De Joseph patriarcha 5.1
Josephi ob pulchritudinem, sed magis ob pudicitiam commendatio. Is nulla sua culpa adamatus a domina, ac de stupro compellatus, eam repellit, rejectisque vestibus ornatior fugit: illa vero dum eas retinet, atque insontem criminatur, ignominiam suam nudat.
PL 14, 650Cヨセフは美しさのゆえに、しかしそれ以上に貞潔のゆえに称賛される。彼は自らの咎なく女主人に恋慕され、不貞を迫られるが、これを退け、衣を投げ捨ててかえっていっそう飾られて逃げる。女は衣を握りしめ、罪なき者を訴えることで、自らの恥をあらわにする。
De Joseph patriarcha 5.2
Tamen mittitur Joseph in carcerem: at ibi divino praesidio non destituitur. 22. Sed quid de privata domo dispositionis ejus servuli astruam, qui rexit imperium?
PL 14, 650Cそれでもヨセフは獄に入れられる。しかしそこでも、神の守りに見捨てられはしない。22. だが、一国を治めたこの奴隷の、私邸での采配について、私は何を言い添えようか。
De Joseph patriarcha 5.3
Plus tamen est quod ipse ante se rexit; et cum esset decorus aspectu, et speciosus facie valde, venustatem sui vultus ad alienam non derivavit injuriam, sed ad suam servavit gratiam: hoc se pulchriorem ratus, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur.
PL 14, 650Cしかし、彼がまず自分自身を治めたことのほうが大きい。姿は端正で、顔はきわめて美しかったが、その顔の魅力を他人への不正に向けず、自分自身の誉れのために保った。貞潔を損なうことによってではなく、慎みを養うことによって美しいと認められるなら、そのほうがいっそう美しいと考えたのである。
De Joseph patriarcha 5.4
Illum esse verum decorem, qui non alienos oculos caperet, nec fragiles mentes vulneraret, sed judicia acquireret universorum, fraudi nullis futurus, laudi sibi.
PL 14, 651A真の美とは、他人の目をとらえず、もろい精神を傷つけず、むしろすべての人の判断を得るものであり、誰にとっても欺きとならず、自分にとって称賛となるものだ、と。
De Joseph patriarcha 5.5
Jam si qua petulantibus aspexit oculis, illius crimen solius est quae male vidit, non hujus qui male se nollet videri; nec in eo quod visus est, culpa est. Non erat in potestate servuli ut non videretur: maritus debuit cavere oculos uxoris.
PL 14, 651Aさて、もし誰かが不遜な目で見たのなら、その罪は悪しく見た女ひとりのものであり、悪しく見られることを望まなかったこの者のものではない。見られたことに咎はない。見られないでいることは、奴隷の力の及ぶところではなかった。夫が妻の目を警戒すべきであった。
De Joseph patriarcha 5.6
Si ille nihil timebat de conjuge, arbitrabatur iste testimonium esse castimoniae, non remissionem incuriae. Discant tamen viri cavere etiam oculos feminarum. Adamantur enim et qui nolunt amari. Denique adamatus est Joseph, qui amantem contemneret.
PL 14, 651Aあの者〔夫〕が妻について何も恐れていなかったのなら、この者〔ヨセフ〕は、それを貞潔への信頼のしるしであって、不注意の放任ではないと考えた。しかし夫たちは、女たちの目をも警戒することを学べ。愛されることを望まない者も、恋慕されるからである。ついにヨセフは、恋する女を軽んじる者であるのに、恋慕された。
De Joseph patriarcha 5.7
Et bene excusavit eum Scriptura dicens: Immisit oculos uxor domini ejus in Joseph (Gen. XXXIX, 7) , hoc est, non ipse se ostentavit, nec cepit incautam: sed illa retia sua misit, et indagine sui capta est. Laqueos suos sparsit, et suis haesit vinculis.
PL 14, 651A聖書は彼を正しく弁護して言う。「彼の主人の妻は、ヨセフに目を注いだ」(創世記39:7)。すなわち、彼が自分を見せびらかしたのでも、油断した女をとらえたのでもない。むしろ女のほうが自分の網を投げ、自らの囲い網にかかったのである。罠をまき散らし、自分の綱にからまった。
De Joseph patriarcha 5.8
23. Dixit autem illi: Dormi mecum (Ibid.) . Prima adulterae oculorum tela sunt, secunda verborum. Sed qui non capitur oculis, potest verbis resistere. Suppetit defensio, ubi adhuc liber affectus est. Ideo scriptum est quia ille noluit (Ibid., 8) .
PL 14, 651B23. 「そして彼女は彼に言った。『私と寝よ』」(創世記39:7)。姦通する女の第一の矢は目の矢であり、第二は言葉の矢である。しかし目にとらえられなかった者は、言葉に抗することができる。情がまだ自由なところには、防ぎが備わっている。それで「彼は望まなかった」と書かれている(創世記39:8)。
De Joseph patriarcha 5.9
Primum igitur congressione mentis superavit, tamquam scuto animi irruentem repellens: deinde sermonem tamquam hastam vibravit, ut se illa revocaret. Et dixit uxori domini sui (Ibid.) .
PL 14, 651Bまず彼は精神の組み打ちで打ち勝ち、襲いかかる者を心の盾で退けた。次に言葉を槍のように振るって、女が引き下がるようにした。「そして彼は自分の主人の妻に言った」(創世記39:8)。
De Joseph patriarcha 5.10
Recte uxor domini, non ipsa domina dicitur quae non potuit extorquere quod voluit imperare. Nam quomodo domina, quae dominandi non habebat effectum, quae disciplinam dominae non tenebat, quae servulis libidinis incentiva praestabat?
PL 14, 651B「主人の妻」と言われ、「女主人」とは言われないのは正しい。望んだことを命じても、取り立てることができなかったからである。支配する実効を持たず、女主人としての規律を保たず、奴隷たちに情欲の火種を与えていた者が、どうして女主人であろうか。
De Joseph patriarcha 5.11
Ille dominus qui amantis non excepit faces, qui lenocinantis vincla non sensit, quem nulla mortis formido perterruit, qui maluit liber criminis mori, quam potentiae criminosae eligere consortium. Ille liber, qui turpe credidit vicem gratiae non referre.
PL 14, 651C主人とは、恋する女の松明を受けず、誘惑する女の鎖を感じず、死へのいかなる恐れにも脅えず、咎なく自由なまま死ぬことを、咎ある権勢との交わりを選ぶことより望んだ者である。自由な者とは、恩に恩を返さないことを恥とした者である。
De Joseph patriarcha 5.12
Denique non ut meticulosus excusat, nec tamquam periculi timidus cavet: sed tamquam beneficii herilis et innocentiae suae debitor fugit crimen ingrati, peccatique labem et culpae contagium quasi justus horrescit.
PL 14, 651Cつまり彼は、臆病者のように言い逃れるのでも、危険を恐れて用心するのでもない。主人の恩恵と自らの無垢に負い目のある者として、恩知らずの罪を避けて逃げ、罪の汚れと咎の感染を、義人として恐れるのである。
De Joseph patriarcha 5.13
Tertium spiculum adultera interpellandi assiduitate vibrabat: sed Joseph non audiebat eam. Habes post prima verba quid caveas. Non solum lubrica, sed etiam procax, importuna, petulans est libido, nec habet quod vereatur adultera.
PL 14, 651C第三の矢として、姦通する女は絶え間なく迫ることを振るったが、ヨセフは彼女に耳を貸さなかった。最初の言葉ののちに、あなたが警戒すべきことがここにある。情欲は、滑りやすいだけでなく、厚かましく、しつこく、不遜であり、姦通する女は恐れるべきものを何も持たない。
De Joseph patriarcha 5.14
Quae dispendia pudoris prima non doluit, insidiatur ut capiat. 24. Denique officii sui et commissi muneris ingressum gratia, remotis arbitris ac domesticis (Ibid., 11) , apprehendit eum dicens: Dormi mecum.
PL 14, 651D最初の慎みの損失を悲しまなかった女は、とらえようと待ち伏せる。24. ついに、彼が自分の職務と託された務めのために入って来たとき、立ち会う者や家の者が遠ざけられていた折(創世記39:11)、女は彼を捕らえて言った。「私と寝よ」。
De Joseph patriarcha 5.15
Excusatur Joseph Scripturae testimonio, quia commissum a Domino nequibat deserere obsequium.
PL 14, 651Dヨセフは、聖書の証言によって弁護される。主人から〔底本は「Domino」。「主人」と取ったが、「主」とも読める〕託された務めを、捨てることができなかったからである。
De Joseph patriarcha 5.16
Non enim satis est quod securus sui, domus interiora, quasi qui capi non posset, ingressus est: justus debuit providere ne furenti copiam daret, et ejus illa peccato periret: sed qui adversari sibi domini sui videbat uxorem, neglecti officii etiam a domino cavere debebat offensam: simul adhuc sermonis, non comprehensionis putabat audaciam.
PL 14, 651D彼が自分については安心して、とらえられるはずのない者のように家の奥に入ったことは、〔弁護として〕それだけでは十分ではない。義人は、狂った女に機会を与えて、彼女が彼の罪によって滅びることのないよう、配慮すべきであった。だが、主人の妻が自分に逆らっているのを見ていた彼は、務めを怠ったことで主人からも咎めを受けないよう、警戒せざるをえなかった。それに、彼はそれまで女の大胆さは言葉にとどまり、捕らえることにまでは及ばないと考えていたのである。
De Joseph patriarcha 5.17
25. Excusatur quod ingressus est: praedicatur quod elapsus est, nec pluris fecit vestimenta corporis, quam animi castimoniam. Reliquit tamquam non sua, quae adultera suis manibus detinebat: et aliena judicavit, quae tactu impudicae potuerant comprehendi.
PL 14, 652A25. 彼が入ったことは弁護される。逃れ出たことは称えられる。彼は、体の衣を心の貞潔より重んじはしなかった。姦通する女が自分の手で押さえていたものを、自分のものでないかのように残し、恥知らずな女の手に取られうるものを、他人のものと見なしたのである。
De Joseph patriarcha 5.18
Magnus tamen vir, qui venditus servile nescivit ingenium, adamatus non redamavit, rogatus non acquievit, comprehensus aufugit.
PL 14, 652Aそれにしても偉大な人である。売られても奴隷の気質を知らず、恋慕されても恋慕し返さず、求められても従わず、捕らえられても逃げ去った。
De Joseph patriarcha 5.19
Qui cum ab uxore domini conveniretur, teneri veste potuit, animo capi non potuit: ac ne ipsa quidem verba diu passus, contagium judicavit si diutius moraretur; ne per manus adulterae libidinis incentiva transirent.
PL 14, 652A主人の妻に言い寄られたとき、彼は衣はつかまれえたが、心はとらえられえなかった。言葉さえ長くは耐えず、さらに長くとどまれば感染すると判断した。姦通する女の手を通して、情欲の火種が乗り移らないようにである。
De Joseph patriarcha 5.20
Itaque vestem exuit, crimen excussit, et relictis quibus tenebatur, exuviis, spoliatus quidem, sed non nudus aufugit, qui erat tectior indumento pudoris. Non est enim nudus, nisi quem culpa nudaverit.
PL 14, 652Bこうして彼は衣を脱ぎ、罪を振り払い、つかまれていた脱け殻を残して、剥ぎ取られはしたが裸ではなく、逃げ去った。慎みという衣にいっそう覆われていたからである。咎に裸にされた者でなければ、裸ではないのである。
De Joseph patriarcha 5.21
Denique in superioribus habemus quod Adam, posteaquam Dei mandata praevaricatione deseruit, et peccati gravis aera contraxit, nudus erat. Unde et ipse ait: Vocem tuam audivi in Paradiso, et timui, quia nudus sum, et abscondi me (Gen. III, 10) .
PL 14, 652B先の箇所で我々は、アダムが、神の戒めを背反によって捨て、重い罪の借財を負ったのち、裸であったことを見た。それで彼自身も言う。「私は楽園で汝の声を聞いて、恐れた。私は裸だからである。そして身を隠した」(創世記3:10)。
De Joseph patriarcha 5.22
Intellexit enim se esse nudum, qui infulas divinae protectionis amiserat. Et ideo latebat, quia vestem fidei non habebat, quam utique praevaricando deposuit. Magnam rem vides.
PL 14, 652B神の保護の飾り帯を失っていたので、自分が裸だと悟ったのである。それゆえ隠れていたのは、信仰の衣を持たなかったからで、その衣を彼は背反によって脱ぎ捨てたのである。あなたは大きなことを見ている。
De Joseph patriarcha 5.23
Ille nudus erat qui tunicam non amisit: iste nudus non erat, qui vestimentis se exuit, quae in manibus adulterae dereliquit. Eadem Scriptura illum nudum asseruit, hunc abnuit.
PL 14, 652Cあの者は、衣を失わなかったのに裸であった。この者は、姦通する女の手に残した衣を脱いだが、裸ではなかった。同じ聖書が、あの者を裸と断じ、この者を裸と認めない。
De Joseph patriarcha 5.24
Et ideo iste exspoliavit se potius quam nudavit, qui incorrupta virtutum vestimenta servabat, exspolians se veterem hominem cum actibus ejus; ut indueret novum, qui secundum imaginem creatoris in agnitione renovatur.
PL 14, 652Cそれゆえこの者は、裸になったのではなく、むしろ自らを脱ぎ捨てたのである。徳の損なわれていない衣を保ち、古い人をその行いとともに脱ぎ捨てて、新しい人を着るためである。その人は、創造者の像に従い、認識において新たにされる。
De Joseph patriarcha 5.25
Ille autem nudus remansit, qui se iterum vestire non potuit, singulari spolio virtutis exutus. Unde pelliceam accepit tunicam; quia peccator habere non poterat spiritalem.
PL 14, 652Cあの者は裸のままとどまった。再び自らを着ることができず、徳の比類なき剥奪によって脱がされていたからである。それで皮の衣を受けた。罪人は霊的な衣を持つことができなかったからである。
De Joseph patriarcha 5.26
Reliquit igitur vestimenta Joseph, et nudavit adulterae inverecundiam, quae postea latere non potuit. 26. Denique exivit foras, et ipsa adulterii sui tentamenta vulgavit, exaltans vocem suam; eo quod relictis vestibus, Hebraeus aufugerat.
PL 14, 652Cこうしてヨセフは衣を残し、姦通する女の恥知らずをあらわにした。それはのちに隠れていることができなかった。26. ついに女は外に出て、自らの姦通の企てを自ら言いふらし、声を張り上げた。衣を残して、ヘブライ人が逃げ去ったからである。
De Joseph patriarcha 5.27
Ipsa igitur quod celare debuerat, prodebat; ut composito crimine laederet innocentem. Justus autem accusare non novit; et ideo impune hoc impudica faciebat.
PL 14, 652Dこうして女自身が、隠すべきことをあらわにしていた。作り上げた罪状で、罪なき者を傷つけるためである。しかし義人は訴えることを知らず、それゆえ恥知らずの女は、罰を受けずにそうしていた。
De Joseph patriarcha 5.28
Illam igitur vere exutam dixerim, etiam aliena vestimenta servantem, quae omnia amiserat velamina castitatis: illum satis ornatum, satis defensum, cujus vox non audiebatur, et innocentia loquebatur.
PL 14, 652D私は、他人の衣を持ち続けているその女こそ、真に脱がされた者と言おう。彼女は貞潔の覆いをすべて失っていた。あの者は十分に飾られ、十分に守られている。その声は聞かれなかったが、無垢が語っていた。
De Joseph patriarcha 5.29
Sic Susanna postea dum tacet in judicio, melius locuta est oraculo; et ideo prophetae meruit defensionem, quae propriae vocis non quaesivit auxilium. Illum ergo beatiorem dixerim, cum in carcerem mitteretur; quia subibat pro castitate martyrium.
PL 14, 653A同じようにスザンナも、のちに裁きの場で黙していたとき、託宣によって、よりよく語った。それゆえ、自分の声の助けを求めなかった彼女は、預言者による弁護を受けるにふさわしかった。したがって私は、彼が獄に入れられるとき、いっそう幸いであったと言おう。貞潔のために殉教を引き受けていたからである。
De Joseph patriarcha 5.30
Bonum enim munus pudicitia; sed minoris meriti cum periculum non habet: ubi vero etiam salutis periculo defenditur, ibi plenius coronatur.
PL 14, 653A貞潔は善い賜物であるが、危険を伴わなければ功績は小さい。しかし命の危険を冒してまで守られるとき、そこでいっそう満ちて冠を受ける。
De Joseph patriarcha 5.31
27. In audita causa, inexplorata fide veri, tamquam reus criminis in carcerem Joseph mittitur: sed eum Dominus nec in carcere deserebat. Non turbentur innocentes, cum falsis criminibus appetuntur; cum oppressa justitia truduntur in carcerem.
PL 14, 653A27. 弁明も聞かれず〔底本は「In audita causa」。Inaudita causa と読む〕、真実の確かさも調べられないまま、ヨセフは罪人として獄に入れられる。しかし主は、獄でも彼を見捨てなかった。無辜の者は、偽りの罪状で攻められるときも、正義が踏みにじられて獄に押し込められるときも、動揺してはならない。
De Joseph patriarcha 5.32
Visitat Deus et in carcere suos; et ideo ibi est plus auxilii, ubi est plus periculi. Sed quid mirum si visitat Christus in carcere positos, qui se ipsum in suis in carcere inclusum esse memoravit, sicut habes scriptum: In carcere eram, et non venistis ad me (Matth. XXV, 43) ?
PL 14, 653A神は獄にいる自分の者たちをも訪れる。それゆえ、危険の大きいところには、助けも多い。しかし、キリストが獄にいる者たちを訪れるのは、何の不思議があろうか。キリストは、自分が自分に属する者たちにおいて獄に閉じ込められていると述べたのである。あなたが書かれているのを見るとおりである。「私は獄にいたが、汝らは私のもとに来なかった」(マタイ25:43)。
De Joseph patriarcha 5.33
Quo non penetrat divina misericordia? Invenit Joseph hujusmodi gratiam, ut qui fuerat clausus in carcere, ipse potius carceris claustra servaret, concederet munere clavicularius, inclusos omnes potestati ejus committeret.
PL 14, 653B神の慈しみの届かぬ所があろうか。ヨセフはこのような恩寵を見いだした。獄に閉じ込められていた者が、むしろ自ら獄の錠を守り、獄の鍵番が務めを彼に譲って、閉じ込められた者たち全員を彼の権限に委ねたのである。
De Joseph patriarcha 5.34
Itaque Joseph non solum carcerem non sentiebat, sed etiam alios quoque carceris levabat aerumna.
PL 14, 653Bこうしてヨセフは、自分が獄にいることを感じないばかりか、ほかの者たちをも獄の苦難から軽くした。