徒の民はこの加わりを喜び、できる限りの援助で彼らを助け、神の国を宣べ伝える者たちを遣わす、それは彼らがいっそう早く呼び出されるためである、という奥義である。

De Joseph patriarcha 13.5

5

Quibus dantur binae stolae (Gen., XLV, 22) . 75. Et allegat Paulum, cum ejus dicta depromit, cui trecenti aurei, et quinque stolae (Ibid., 23) diversi coloris conferuntur a Christo. Trecentos aureos habet, qui crucem praedicat Christi.

PL 14, 669A

彼らには二着ずつの長衣が与えられる(創世記45:22)。75. そして〔聖書は〕、パウロの言葉を取り出すとき、パウロを引き合いに出している〔allegat の主語は定かでない。聖書の語り手と取った。ejus dicta はパウロの言葉と取った〕。キリストから三百枚の金貨と、色の異なる五着の長衣(創世記45:23)を授けられるのは、このパウロである。キリストの十字架を宣べ伝える者は、三百枚の金貨を持つ。

De Joseph patriarcha 13.6

6

Ideoque ait: Neque enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2) . Et bene aureos accipit, quia non in suasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus praedicabat.

PL 14, 669A

それゆえ彼は言う。「実際、私は、汝らの間で、キリスト・イエス、しかも十字架につけられた彼のほかには、何も知るまいと決めたからである」(一コリント2:2)。そして彼が金貨を受けるのは当然である。彼は人間の知恵の説得的な言葉によってではなく、霊の証明によって宣べ伝えたからである。

De Joseph patriarcha 13.7

7

Quinque autem stolas accipit, vel sapientiae multiplices disciplinas, vel quod nullis sensuum corporalium captus illecebris, ubi aliis periculum, illic teneret victoriam; qui omnes voluptates carnis singulari continentia et virtute superaret, cujus ingenium studiumque nulla corporis hebetaret infirmitas, qui cum esset in corpore, corpus se habere nesciret.

PL 14, 669A

また彼が五着の長衣を受けるのは、知恵の多様な教えのためか、あるいは、体の感覚の誘惑に少しも囚われず、他の人々にとって危険のある所でこそ勝利を保ったためである。彼は肉のすべての快楽を、比類なき節制と徳によって克服し、その才知と熱意を、体のいかなる弱さも鈍らせず、体の中にありながら、体を持っていることを知らなかった者である。

De Joseph patriarcha 13.8

8

Denique raptus in paradisum, sive in corpore, sive extra corpus nesciens, audivit verba ineffabilia, quae loqui homini non liceret: qui postremo nihil terrenum oleret in terris, sicut ipse docet dicens: Quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15) .

PL 14, 669B

さらに、楽園に引き上げられたときには、体のうちにあったのか体の外にあったのか知らないまま、人が語ることの許されない言い表しがたい言葉を聞いた。ついには、地上にあって、地上のものの匂いを何も帯びなかった者であり、彼自身が教えて「我々は、救われる者たちにおいて、神にとってキリストの良き香りである」(二コリント2:15)と言っているとおりである。

De Joseph patriarcha 13.9

9

76. Praecellit igitur Paulus, et ejus exuberat portio: sed tamen habent et alii praedicatores gratiam suam. Binas stolas accipiunt. Quas illas? Utique de quibus dubitare non debes, quia legisti de Sapientia dictum: Binas vestes fecit viro suo (Prov. XXXI, 22) .

PL 14, 669B

76. こうして、パウロは抜きん出ており、その取り分は溢れている。しかしそれでも、ほかの宣教者たちにもそれぞれの恩寵がある。彼らは二着ずつの長衣を受ける。それはどのような衣か。もちろん、あなたが疑ってはならないものである。あなたは知恵について、「彼女は夫のために二着の衣を作った」(箴言31:22)と言われているのを読んだからである。

De Joseph patriarcha 13.10

10

Una est mystica, moralis altera. Sed non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes pastores, non omnes virtutes, non omnes habent gratiam curationum, non omnes linguis loquuntur. Ubi diversa merita, praemia diversa.

PL 14, 669B

一つは奥義的な衣、もう一つは道徳的な衣である。しかしすべての者が使徒なのではなく、すべての者が預言者なのではなく、すべての者が牧者なのではなく、すべての者が力ある業を行うのではなく、すべての者が癒しの恩寵を持つのではなく、すべての者が異言を語るのではない。功績が異なるところでは、報いも異なる。

De Joseph patriarcha 13.11

11

77. Et praemittuntur patri munera (Gen. XLV, 23) . Filius honorat patrem. Christus populum suum invitat promissis, invitat muneribus.

PL 14, 669C

77. 「そして贈り物が父のもとへ先に送られる」(創世記45:23)。子は父を敬う。キリストは自分の民を、約束によって招き、贈り物によって招く。

De Joseph patriarcha 13.12

12

Portant haec munera asini illi inutiles, et laboriosi ante, nunc utiles: portant in typo Christi munera, portaturi in Evangelio munerum largitorem. 78. Dimisit autem fratres suos, et abierunt. Et dixit illis Joseph: Nolite irasci in via (Ib., 24) .

PL 14, 669C

これらの贈り物を運ぶのは、あの役に立たなかったろばたちである。以前は労苦するだけだったが、今は役に立つ。彼らは予型としてキリストの贈り物を運んでいるが、のちには福音書において、贈り物を授ける者その人を運ぶことになる。78. 「ヨセフは兄弟たちを送り出し、彼らは出発した。そしてヨセフは彼らに言った。『道中で怒ってはならない』」(創世記45:24)。

De Joseph patriarcha 13.13

13

Quam bene docet ab iracundia praecavendum, quod ea possit etiam amantes sui separare germanos: et maxime in via fugiendam esse discordiam, ubi ipse viandi comitatus debet inviolabilis gratiae habere consortium.

PL 14, 669C

彼は、怒りっぽさを避けるべきことを、なんと見事に教えていることか。怒りは、互いに愛し合う兄弟たちをさえ引き離しうるからである。とりわけ道中では不和を避けねばならない。旅の道連れは、損なわれることのない好意の交わりを持つべきだからである。

De Joseph patriarcha 13.14

14

Quid autem aliud ait Dominus noster Jesus ex hoc corpore recessurus, cum discipulos dimitteret suos, nisi ne irascerentur in via, dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) ?

PL 14, 669C

では、我々の主イエスは、この体から去ろうとし、弟子たちを送り出すとき、「道中で怒ってはならない」ということのほかに何を言ったのか。彼は言った。「平和を汝らに残し、私の平和を汝らに与える」(ヨハネ14:27)。

De Joseph patriarcha 13.15

15

Ubi enim pax est, iracundia locum non habet, ablegatur discordia, fugatur dissensio. Hoc est ergo quod ait: Pacem meam do vobis; id est, Nolite irasci in via.

PL 14, 669D

平和のあるところに、怒りの場はなく、不和は追い払われ、対立は逃げ去るからである。したがって、「私の平和を汝らに与える」と彼が言ったのは、すなわち「道中で怒ってはならない」ということである。

De Joseph patriarcha 13.16

16

Et vide ne in hac via dicat, hoc est, in hoc cursu totius vitae indignationem cavendam, quod ira saepe (11, quaest. 3, Ira saepe) etiam innocentes in crimen adducat: quia dum justo amplius irascimur, et volumus alienum coercere peccatum, graviora peccata committimus.

PL 14, 669D

そして考えよ。彼が「この道で」と言ったのは、この道すなわち全生涯の歩みにおいて、憤りを避けねばならないという意味ではないか。怒りは、しばしば(『教令集』第2部第11事例第3問題「Ira saepe」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、無実の者をさえ罪へ引き込むからである。正当な度を越えて怒り、他人の罪を抑え込もうとするとき、我々はいっそう重い罪を犯す。

De Joseph patriarcha 13.17

17

Ideo Apostolus: Non vos ipsos, inquit, vindicantes, charissimi: sed date locum irae (Rom. XII, 19) , hoc est, declinemus eam, ne nos illa corripiat.

PL 14, 670A

それゆえ使徒は言う。「愛する者たちよ、汝ら自身で復讐せず、怒りに場を譲れ」(ローマ12:19)。すなわち、怒りが我々を捕えないように、これを避けるべきだということである。

De Joseph patriarcha 13.18

18

Unde Dominus Jesus dimittens ad evangelizandum discipulos, misit eos sine auro, sine argento, sine pecunia, sine pera, sine virga, id est, ut et incentiva litis, et instrumenta eriperet ultionis.

PL 14, 670A

それゆえ主イエスは、弟子たちを福音を告げに送り出すとき、金も銀も銭も袋も杖も持たせずに遣わした。争いのそそのかしと、復讐の道具とを取り上げるためである。

De Joseph patriarcha 13.19

19

79. Et ascenderunt, inquit, de Aegypto, et venerunt in terram Chanaam ad Jacob patrem suum; et nuntiaverunt illi dicentes: Quia Joseph filius tuus vivit et ipse est princeps totius terrae Aegypti (Gen. XLV, 25) . Quae est terra Chanaam? Quae nutabat.

PL 14, 670A

79. 「彼らはエジプトから上って、カナンの地の父ヤコブのもとへ来た。そして彼に告げて言った。『汝の子ヨセフは生きており、エジプトの全地の支配者である』」(創世記45:25)と彼は言う。カナンの地とは何か。揺れ動いていた地である。

De Joseph patriarcha 13.20

20

Quid igitur tam evidens, quam apostolorum tempora designari? Qui ingressi Judaeorum synagogas nutantes, Domini Jesu potentiam praedicabant, sicut habemus in Actibus apostolorum, dicente Petro: Hunc ergo Jesum resuscitavit Deus, cujus nos testes sumus.

PL 14, 670B

では、使徒たちの時代が指し示されていることほど明白なことがあろうか。彼らは揺らいでいるユダヤ人の会堂に入って、主イエスの力を宣べ伝えた。我々が使徒言行録に読むとおりで、ペトロはこう言っている。「このイエスを、神はよみがえらせた。我々はその証人である。」

De Joseph patriarcha 13.21

21

Dextera igitur Dei exaltatus, repromissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum quod vos videtis (Act.II, 32 et 33) .

PL 14, 670B

「こうして彼は神の右手によって高く上げられ、父から聖なる霊の約束を受けて、汝らが見ているこの賜物を注いだ」(使徒言行録2:32–33)。

De Joseph patriarcha 13.22

22

Advertimus certe quomodo et vivere eum, et terrae totius principem dicat, qui aperiens horrea sua, spiritalis gratiae donet omnibus ubertatem.

PL 14, 670B

我々は確かに気づく。使徒がどのように、彼が生きていること、また全地の支配者であることを語っているかを。その者は自分の倉を開いて、霊の恩寵の豊かさをすべての人に与える。

De Joseph patriarcha 13.23

23

Haec dicebant apostoli (Act. V, 18) , sed Judaei non credebant: sed injiciebant manus in eos, sed trudebant in custodiam praedicatores salutis. 80. Unde et de Jacob scriptum est: Expavit mente (Gen. XLV, 26) ; non enim credebat eis.

PL 14, 670B

使徒たちはこう語ったが(使徒言行録5:18)、ユダヤ人は信じなかった。かえって彼らに手をかけ、救いの宣教者たちを牢に押し込んだ。80. ヤコブについてもこう書かれている。「心で驚き恐れた」(創世記45:26)。彼らを信じなかったからである。

De Joseph patriarcha 13.24

24

Expavit affectu plebis incredulae, sed posteaquam Christi gesta cognovit, tantis beneficiis et operibus delinitus resumpsit spiritum dicens: Magnum mihi est, si adhuc filius meus Joseph vivit: ibo, et videbo illum prius quam moriar (Ibid., 28) .

PL 14, 670C

彼は信じない民の心情をもって恐れたが、のちにキリストの事績を知ると、これほどの恩恵と業に心を和らげられ、気力を取り戻して言った。「私にとって大きなことだ。もし私の子ヨセフがなお生きているなら。私は行って、死ぬ前に彼に会おう」(創世記45:28)。

De Joseph patriarcha 13.25

25

Primum et maximum fidei fundamentum, in resurrectionem Christi credere. Quicumque enim crediderit resuscitatum, festinus requirit, devotus accedit, et intima Deum mente veneratur. Credit enim quod ipse non moriatur, si credat in resurrectionis auctorem.

PL 14, 670C

信仰の第一にして最大の土台は、キリストの復活を信じることである。キリストがよみがえらされたと信じる者は、急いで彼を探し求め、敬虔に近づき、心の奥底で神を崇めるからである。復活の創始者を信じるなら、自分自身も死なないと信じているのである。