ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Joseph patriarcha

Caput XI 第XI章

Ambrose of Milan · De Joseph patriarcha · PL 14, 665B · 18 sectiones

De Joseph patriarcha 11.1

1

Inebriantur omnes fratres cum sancto Joseph; at solius Benjamini sacco inseritur scyphus. Inspiciuntur ordine omnium sacci, et tandem vas illud invenitur, atque istorum mysteria eruuntur; ubi praecipue de donis divinis, ac de Pauli vocatione disputatur.

PL 14, 665B

兄弟たちはみな聖なるヨセフとともに酔う。だがベニヤミンだけの袋に杯が入れられる。順に全員の袋が調べられ、ついにあの器が見つかる。そしてこれらの出来事の奥義が掘り起こされる。そこでは特に、神の賜物とパウロの召命が論じられる。

De Joseph patriarcha 11.2

2

60. Biberunt autem, et inebriati sunt pariter cum eo (Gen., XLIII, 34) . A principio fidei major Paulo praerogativa defertur, de quo dictum est ad Ananiam: Vade quoniam vas electionis est mihi, ad sufferendum nomen meum coram gentibus (Act., IX, 15) .

PL 14, 665B

60. 「彼らは飲み、彼とともに酔った」(創世記43:34)。信仰の初めからパウロには、より大きな特権が与えられる。彼についてはアナニアにこう語られている。「行け。彼は私のために選ばれた器であり、諸国民の前で私の名を担うためである」(使徒言行録9:15)。

De Joseph patriarcha 11.3

3

A principio inebriatur ebrietate, sed sobria; ut et ipse cum sanctis diceret: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) ! 61. Et scyphus argenteus soli ejus sacco inseritur (Gen. XLIV, 2) .

PL 14, 665C

初めから彼は酔う。ただし節度ある酔いによってである。彼自身も聖徒たちとともにこう言うためである。「汝の酔わせる杯の、なんと麗しいことか」(詩篇22:5)。61. 「そして銀の杯が、彼の袋にだけ入れられる」(創世記44:2)。

De Joseph patriarcha 11.4

4

Nesciebat hoc Benjamin: fallebatur Paulus, sed vocabatur. Mittitur post eum mane. Nox enim praecesserat caecitatis, dies fidei appropinquabat. 62. Per ordinem singulorum prius inspiciuntur sacculi (Ibid. 12 et seq.) . Docet te moralitatem Scriptura divina.

PL 14, 665C

ベニヤミンはこれを知らなかった。パウロは欺かれたが、呼ばれたのである。朝、彼のあとに人が遣わされる。盲目の夜が過ぎ去り、信仰の昼が近づいていたからである。62. 「順に一人ひとりの袋がまず調べられる」(創世記44:12以下)。神の聖書があなたに道徳を教える。

De Joseph patriarcha 11.5

5

Per ordinem ante discubuerunt in convivio contra eum, primitivus secundum aetatem (Gen. XLIII, 33) . Vides quod seniori locus ille sit deferendus. Per ordinem iterum requiruntur sacculi singulorum, ut scias electum Paulum coelesti esse judicio.

PL 14, 665C

「彼らは順に、彼に向かって宴席に着いた。初子は年の順に」(創世記43:33)。年長者にはあの席が与えられるべきだと、あなたは見る。再び順に、一人ひとりの袋が調べられる。パウロが天の裁きによって選ばれたことを、あなたが知るためである。

De Joseph patriarcha 11.6

6

Discussit caeteros, hunc praetulit. In nullius alterius sacco scyphus argenteus inventus est, nisi istius. Quid sibi vult quod insertus est sacculo?

PL 14, 665D

彼は他の者たちを調べ、この者を優先した。ほかの誰の袋にも銀の杯は見つからず、この者の袋だけにあった。袋に入れられたことは、何を意味するのか。

De Joseph patriarcha 11.7

7

Joseph quidem inebriavit ut falleret: scyphum misit ut fratrem quem diligebat, pia fraude revocaret: sed refulgent mysteria divina. 63. Hoc invenit in nobis Christus argentum, quod ipse donaverit. Habemus naturae argentum, habemus et gratiae.

PL 14, 665D

ヨセフは確かに欺くために酔わせ、愛する弟を、敬虔な欺きによって呼び戻すために杯を送り込んだ。しかし神の奥義が輝き出る。63. キリストが我々のうちに見いだしたこの銀は、彼自身が与えたものである。我々は本性の銀をもち、恩寵の銀をももつ。

De Joseph patriarcha 11.8

8

Natura opus est creatoris: gratia munus est redemptoris. Et si non possumus videre dona Christi; ille tamen donat, et operatur occulte, et donat omnibus: sed servare paucorum est, et non amittere. Non omnibus tamen donat omnia.

PL 14, 666A

本性は創造主の業であり、恩寵は贖い主の賜物である。我々にキリストの賜物が見えなくとも、彼は与え、ひそかに働き、すべての者に与える。だが守り、失わずにいるのは少数の者のことである。それでも、すべての者にすべてを与えるわけではない。

De Joseph patriarcha 11.9

9

Triticum multis datur, scyphus uni, qui prophetico et sacerdotali donatur munere. Non enim omnes, sed Propheta dicit: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Ps. CXV, 13) .

PL 14, 666A

小麦は多くの者に与えられ、杯は一人に、すなわち預言者と祭司の務めを授けられる者に与えられる。実際、すべての者ではなく預言者が言う。「私は救いの杯を取り、主の名を呼び求める」(詩篇115:13)。

De Joseph patriarcha 11.10

10

64. In corpore igitur Pauli jam doctrinae coelestis alloquium refulgebat, cum esset eruditus in lege. Sed quia adhuc justitiae Dei subjectus non erat, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium.

PL 14, 666A

64. ゆえに、パウロの体のうちに、天の教えの言葉はすでに輝いていた。彼は律法に通じていたからである。しかし彼はなお神の正義に服していなかったので、杯は袋の中にあった。教えは律法の中に、灯火は升の下にあったのである。

De Joseph patriarcha 11.11

11

Missus tamen est Ananias, qui benedictionem daret, manum imponeret, saccum solveret: sacco soluto, reluxit argentum, et decidentibus squammis velut quibusdam sacci vinculis, statim vidit (Act. IX, 17) . Vinculum ejus perfidia erat: absolutio ejus fides facta est.

PL 14, 666B

しかしアナニアが遣わされ、祝福を与え、手を置き、袋を解いた。袋が解かれると銀が輝き、袋のある種の縛りのような鱗が落ちて、彼はたちまち見えた(使徒言行録9:17)。彼の縛りは不信仰であり、彼の解放は信仰となった。

De Joseph patriarcha 11.12

12

Et ideo tamquam solutus sacco, hoc est, deposito legis velamine quod positum est supra cor Judaeorum, conversus ad Dominum, liber a nexu, adeptus gratiam libertatis ait: Nos itaque revelata facie gloriam Dei speculantes, ad eamdem imaginem reformamur (II Cor. III, 18) .

PL 14, 666B

そしてこのように、袋を解かれた者のように、すなわちユダヤ人の心の上に置かれた律法のおおいを脱ぎ、主へ向き直り、縛りから自由になって、自由の恩寵を得た者として、彼は言う。「我々は覆いのない顔で神の栄光を仰ぎ見つつ、同じ姿に造り変えられていく」(二コリント3:18)。

De Joseph patriarcha 11.13

13

Soluto enim calceamento legis, nudo vestigio liberi sermonis Evangelium praedicabat. Tenebant eum Judaei, et impedire cupiebant: sed ubi in ejus sacco argentum resplenduit, sciderunt vestimenta sua, et reversi sunt retro.

PL 14, 666B

律法の履き物を脱いで、彼は裸足で、自由な言葉をもって福音を宣べ伝えた。ユダヤ人は彼を引き留め、妨げようとした。だが彼の袋の中に銀が輝き出たとき、彼らは自らの衣を裂き、後ろへ退いた。

De Joseph patriarcha 11.14

14

Libera enim pro Christo Pauli praedicatio nudavit populum Judaeorum, et omnem eorum rescidit gratiam. 65. Ideoque retro regressi sunt, qui ante se videre non poterant (Gen. XLIV, 13) . Retro redeunt, qui Christum amittunt.

PL 14, 666C

実際、キリストのためのパウロの自由な宣教は、ユダヤ人の民をあらわにし、その恩寵をことごとく切り裂いた。65. こうして、目の前を見ることのできなかった者たち〔ante se は「先には」とも「自分の前を」とも取れる。後者と解した〕が、後ろへ退いた(創世記44:13)。キリストを失う者は後ろへ戻る。

De Joseph patriarcha 11.15

15

Denique et in Evangelio (Joan. XVIII, 6) cum corriperent ad mortem Dominum Jesum, redeuntes retro ceciderunt in terram. Merito retro revertebantur, qui in terrenam labem ab illa coelesti gratia recidebant.

PL 14, 666C

実際、福音書でも(ヨハネ18:6)、彼らが主イエスを死に引き渡そうと捕らえたとき、後ろへ退いて地に倒れた。天の恩寵から地上の汚れへ落ち戻る者たちが、後ろへ戻るのは当然である。

De Joseph patriarcha 11.16

16

Nolebant igitur moraliter redire sine fratre, mystice sine Paulo reverti: quo amisso, asserebant in moerorem deducendam parentis populi senectutem.

PL 14, 666C

だから彼らは、道徳の意味では兄弟なしに帰ろうとせず、奥義の意味ではパウロなしに戻ろうとしなかった。彼を失えば、親である民の老年を悲しみへ導くことになると主張したのである。

De Joseph patriarcha 11.17

17

66. Et ideo Judas apud Joseph remanere cupiebat (Gen. XLIV, 18 et seq.) , ne videret mala quae invenirent patrem suum, hoc est, jam praevidebat, et cavere cupiebat mala quae ventura erant populo Judaeorum.

PL 14, 666C

66. そしてユダがヨセフのもとにとどまりたがったのは(創世記44:18以下)、父に降りかかる災いを見ずにすむためである。すなわち、彼はすでに予見し、ユダヤ人の民に来ようとする災いを避けようとしたのである。

De Joseph patriarcha 11.18

18

Sed cum adhuc haec ipsa non esset in typo illo principum populi Judaeorum libera praedicatio, flevit Joseph, hoc est, in illo ploravit Jesus.

PL 14, 666D

だがユダヤ人の民の長たちのあの予型には、この自由な宣教がまだなかったので、ヨセフは泣いた。すなわち、彼においてイエスが泣いたのである。