De Joseph patriarcha 12.1
Joseph fratribus se ipse manifestans, ac eos ad accedendum invitans, atque etiam excusans, quem adversus Judaeos adhibiturus erat Christus agendi modum exprimit.
PL 14, 666Dヨセフは自らを兄弟たちに現し、彼らに近づくよう招き、さらに彼らを弁護しもして、キリストがユダヤ人に対して取ろうとしていた行い方を表す。
De Joseph patriarcha 12.2
Ibi elegantissima verborum utriusque instituitur comparatio; et post illam Benjamini complexus a Joseph de Paulo obiter explicatur. 67. Et jussit omnes recedere, ut cognosceretur a fratribus.
PL 14, 666Dそこでは、両者〔ヨセフとキリスト〕の言葉のきわめて優雅な比較が行われ、そのあと、ヨセフによるベニヤミンの抱擁が、パウロについてついでに説き明かされる。67. そして彼はすべての者を退出させた。兄弟たちに知られるためである。
De Joseph patriarcha 12.3
Non venerat enim, sicut ipse ait, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Et emittens vocem cum fletu, ego sum, inquit, Joseph; adhuc pater meus vivit (Gen. XLV, 2 et 3) ?
PL 14, 667A実際彼は、自ら言うように、イスラエルの家の失われた羊のもとにしか来なかった。そして声を上げて泣きつつ、彼は言う。「私はヨセフである。私の父はなお生きているか」(創世記45:2-3)。
De Joseph patriarcha 12.4
Hoc est, expandit manus suas ad populum non credentem et contradicentem: non legatum neque nuntium quaerens, sed ipse Dominus salvum facere volens populum suum: Ipse qui loquebar, ecce adsum, inquit (Esai. LII, 6) .
PL 14, 667Aすなわち、彼は信じず逆らう民に向かって手を広げたのである。使節も使者も求めず、自ら主として、自らの民を救おうとしてである。「語っていた私自身が、見よ、ここにいる」と彼は言う(イザヤ52:6)。
De Joseph patriarcha 12.5
Et: Palam factus non quaerentibus me, appareo iis qui me non interrogabant (Esai. LXV, 1) .
PL 14, 667Aまた、「私は、私を求めない者たちにあらわにされ、私に問わなかった者たちに現れた」(イザヤ65:1)。
De Joseph patriarcha 12.6
Quid igitur aliud tunc clamavit, nisi: Ego sum Jesus (Joan. XVIII, 5) , cum principibus Judaeorum interrogantibus: Tu es filius Dei? responderet: Vos dicitis quia ego sum; cum Pilato diceret: Tu dicis quia rex sum; ego in hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati (Ibid., 37) ; cum principi sacerdotum dicenti: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei, referret: Tu dixisti.
PL 14, 667Aでは、「私はイエスである」(ヨハネ18:5)と、そのとき叫んだのでなければ、何を叫んだのか。ユダヤ人の長たちが「汝は神の子か」と問うたとき、「汝らは、私がそうだと言う」と答え、ピラトに「汝は、私が王だと言う。私はこのために生まれた、真理に証しをするために」(ヨハネ18:37)と言い、大祭司が「生ける神によって汝に誓わせる、汝が神の子キリストであるかどうか、我々に言え」と言ったとき、「汝が言った」と返したときに。
De Joseph patriarcha 12.7
Amen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem cum nubibus coeli (Matth. XXVI, 63 et 64) . Hoc est ergo quod ait: Ego sum Joseph, ego sum divinae potentiae. Adhuc pater meus vivit?
PL 14, 667B「よく言っておく。今から後、人の子が、神の力の右に座し、天の雲に乗って来るのを、汝らは見るであろう」(マタイ26:63-64)。これこそ、彼が「私はヨセフである、私は神の力に属する者である。私の父はなお生きているか」と言うことである。
De Joseph patriarcha 12.8
Hoc est, ego patrem non nego, ego fratres agnosco, si aut vos fratrem, aut pater filium recognoscat. Adhuc ergo populus meus vivit, de cujus populi familia fratrem mihi elegi?
PL 14, 667Bすなわち、私は父を否まず、兄弟を認める。もし諸君が兄弟を、あるいは父が子を認めるなら、ということである〔動詞 recognoscat は近いほうの主語 pater に合わせた単数で、vos にも係ると取った〕。では、その民の一族から私が自分のために兄弟を選んだ私の民は、なお生きているのか。
De Joseph patriarcha 12.9
68. Accedite ad me (Gen. XLV, 4) ; quia ego ad vos appropinquavi, et eo usque appropinquavi, ut per carnis susceptionem facerem me vestrae consortem naturae. Nolite vel participem fugere vestrae societatis, si non agnoscitis auctorem salutis.
PL 14, 667C68. 「私に近づけ」(創世記45:4)。私は諸君に近づいたからである。そして肉を受けることによって、諸君の本性にあずかる者となるまで近づいたのである。たとえ救いの創始者を認めないとしても、せめて諸君の交わりにあずかる者から逃げるな。
De Joseph patriarcha 12.10
69. Et accesserunt, inquit, ad illum, et dixit: Ego sum Joseph frater vester, quem vos tradidistis in Aegyptum. Nunc ergo nolite moesti esse, neque vobis durum videatur, quoniam huc me vendidistis. Ad vitam enim vestram misit me Deus ante vos (Ibid., 4 et 5) .
PL 14, 667C69. 彼は言う。「彼らは彼に近づいた。彼は言った。『私は汝らの兄弟ヨセフである。汝らが私をエジプトに引き渡したのである。だから今、悲しむな。私をここへ売ったことを辛く思うな。汝らの命のために、神が私を汝らに先立って遣わしたのだから』」(創世記45:4-5)。
De Joseph patriarcha 12.11
Quam fraterna pietas, quam dulcis germanitas! ut etiam parricidale excusaret admissum, dicens divinae illud providentiae fuisse, non impietatis humanae: quandoquidem non ab hominibus oblatus ad mortem, sed a Domino missus sit ad vitam.
PL 14, 667Cなんと兄弟にふさわしい敬虔、なんと甘美な兄弟の情であろう。彼は近親殺しにも等しい所業さえ弁護し、それは神の摂理によるのであって人間の不敬によるのではないと言う。人々によって死へ差し出されたのではなく、主によって生へ遣わされたからである。
De Joseph patriarcha 12.12
Quid aliud habet illa Domini nostri Jesu Christi, qui fratres omnes pietate superavit, in cruce positi intercessio pro plebe dicentis: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) ?
PL 14, 667D兄弟たちのすべてを敬虔において凌いだ我々の主イエス・キリストの、十字架に置かれて民のために行ったあの執り成しは、これと別のものであろうか。彼は言う。「父よ、彼らを赦せ。彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。
De Joseph patriarcha 12.13
Quid aliud illa appellatio sanctitatis in medio discipulorum dicentis: Pax vobis: ego sum, nolite timere (Luc. XXIV, 36) ?
PL 14, 667D弟子たちの真ん中に立った者が呼びかけた、あの聖なる呼びかけも、これと別のものであろうか。彼は言う。「汝らに平和があるように。私である。恐れるな」(ルカ24:36)。
De Joseph patriarcha 12.14
Et cum conturbati et conterriti existimarent se spiritum videre, iterum dixit ad illos: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte, ecce manus meas, et pedes meos, quia ego sum ipse.
PL 14, 667Dそして、彼らが取り乱し恐れて、霊を見ていると思ったとき、彼は再び彼らに言った。「なぜ汝らは取り乱し、なぜ汝らの心に思いが湧くのか。見よ、私の手と私の足を。私自身である。」
De Joseph patriarcha 12.15
Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Ibid., 38 et 39) . Haec ergo jam tunc futura posterioribus temporibus mysteria revelata sunt.
PL 14, 667D「触って見よ。霊には、私が持っているのを汝らが見るような肉と骨はない」(ルカ24:38-39)。こうしてこれらの奥義は、のちの時代に起こることとして、すでにそのとき啓示されていたのである。
De Joseph patriarcha 12.16
70. Denique haec ipsis exprimuntur sermonibus; ut ipsum esse intelligamus, et qui ante in Joseph, et postea in suo locutus est corpore; quandoquidem nec verba mutavit. Ait enim tunc: Nolite moesti esse.
PL 14, 668A70. 実際、これらは同じ言葉によって表される。かつてヨセフにおいて、のちには自らの体において語った者が、まさにその同じ者だと我々が悟るためである。言葉さえ変えなかったのだから。彼はそのとき言う。「悲しむな」。
De Joseph patriarcha 12.17
Et infra: Ascendite ad patrem meum, et dicite illi: Haec dicit filius tuus Joseph: Fecit me Deus dominum totius terrae Aegypti. Et in Evangelio ait: Nolite timere. Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, et ibi me videbunt (Matth. XXVIII, 10) .
PL 14, 668Aそしてのちに言う。「私の父のもとへ上り、彼に言え。『汝の子ヨセフはこう言う。神は私を、エジプト全土の主とした』」。そして福音書では言う。「恐れるな。行って、私の兄弟たちに、ガリラヤへ行くよう告げよ。そこで彼らは私を見るであろう」(マタイ28:10)。
De Joseph patriarcha 12.18
Et infra ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Ibid., 18) , hoc est dicere: divinae hoc fuit dispositionis ut acciperem potestatem, non acerbitatis humanae. Non objicit scelus, qui enumerat praemium.
PL 14, 668Aそしてのちに言う。「天と地における一切の権能が私に与えられた」(マタイ28:18)。つまり、私が権能を受けたのは神の配剤によるのであって、人間の苛酷さによるのではない、ということである。報いを数え上げる者は、罪を責めてはいない。
De Joseph patriarcha 12.19
71. Quod autem habetur in Genesi: Ad vitam enim vestram misit me Deus ante vos, reddit in Evanlio dicens: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Ibid., 19) .
PL 14, 668B71. 創世記にある「汝らの命のために、神が私を汝らに先立って遣わした」を、彼は福音書〔底本は Evanlio。Evangelio と読む〕で言い直して言う。「諸国民すべてに教えよ。父と子と聖なる霊の名によって彼らに洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。
De Joseph patriarcha 12.20
Haec enim est merces et vita sanctorum, quod etiam alios redemerunt. 72. Illud quoque adverte, non otiose scriptum in Genesi: Et eris prope me, tu et filii tui, et filii filiorum tuorum (Gen. XLV, 10) .
PL 14, 668B聖徒たちの報いと生命は、他の者たちをも贖ったことにあるからである。72. また次のことにも気づけ。創世記に無意味に書かれているのではない。「汝は私の近くにいる。汝も汝の子らも、汝の子らの子らも」(創世記45:10)。
De Joseph patriarcha 12.21
Hoc est enim quod dixit in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .
PL 14, 668B福音書で彼が言ったのは、まさにこのことだからである。「見よ、私は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」(マタイ28:20)。
De Joseph patriarcha 12.22
73. Quam evidens quoque illud mysterium, quod veluti completo omni mandato, fratrem suum Benjamin complectitur Joseph, et cecidit super collum ejus (Gen. XLV, 14) , sicut etiam completo Evangelio Christus Paulum amplectitur quibusdam misericordiae suae brachiis (Act. IX, 4 et seq.) ; ut interna opinione curvatum, velut a collo in coelum erigat.
PL 14, 668B73. また、すべての命令がなし終えられたかのように、ヨセフが弟ベニヤミンを抱き、「その首に倒れかかった」(創世記45:14)という奥義の、なんと明らかなことか。それは、福音がなし終えられたのち、キリストがパウロを、自らの慈しみの腕のようなもので抱くのと同じである(使徒言行録9:4以下)。内なる思い込み〔opinione の意は定かでない。「思い込み」と取った〕に屈していた者を、首のあたりから天へと起こすためである。
De Joseph patriarcha 12.23
Unde et ille erectus a Christo ait: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .
PL 14, 668Cだからこそ、キリストに起こされた彼は言う。「我々の暮らしは天にある」(フィリピ3:20)。