ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Joseph patriarcha

Caput VI 第VI章

Ambrose of Milan · De Joseph patriarcha · PL 14, 653B · 34 sectiones

De Joseph patriarcha 6.1

1

Post brevem invectivam in mulierem, ad spadones hujus etiam auctores injuriae transit; et demonstrato quam fragilis sit eorum status, alterius somnium ejusque expositionem refert. Hinc saeculi potentiam somnii similem esse ostendit.

PL 14, 653B

女に対する短い非難ののち、この不正の張本人でもある宦官たちへ移る。彼らの境遇がいかにもろいかを示したうえで、もう一人の夢とその解き明かしを述べる。ここから、世の権勢が夢に似ていることを示す。

De Joseph patriarcha 6.2

2

Deinde mystice laudato Hebraeo interprete, invehitur in eunuchum beneficii immemorem. Demum tacite Calligonum perstringens, pauca de regiorum ministrorum statu ac fragilitate subjungit.

PL 14, 653B

次いで、ヘブライ人の解き手を奥義の意味において称えたのち、恩を忘れた宦官を非難する。最後に、名を挙げずにカリゴヌス〔ウァレンティニアヌス2世の宮廷の侍従長で宦官。アンブロシウスと対立した〕を突きつつ、王の従者たちの身分ともろさについて、少し付け加える。

De Joseph patriarcha 6.3

3

28. Hujus igitur injuriae auctor mulier et spadones sunt; sed mulier Aegyptiorum, quae procaces cum viris solita miscere sermones, lacessere verecundos, refugientes insequi, pudentes perurgere, cum vitia sua non posset defendere, innoxios criminabatur, perfidiam admiscens perfidiae, aliena tenens, et alios ipsa condemnans, modum nullum ponens furori.

PL 14, 653C

28. この不正の張本人は、女と宦官たちである。しかし女はエジプト人の女で、男たちと厚かましい言葉を交わすことに慣れ、慎み深い者を挑発し、逃げる者を追い、恥じる者に強いて迫っていた。自分の悪徳を弁護できないので、害のない者を告発し、不実に不実を重ね、他人のものを握りしめ、自らは他人を断罪して、狂気に限りを置かなかった。

De Joseph patriarcha 6.4

4

Quae enim causa crudelitatis, nisi quod cupiditatibus suis obsisti videbat, et desideria sua vetita assensione fraudari?

PL 14, 654A

その残酷さの原因は何か。自分の欲望が妨げられ、自分の願いが、同意を拒まれて欺かれると見たからにほかならない。

De Joseph patriarcha 6.5

5

En propter quod aperiatur carcer, ut suscipiat innocentes: solvantur catenae reis, ut imponantur fidelibus: dimittantur veritatis adulteri, ut includatur qui fidei adulterium recusavit.

PL 14, 654A

見よ、これゆえに獄は開かれて、無辜の者を受け入れる。鎖は罪人から解かれて、信仰ある者に課される。真実に対する姦通者たちは放免され、信仰に対する姦通を拒んだ者が閉じ込められる。

De Joseph patriarcha 6.6

6

29. De istis vero spadonibus quid dicam? qui exemplo debent esse spadonibus caeteris, quod status eorum fragilis ac tenuis, et in voluntate regia spes omnis, quibus levis offensa summum periculum sit: secundae autem res vile ministerium.

PL 14, 654A

29. では、この宦官たちについて、私は何を言おうか。彼らは、ほかの宦官たちの手本となるべきである。彼らの身分はもろく乏しく、望みのすべては王の意志にかかり、軽い不興が最大の危険となるのだから。しかもその順境も、卑しい奉仕にすぎない。

De Joseph patriarcha 6.7

7

Gloriabatur alter quod esset vini praepositus, alter quod esset pistorum. Uterque offendit, missique in carcerem, et commendati sancto Joseph ab ipso carceris claviculario, cum essent illic dies complures, viderunt somnium; et cum reviseret eos Joseph, tristes turbatosque animi offendit; quia turbabantur somnio, cujus interpretem non invenirent: Nonne per Deum, inquit, interpretatio somnii est?

PL 14, 654A

一人は酒の頭であることを、もう一人はパン焼きの頭であることを誇っていた。二人とも不興を買って獄に入れられ、獄の鍵番自身から聖ヨセフに託され、そこに幾日かいるうちに、夢を見た。ヨセフが再び彼らを見舞うと、悲しみ、心乱れている二人に出会った。夢の解き手を見いだせず、夢に心を乱されていたのである。「夢の解き明かしは、神によるのではないか」と彼は言う。

De Joseph patriarcha 6.8

8

Narrate ergo mihi. Et narravit praepositus vini somnium suum. Erat vitis in conspectu meo: in vite autem tres radices; et ipsa flores ferens germinavit maturos botryones uvarum: et calix Pharao in manu mea.

PL 14, 654B

「では私に語れ」。そこで酒の頭は自分の夢を語った。「私の目の前に一本のブドウの木があった。その木には三つの根があり、花を咲かせて、熟したブドウの房が芽生えた。ファラオの杯が私の手にあった」。

De Joseph patriarcha 6.9

9

Et sumpsi eam, et expressi eam in calicem, et dedi calicem in manus Pharao. Et dixit illi Joseph: Haec interpretatio ejus: Tres radices, tres dies sunt.

PL 14, 654B

「私はそれを取り、杯に搾り、杯をファラオの手に渡した」。ヨセフは彼に言った。「その解き明かしはこうである。三つの根は三日である」。

De Joseph patriarcha 6.10

10

Adhuc triduo, et in mentem habebit Pharao principatum tuum, et restituet te super officium tuum pristinum, et dabis calicem in manus Pharao.

PL 14, 654B

「あと三日で、ファラオは汝の地位を思い出し、汝を以前の職に戻し、汝はファラオの手に杯を渡すであろう」。

De Joseph patriarcha 6.11

11

Sed memor esto per temetipsum, cum tibi bene erit, et facies in me misericordiam, et memor eris mei ad Pharaonem, et educes me de carcere isto; quia furto involatus sum de terra Hebraeorum, et hic nihil male feci, sed miserunt me in lacum carceris hujus.

PL 14, 654B

「しかし、汝に良いことが起こるとき、汝自身で思い出せ。そして私に慈しみを施し、ファラオに私のことを思い出させ、この獄から私を連れ出せ。私はヘブライ人の地から盗まれて連れ去られ、ここでも悪いことは何もしていないのに、彼らは私をこの獄の水溜めに入れたのである」。

De Joseph patriarcha 6.12

12

30. Alterius somnium non libet dicere. Meministis certe verborum meorum, quod etiam tunc refugerim ejus interpretationem in eo, cujus exitum refugio, mortem perhorresco.

PL 14, 654C

30. もう一人の夢は語りたくない。諸君は、私の言葉を確かに覚えている。私はあのときにも、その解き明かしを避けた〔in eo cujus … の係りは定かでない。その者について、と取った〕。その者の結末を私は避け、その死を私は恐れるのである。

De Joseph patriarcha 6.13

13

De isto prius dicamus, qui si beatus videbatur, cum esset vini praepositus; et hunc summum credebat apicem omnis potentiae, quod regi calicem dabat. Haec gloria illius, haec magnificentia in hoc saeculo: hac defraudatus dolebat; huic redditus gratulabatur.

PL 14, 654C

まずこの者について語ろう。彼は酒の頭であったとき、自分では〔底本は「si」。sibi と読む〕幸いに見えていた。また、王に杯を渡すことを、あらゆる権勢の頂点と信じていた。これが彼の栄光であり、この世における壮麗である。これを奪われて苦しみ、これを返されて喜んだ。

De Joseph patriarcha 6.14

14

Sed hoc somnium est, et omnis potentia saeculi somnium, non veritas est. Denique per somnium vidit reddi sibi principatum suum.

PL 14, 655A

しかしこれは夢であり、この世のあらゆる権勢は夢であって、真実ではない。ついに彼は夢によって、自分の地位が返されるのを見た。

De Joseph patriarcha 6.15

15

Et Esaias dicit ita esse hujusmodi homines, qui in hoc saeculo delectantur secundis rebus, sicut qui in somnis manducat et bibit, videtur sibi cibo aut potu, dum dormit, repleri: sed cum evigilaverit, incipit esurire amplius; et tunc intelligit quam inanis ille cibus et potus fuerit somniantis: sic qui dormit in hoc saeculo, nec oculos aperit ad mysteria divina, quamdiu somno gravatur corporis, putat alicujus momenti esse hanc saecularem potentiam, quasi in somnis eam videt: ubi evigilaverit, deprehendit quam inanis hujus saeculi voluptas sit (Esai. XXIX, 8) .

PL 14, 655A

イザヤは、この世で順境を喜ぶこの種の人々は、夢の中で食べ飲みする者のようだと言う。その者は眠っているあいだ、食べ物や飲み物で満たされると思うが、目覚めるとさらに飢え始め、そのとき、夢見る者の食べ物と飲み物がいかにむなしかったかを悟る。同じように、この世で眠り、神の奥義に目を開かない者は、体の眠りに押さえられているあいだは、この世の権勢に何がしかの重みがあると思う。夢の中で見るように、それを見ているのである。目覚めたとき、この世の快楽がいかにむなしいかを悟る(イザヤ29:8)。

De Joseph patriarcha 6.16

16

31. Considera nunc illum verum Hebraeum, illum non somnii, sed veritatis et praeclarae visionis interpretem, qui de divinitatis illa plenitudine, a libertate coelestis gratiae in hunc corporeum carcerem venerit, quem non potuit saeculi hujus illecebra mutare, non ulla corruptela mundanae voluptatis evertere, qui tentatus non decidit, appetitus non appetivit, postremo adulterina quadam Synagogae manu veste corporis apprehensus, carnem exuit, liber mortis ascendit.

PL 14, 655A

31. 今、あの真のヘブライ人を考えよ。夢ではなく、真理と輝かしい幻の解き手を。神性のあの充満から、天の恩寵の自由から、この体の獄へと来た者を。この世の誘惑も彼を変えられず、世界の快楽のいかなる腐敗も彼を覆せなかった。試みられても堕ちず、言い寄られても言い寄らず、ついに、シナゴーグの姦通の女のような手に体の衣をつかまれて、肉を脱ぎ、死に支配されない者として昇った。

De Joseph patriarcha 6.17

17

Calumniata est meretrix, ubi eum tenere non potuit, quem carcer non terruit, non inferna tenuerunt: quin etiam quo veluti puniendus descenderat, inde alios liberavit: ubi ipsi stringebantur mortis vincula, ibi laxavit ipse vincula mortuorum.

PL 14, 655B

娼婦は、彼をつかまえておけなかったとき、彼を中傷した。獄も彼を脅かさず、冥界も彼を捕らえなかった。それどころか、罰せられるべき者であるかのように降った所から、ほかの者たちを解き放った。彼自身に死の鎖がかけられたその所で、彼自身が死者たちの鎖をゆるめたのである。

De Joseph patriarcha 6.18

18

32. Considera ergo istum Hebraeum dicentem illi praeposito spadonum, qui contraxerat offensam regiam, quem restituerat muneri suo: Memor esto per temetipsum, cum tibi bene erit: et facies in me misericordiam, et memor eris mei.

PL 14, 655B

32. では、このヘブライ人が、あの宦官の頭に、王の不興を買った者に、自分の務めへ復帰させてやった者に、こう言うのを考えよ。「汝に良いことが起こるとき、汝自身で思い出せ。そして私に慈しみを施し、私を思い出せ」。

De Joseph patriarcha 6.19

19

Ideo secundo repetivit, quia sciebat non recordaturum quid evasisset injuriae, cum potentiam recepisset.

PL 14, 655C

二度繰り返したのは、権勢を取り戻したとき、自分がどんな不当から逃れたかを彼が思い出さないだろうと知っていたからである。

De Joseph patriarcha 6.20

20

Ideo secundo admonuit, quia secundo liberavit; ut si prioris beneficii eum memoria non teneret, vel posterioris subiret, non despiceret auctorem salutis suae, non perfida praevaricatione violaret. Sed quod pejus est, cito beneficii irrepit oblivio secundis rebus.

PL 14, 655C

二度警告したのは、二度解き放ったからである。先の恩の記憶が彼をとらえなくとも、あとの恩の記憶は心に浮かび、自らの救いの創始者を軽んじず、不実な背反によって傷つけることもないようにと考えたのである。しかも、さらに悪いことに、順境のなかでは、恩の忘却がすぐに忍び込む。

De Joseph patriarcha 6.21

21

Redditus officio suo non est memor factus interpretis, sed oblitus est eum. Sed etsi ille obliviscebatur, Christus non obliviscebatur: sed loquebatur ei, et per servulum loquebatur dicens ad eum: Memor esto per temetipsum, hoc est, vel officii tui contemplatione quid audieris recordare.

PL 14, 655C

自分の職に戻されると、彼は解き手を思い出す者とはならず、忘れた。しかし彼が忘れても、キリストは忘れず、彼に語りかけていた。奴隷を通して語り、彼にこう言ったのである。「汝自身で思い出せ」。すなわち、せめて自分の職務を顧みて、何を聞いたかを思い出せ、ということである。

De Joseph patriarcha 6.22

22

Sed etsi nunc oblitus es, memor eris mei; ut evadas periculum, qui oblitus es beneficium. Tamen elatus potentia non recordabatur. Et quanta haec potentia, ubi vini ministerium!

PL 14, 655D

「しかし、汝は今は忘れていても、私を思い出すであろう。恩を忘れた汝が、危険を免れるために」。それでも彼は、権勢に思い上がって、思い出さなかった。そして、その権勢とはどれほどのものか。酒の給仕にすぎない。

De Joseph patriarcha 6.23

23

En unde omnis jactantia; quia erat spadonum praepositus, qui vinum poculis regiis ministrabant. 33. Et factum est, inquit, post biennium (Gen. XLI, 1) .

PL 14, 656A

見よ、これがすべての自慢のもとである。王の杯に酒を給仕する宦官たちの頭であったからである。33. 「そして二年の後になった」と言う(創世記41:1)。

De Joseph patriarcha 6.24

24

Mentior de hoc nostri spadonis tempore, nisi et dies convenit; quia post biennium recepit officium, nec recordatus est, sed admonitus.

PL 14, 656A

我々の宦官〔同時代の宦官を指すと取った〕のこの時について、日取りまで合わなければ、私は偽りを言っていることになる。二年ののち、彼は職を取り戻したが、思い出したのではなく、思い出させられたのだからである。

De Joseph patriarcha 6.25

25

Cognovit enim quod etiam regnum ipsum in hoc saeculo esset somnium, qui suo somnio non credidit: didicit etiam regnum esse somnia, nec ipsorum potestates esse perpetuas.

PL 14, 656A

自分の夢を信じなかった彼は、王国そのものもこの世では夢であることを知ったのである。王国も夢であり、その権能も永続しないことを学んだ。

De Joseph patriarcha 6.26

26

Sed cito hunc locum praetereat dolor, ne ipsa commemoratione crudescat: ne ipsius quidem sermonis mei meminisse delectat, quem tunc temporis vel effuderit dolor, vel extorserit Ecclesiae contumelia.

PL 14, 656A

しかし痛みは、この箇所を早く通り過ぎるように。思い起こすことで、痛みがぶり返さないように。そのとき、痛みが注ぎ出したか、教会への侮辱が絞り出したかした私自身の言葉を思い出すことさえ、楽しくない。

De Joseph patriarcha 6.27

27

34. Admonitus ergo sui per somnium regis ait: Peccatum meum recordor (Ibid., 9) . Sera quidem ista est, sed utinam vera confessio! Post peccatum fateris, quod ante peccatum cavere debueras. Quam cito oblitus fueras: Memor esto mei.

PL 14, 656B

34. こうして、王の夢によって自分のことを思い出させられ、彼は言う。「私は自分の罪を思い出す」(創世記41:9)。たしかにそれは遅い告白だが、せめてまことの告白であってほしい。汝は、罪を犯す前に警戒すべきであったことを、罪のあとで告白している。「私を思い出せ」を、汝はどれほど早く忘れていたことか。

De Joseph patriarcha 6.28

28

Scis nempe tunc temporis hunc fuisse sermonem: sed obtusas aures habebas fastu potentiae, et vini ebrius non audiebas verba sobrietatis. Vel nunc memento mei, qui peccatum sero fateris. Qui rogas servulum Christi, cur Dominum negas?

PL 14, 656B

汝は、その当時この言葉が語られたことを確かに知っている。しかし汝は、権勢の驕りで耳が鈍り、酒に酔って、節度の言葉を聞かなかった。せめて今、私を思い出せ、遅くなって罪を告白する汝よ。キリストの奴隷に請いながら、なぜ主を否むのか。

De Joseph patriarcha 6.29

29

Inebriare jam non vino, sed Spiritu sancto. Recordare quid passus sit, cum quo dormisti somnum tuum, et somniasti somnium. Et ipse praepositus erat, et praepositus epularum regis, quae ad opus pistorium pertinebant.

PL 14, 656B

もはや酒ではなく、聖なる霊に酔え。汝が夢を眠り、夢を見たとき、ともにいた者がどんな目に遭ったかを思い出せ。彼もまた頭であり、王の食事のうち、パン焼きの仕事に属するものの頭であった。

De Joseph patriarcha 6.30

30

Sublimem se esse credebat, quia in potestate habebat panem regium: nesciebat multos anfractus esse hujus potentiae.

PL 14, 656C

彼は、王のパンを自らの権能のうちに持っていたので、自分は高い者だと信じていた。この権勢に多くの曲がりくねりがあることを知らなかったのである。

De Joseph patriarcha 6.31

31

Minabatur aliis, ipse mox supplicio dedendus extremo; nec audivit eum, qui licet servulus Domini, tamen loquebatur oraculum: quod ipsius jussu regis, de quo sibi plurimum blandiebatur, caput amissurus esset, esca avibus derelinquendus.

PL 14, 656C

彼は他の者たちを脅していたが、自分自身はまもなく極刑に引き渡されるはずであった。そして、主の僕でありながら託宣を語っていた者の言葉を聞かなかった。すなわち、彼が大いに取り入っていた王その人の命令によって、頭を失い、鳥の餌として捨て置かれることになるという言葉を。

De Joseph patriarcha 6.32

32

Vel hoc te exemplum revocare debebat, ut perfidiae non crederes. 35. Sunt et alia exempla de fastu et fragilitate ministrorum regalium, quae posterioris temporis historia habet.

PL 14, 656C

せめてこの例が汝を引き戻し、不実を信頼しないようにさせるべきであった。35. 王の従者たちの驕りともろさについては、さらに後の時代の歴史が伝えるほかの例もある。

De Joseph patriarcha 6.33

33

Et Doech praepositus erat, et praepositus regis animalium ad disciplinam mulorum, hoc est, spadonum animalium. Hic quoque sacerdotem Domini detulit, et fraude regem commovit in sacerdotis periculum, et hic Syrus erat.

PL 14, 656C

ドエグも頭であり、王の動物の頭、すなわちラバの調教を担う者、つまり宦官にあたる動物の頭であった。彼もまた主の祭司を告発し、欺きによって王を動かして、祭司を危うくした。そして彼もシリア人であった。

De Joseph patriarcha 6.34

34

Num mentior, quando et patria, et facta conveniunt? Aman quoque cubiculo regis et ipse praepositus, dum invadere ecclesias Domini improba temeritate contendit, populumque fidelem spoliare ac persequi, gravibus sacrilegia suppliciis expendit.

PL 14, 656D

私が偽りを言っているだろうか。出身も行いも合致するのだから。ハマンも王の寝室の頭であり、主の諸教会を邪悪な無謀さで襲い、信仰ある民から奪い、迫害しようと努めて、冒瀆の罪を重い刑罰で償った。