De Joseph patriarcha 10.1
Paucis de meridie praemissis, paratorum munerum illatio, convivii instauratio et humanissimus Josephi cum fratribus congressus referuntur.
PL 14, 663A正午についていくらか前置きしたのち、用意された贈り物を持ち込むこと、宴の再開、ヨセフと兄弟たちのきわめて親しい出会いが語られる。
De Joseph patriarcha 10.2
Hic fratrem Benjamin videns, deque eo sciscitatus, illi benedixit, atque ad occultandas lacrymas cum recessisset, mox lota facie revertitur. Quibus adjungitur moralis et mystica interpretatio.
PL 14, 663Aここでヨセフは弟ベニヤミンを見て、彼について尋ね、彼を祝福し、涙を隠すために退いたが、顔を洗ってすぐに戻る。これに、道徳的な解釈と奥義の解釈が付される。
De Joseph patriarcha 10.3
52. Paraverunt autem munera, donec introiret Joseph meridie (Ibid., 25) . Acceleravit meridie fides Pauli.
PL 14, 663B52. 「彼らは、ヨセフが正午に入ってくるまで、贈り物を用意した」(創世記43:25)。正午に、パウロの信仰は急いだ。
De Joseph patriarcha 10.4
Ante caecus erat, postea coepit videre lumen justitiae; quoniam qui revelat ad Dominum viam suam, et sperat in eum, Dominus quoque educet tamquam lumen justitiam ejus, et judicium ejus sicut meridiem.
PL 14, 663B彼は先には盲目であったが、のちに正義の光を見はじめた。自らの道を主に明らかにして彼に望みを置く者に、主もまた、その者の正義を光のように、その裁きを正午のように導き出すからである。
De Joseph patriarcha 10.5
Et Abrahae quando Deus apparuit ad ilicem Mambre, meridies erat, cui de praesentia Domini lux aeterna fulgebat. Meridies est quando Joseph verus in domum suam intrat, ut prandeat. Tunc enim plus dies lucet, quando sacramenta celebramus.
PL 14, 663Bアブラハムにも、神がマンブレのカシのもとに現れたとき、正午であった。主の臨在によって、永遠の光が彼に輝いていた。真のヨセフが昼食のために自らの家に入るのは、正午である。我々が秘跡を祝うときにこそ、昼はいっそう明るく輝くからである。
De Joseph patriarcha 10.6
53. Et intulerunt ei, inquit, munera (Ibid., 26 et seq.) . Nos munera inferimus, ille instaurat convivium. Ille dicit: Apponite panes, quos soli Hebraei sumunt, Aegyptii manducare non possunt. Sed ante convivium quanta dignatio!
PL 14, 663B53. 「彼らは彼に贈り物を持ち込んだ」と彼は言う(創世記43:26以下)。我々は贈り物を持ち込み、彼は宴を整える。彼は言う。「パンを並べよ」。それを食べるのはヘブライ人だけで、エジプト人は食べることができない。だが宴の前に、何という親しみ深い配慮か。
De Joseph patriarcha 10.7
Quam usus istius et sedulitatis et gratiae morale magisterium! Adhuc de calumnia quam sibi a Joseph fieri putabant, fratres suspecti erant: ille invitabat ad prandium, horum nutabat affectus: illius perseverat gratia: primus appellat, primus interrogat: Quomodo habetis?
PL 14, 663Cこの振る舞いと、気配りと、好意の、なんと道徳の教えとなることか。兄弟たちはなお、ヨセフから自分たちに仕掛けられていると思った言いがかりのために、疑いを抱いていた。彼は昼食に招いたが、彼らの情はためらっていた。彼の好意は変わらない。先に呼びかけ、先に尋ねる。「汝らは息災か」。
De Joseph patriarcha 10.8
54. Et iterum ait: Recte est pater vester senior? Superioris est inferiorem ad colloquium provocare, dare sermonis fiduciam, quaerere non solum de ipsis, sed etiam de parentibus. 55. Respondent illi: Recte est puer tuus, pater noster.
PL 14, 663C54. そしてさらに言う。「汝らの老いた父は息災か」。目下の者を語らいへ促し、話す安心を与え、彼ら自身についてだけでなく、親についても尋ねるのは、目上の者のすることである。55. 彼らは彼に答える。「汝の僕、我々の父は息災である」。
De Joseph patriarcha 10.9
Ille seniorem dixit, ut honoraret: illi puerum nominaverunt, ut deferrent humilitatis obsequium; quod senectus honoratae sit dignitatis, pueritia autem subjecta videatur, et propior verecundiae, quam superbiae.
PL 14, 663C彼は「老いた」と言って敬い、彼らは「僕」〔puer。「子供」の意もあり、続く「若さ」はこれを受ける〕と呼んで、謙遜の従順を示した。老年は敬われるべき威厳をもち、若さは従う者と見え、傲慢よりも恥じらいに近いからである。
De Joseph patriarcha 10.10
56. Respiciens autem oculis vidit Benjamin fratrem suum ex eadem matre (Ibid., 29) . Morale est, ut quos diligimus, eos videamus prae caeteris; et quos animi intentio tenet priores, eos obtutus offendat oculorum.
PL 14, 664A56. 「目を上げて、同じ母から生まれた自らの弟ベニヤミンを見た」(創世記43:29)。愛する者をほかの者たちより先に目にし、心の関心がまず捉えている者たちに、目の視線が行き当たるのは、道徳にかなうことである。
De Joseph patriarcha 10.11
Siquidem plerumque circa alia mentis occupatione districti, quos habemus ante oculos, non videmus: ita duce animo dirigitur noster aspectus.
PL 14, 664A実際、ほかのことに精神を奪われているとき、目の前にいる者たちを我々はしばしば見ない。こうして、心に導かれて我々の視線は向けられる。
De Joseph patriarcha 10.12
Vidit igitur Benjamin fratrem suum sanctus Joseph, quem tenebat animo, quem oculis requirebat: quo absente, fratres pene non viderat, quia videre nihil proderat: nec solum vidisse contentus, quasi nesciret interrogavit: Hic frater vester est adolescentior?
PL 14, 664Aそれゆえ聖なるヨセフは、心に抱き、目で探し求めていた弟ベニヤミンを見た。彼がいないあいだは、ほかの兄弟たちをほとんど見ていなかった。見ても何の益もなかったからである。そして見ただけでは満足せず、知らぬかのように尋ねた。「この者が、汝らのいっそう若い兄弟か」。
De Joseph patriarcha 10.13
Consuetudo et gratia charitatis est, ut dilectos nobis non solum oculis, sed etiam sermone teneamus. Agnoverat Joseph dilectum suum: sed ideo interrogabat, ut quem tenebat animus, vox sonaret.
PL 14, 664A愛する者を目だけでなく、言葉でも自分のもとに留めるのは、愛の習いであり麗しさである。ヨセフは自分の愛する者を見分けていた。だが、心が捉えているその者を、声に響かせるために尋ねたのである。
De Joseph patriarcha 10.14
57. Denique non exspectavit ut responderetur: sed continuo benedixit eum, et turbatus est desiderii sui fructu. Torquebantur autem viscera ejus (Ibid., 30) ; quia complectendi ejus quem desideraverat, libertas differebatur.
PL 14, 664B57. こうして彼は、答えられるのを待たず、すぐさま彼を祝福し、自らの望みの実りに心を乱された。「彼のはらわたは悶えた」(創世記43:30)。抱擁したいと望んでいた者を抱く自由が、延ばされていたからである。
De Joseph patriarcha 10.15
Denique, Ingressus in promptuarium ploravit, et lavit faciem suam, et continuit se (Ibid., 30) . Grandis amoris aculei cito corda compungunt, nisi desiderii frena laxentur. Vincebatur affectu Joseph, differebatur consilio: ratio cum amore certabat.
PL 14, 664Bついに、「奥の部屋に入って泣き、顔を洗い、自らを抑えた」(創世記43:30)。大きな愛の刺は、欲求の手綱が緩められなければ、すぐに心を刺す。ヨセフは情愛に打ち負かされつつ、思案によって先延ばしにされた。理性が愛と争っていた。
De Joseph patriarcha 10.16
Flevit, ut amoris pii aestus lacrymis temperaret. Haec moraliter. 58. Mystice autem. Vidit Dominus Jesus Paulum, oculi enim Domini super justos, et dixit: Hic frater vester est adolescentior (Ibid., 29) ?
PL 14, 664B彼が泣いたのは、敬虔な愛の高ぶりを涙で和らげるためであった。以上は道徳の意味でのことである。58. 奥義の意味では次のとおり。主イエスはパウロを見た。「主の目は義人の上にある」からである。そして言った。「この者が、汝らのいっそう若い兄弟か」(創世記43:29)。
De Joseph patriarcha 10.17
Adhuc adolescentior dicitur, qui nondum maturam canae fidei gerebat aetatem, nondum in virum perfectum excreverat, in illam, sicut ipse ait, mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) .
PL 14, 664C彼がなおいっそう若い者と言われるのは、白髪の信仰の成熟した年齢をまだ備えておらず、まだ完全な人へと成長していなかったからである。彼自身が言うように、「キリストの充満の年齢の尺度」へ〔至っていなかった〕(エフェソ4:13)。
De Joseph patriarcha 10.18
Denique adolescens legitur tantum ibi (Act. VII, 57) , ubi lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Et ideo Philemonem non adolescentiae suae, sed senectutis similem esse cupiebat, ut scripsit: Magis obsecro, cum sis talis ut Paulus senex (Philem. 9) .
PL 14, 664C実際、「若者」と読まれるのは、ステファノを石で打つ者たちの衣を彼が預かっていた、そこだけである(使徒言行録7:57)。またパウロは、フィレモンが自らの若さにではなく、老年に似ることを望んだ。こう書いている。「私はむしろ願う。汝が、老人パウロのような者であるのだから」(フィレモン9)。
De Joseph patriarcha 10.19
Ideo adolescentiores viduas praedicat declinandas (I Tim. V, 11) , non propter aetatem, sed propter quamdam pubescentium delictorum lasciviam, immaturitatemque virtutis. Caeterum major in juvene, quam in sene laus castitatis est.
PL 14, 664Cまた、いっそう若い寡婦たちを避けるべきだと説くのも(一テモテ5:11)、年齢のゆえではなく、思春期の罪の放縦と、徳の未熟のゆえである。それにしても、貞潔の称賛は、老人よりも若者においていっそう大きい。
De Joseph patriarcha 10.20
Puto autem quod a vero non sit alienum illud, si intelligamus quia cum hoc Paulus haberet, et horreret correptus, quod caecitas accidisset ei, inciperet tamen appropinquare dicendo: Domine, quid me vis facere (Act. IX, 6) ; ideo adolescentior dicebatur a Christo, ut qui vocabatur a gratia, excusaretur a culpa, quod ea lubricae fuisset aetatis.
PL 14, 664Cだが私は、次のように解するのも真理から外れていないと思う。パウロは、盲目が自分に降りかかったというこのこと〔hoc は後の quod caecitas accidisset ei を先取りすると取った〕を抱え、打たれて恐れおののいたが、それでも「主よ、汝は私に何をさせようとするのか」と言って近づき始めた(使徒言行録9:6)。それゆえキリストから「いっそう若い者」と呼ばれたのである。恩寵によって召された者が、その年齢が滑りやすかったことを理由に、咎を免じられるためである。
De Joseph patriarcha 10.21
Denique vidit eum Christus, ubi lux circumfulsit eum. Et quia adolescentes magis metu, quam ratione revocantur a vitio, adhibuit stimulum, et miseratus admonuit, ne adversus stimulum calcitraret.
PL 14, 665A実際、光が彼を照らしたとき、キリストは彼を見た。そして若者は理性よりも恐れによって悪徳から呼び戻されるので、突き棒を用い、憐れんで、突き棒に逆らって蹴ることのないよう戒めた。
De Joseph patriarcha 10.22
59. Turbatus est autem, sicut habes in Evangelio (Joan. XI, 33) , quia turbavit se spiritu, cum Lazarum resuscitaret; et ibi flevit, ut prius lacrymis suis mortui delicta lavaret. Sed intra se flevit, et lavit faciem suam.
PL 14, 665A59. 福音書にあなたが見いだすとおり、彼は心が乱れた(ヨハネ11:33)。ラザロをよみがえらせるとき、霊において自らを乱したからである。そしてそこで泣いたのは、死者の罪をまず自らの涙で洗うためであった。しかし彼は自らのうちで泣き、顔を洗った。
De Joseph patriarcha 10.23
Caecitas Pauli, fletus est Christi: lavat faciem suam, ubi lumen ei reparatur amissum. Lavat faciem suam Christus, ubi baptizatus est Paulus, per quem Dominus Jesus a pluribus videretur.
PL 14, 665Aパウロの盲目は、キリストの涙である。失われた光がパウロに取り戻されるとき、彼は自らの顔を洗う。パウロが洗礼を受けたとき、キリストは自らの顔を洗う。パウロによって主イエスはより多くの者に見られることになるからである。
De Joseph patriarcha 10.24
Et ideo in convivio pars ejus quintupliciter major effecta est, quod haberet superioribus anteferri, non solum mentis prudentia, sed etiam militia corporis, et gratia castitatis.
PL 14, 665Bそれゆえ宴において、彼の分は五倍大きくされた。彼が先の者たちより重んじられるべき理由は、精神の思慮だけでなく、体の戦いと貞潔の恩寵にもあったからである。