De Joseph patriarcha 4.1
Joseph ducitur in Aegyptum, atque a praeposito coquorum emitur, in quo Christi sua servitute nos liberantis figura est. In eodem ostenditur in ipsa captivitate libertatem posse retineri: nec non in libertate reperiri captivitatem.
PL 14, 648Dヨセフはエジプトへ連れて行かれ、料理人の頭に買われる。ここに、自らの隷従によって我々を解放するキリストの象りがある。同じ箇所で、捕らわれの身にあっても自由を保ちうること、また自由のうちにも捕らわれが見いだされうることが示される。
De Joseph patriarcha 4.2
Denique omnibus in exemplum Joseph proponitur. 19. Venditus est ergo Joseph, ductus in Aegyptum, emptus a praeposito coquorum. Non otiosa persona quae cruda ciborum coqueret, ut epularentur animi fidei suavitate. Nullus enim cibus scientia et doctrina dulcior.
PL 14, 648Dこうしてヨセフは、すべての人への模範として示される。19. ヨセフは売られ、エジプトへ連れて行かれ、料理人の頭に買われた。料理人は、生の食べ物を煮るという、無意味でない役を担う人物である。魂が信仰の甘美さで宴を楽しむためである。知識と教えより甘い食べ物はないからである。
De Joseph patriarcha 4.3
Erat ante in Aegypto cruda perfidia, quam nullus divinae cognitionis ardor, et verae scientiae cupiditas nulla molliverat, non eloquia Domini ignita decoxerant.
PL 14, 649A以前、エジプトには生の不信仰があった。神の知への熱意も、真の知への渇望も、これを和らげず、火のごとき主の言葉も、これを煮てはいなかった。
De Joseph patriarcha 4.4
Venditus est autem Joseph in Aegypto, quia Christus venturus erat ad eos quibus dictum est: Peccatis vestris venditi estis (Esa. L, 1) . Et ideo suo sanguine redemit, quos propria peccata vendiderant.
PL 14, 649Aヨセフがエジプトで売られたのは、キリストが、次のように語られた者たちのもとへ来ようとしていたからである。「汝らは自分の罪のゆえに売られた」(イザヤ50:1)。それゆえ彼は自らの血で、自分の罪が売った者たちを贖った。
De Joseph patriarcha 4.5
Sed venditus Christus conditionis susceptione, non culpae, peccati pretio tenetur; quia peccatum ipse non fecit.
PL 14, 649Bしかしキリストが売られたのは、境遇を引き受けたことによるのであって、咎によるのではない。彼は罪の代価に拘束されるが、彼自身は罪を犯さなかったからである。
De Joseph patriarcha 4.6
Pretio igitur nostrum debitum, non sua aera contraxit, chirographum sustulit, feneratorem removit, exuit debitorem: unus exsolvit quod ab omnibus debebatur. Non licebat nobis exire servitio.
PL 14, 649Bこうして彼は、代価によって、自分の借財ではなく我々の負債を引き受け、債務証書を取り去り、金貸しを退け、債務者を解き放った。すべての者が負っていたものを、ただひとりで払い済ませたのである。我々には隷従から出ることが許されていなかった。
De Joseph patriarcha 4.7
Suscepit hoc ille pro nobis, ut servitutem mundi repelleret, libertatem paradisi restitueret, gratiam novam consortii sui honore donaret. Hoc de mysterio.
PL 14, 649B彼は我々のためにこれを引き受けた。世界の隷従を退け、楽園の自由を回復し、自らとの交わりの栄誉をもって新しい恩寵を与えるためである。以上は奥義についてである。
De Joseph patriarcha 4.8
20. Caeterum quod ad moralem pertinet locum, quia omnes vult salvos fieri Dominus Deus noster, dedit per Joseph etiam iis qui sunt in servitute solatium: attribuit magisterium; ut discerent etiam in ultima conditione posse mores esse superiores, nec ullum statum immunem esse virtutis, si animus se uniuscujusque cognoscat; carnem servituti subditam esse, non mentem; multosque servulos esse dominis liberiores, si in servitute positi a servilibus putent operibus abstinendum.
PL 14, 649B20. さて、倫理に関わる点については、我々の主なる神はすべての人が救われることを望むので、ヨセフを通して、隷従の身にある者たちにも慰めを与え、教えを授けた。それは、最低の境遇にあっても習いは高くありうること、一人ひとりの心が自分を知るなら、どんな身分も徳と無縁ではないこと、隷従に服しているのは肉であって精神ではないこと、また、隷従の身に置かれた多くの奴隷が、奴隷にふさわしい行いは控えるべきだと考えるなら、主人たちよりも自由でありうることを、学ばせるためである。
De Joseph patriarcha 4.9
Servile est omne peccatum, libera est innocentia. Unde et Dominus ait: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Rom. VI, 16) . Quomodo enim non servus omnis avarus, qui pro exiguo pecuniae lucello se ipsum auctionatur?
PL 14, 649Cすべての罪は奴隷のものであり、無垢は自由である。それで主も言う。「罪を犯す者はみな、罪の奴隷である」(ローマ6:16〔底本はローマ6:16。ヨハネ8:34にある言葉か〕)。欲深な者はみな、どうして奴隷でないことがあろうか。わずかな金銭の利得のために、自分自身を競売にかけているのである。
De Joseph patriarcha 4.10
Timet omnia, ne congesta amittat, qui non utenda congessit, majore periculo servaturus quo majora quaesivit. Quomodo non mendicus, cui sunt parva quae possidet?
PL 14, 649C使わないために積み上げた者は、積み上げたものを失うまいとして、すべてを恐れる。より大きなものを求めたぶん、いっそう大きな危険を冒してそれを守ることになる。持っているものがわずかにしか思えない者が、どうして乞食でないことがあろうか。
De Joseph patriarcha 4.11
Nam etsi mihi dives videatur, sibi eget: nec testimoniis sua vota solatur, qui quod optat nescit credere. Quomodo autem non et ille servus, qui subditus est libidini? Primum suis ardet incendiis, et pectoris sui facibus exuritur.
PL 14, 649D私には富者に見えても、その者は自分自身にとっては欠乏している。自分の望むものを信じることを知らない者は、証しによって自分の願いを慰めることもしない。また、情欲に服する者も、どうして奴隷でないことがあろうか。まず彼は自分の火に燃え、自分の胸の松明に焼き尽くされる。
De Joseph patriarcha 4.12
Quibus recte dicit propheta: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis (Esai. L, 11) . Suscipit omnes metus, insidiatur somno singulorum: ut unius cupiditate potiatur, fit servus omnium.
PL 14, 650A彼らに預言者は正しくこう言う。「汝らの火の光のなかを、汝らが燃やした炎のなかを歩め」(イザヤ50:11)。彼はあらゆる恐れを引き受け、一人ひとりの眠りを狙う。一人の女への欲望を遂げるために、すべての者の奴隷となる。
De Joseph patriarcha 4.13
Servit igitur hanc miseram quidem servitutem, qui ipse sibi dominos facit, ipse vult habere quos timeat. Nihil enim tam speciale servitutis est, quam semper timere.
PL 14, 650A自ら自分に主人を作り、自ら恐れる相手を持とうとする者は、まことにみじめな隷従に仕えている。常に恐れることほど、隷従に固有のことはないからである。
De Joseph patriarcha 4.14
Ille vero in quavis conditione servitii semper liber, qui mundi amore non capitur, avaritiae vinculis non tenetur, metu criminis non alligatur, qui securus spectat praesentia, quem futura non terrent.
PL 14, 650Aしかし、隷従のどんな境遇にあっても、常に自由なのは、世界への愛にとらえられず、貪欲の鎖に縛られず、咎の恐れに縛られず、現在を安らかに見つめ、将来に脅えない者である。
De Joseph patriarcha 4.15
Nonne videtur tibi iste in servitute dominari: ille autem in libertate servire? Serviebat Joseph, regnabat Pharao: beatior hujus servitus, quam regnum illius. Denique tota Aegyptus collapsa esset fame, nisi regnum suum consilio servuli subdidisset.
PL 14, 650Aあなたには、この者は隷従のうちに支配し、かの者は自由のうちに仕えていると見えないだろうか。ヨセフは仕え、ファラオは王として支配していた。しかしこの者の隷従は、あの者の王国より幸いである。実際、ファラオが自らの王国を小さな奴隷の助言に従わせなかったなら、エジプト全土は飢えで崩れ去っていたであろう。
De Joseph patriarcha 4.16
21. Habent igitur unde glorientur originis servuli, servivit et Joseph. Habent unde se consolentur qui ex libertate in servitutem aliqua necessitate venerunt.
PL 14, 650B21. こうして、生まれながらの奴隷たちには、誇る理由がある。ヨセフも仕えたからである。何らかの必要から自由から隷従に落ちた者たちにも、自らを慰める理由がある。
De Joseph patriarcha 4.17
Habent quod imitentur, ut discant conditionem se mutare posse, non mores: esse et in vernaculis libertatem, et in servitute constantiam. Habent etiam domini quod per servulos bonos sperent. Abraham filio per vernaculum invenit uxorem.
PL 14, 650B彼らには倣うべきものがあり、境遇は変わりうるが、習いは変わらないことを学ぶ。家で生まれた者たちにも自由があり、隷従のうちにも堅固さがあるのである。主人たちにも、善い奴隷たちを通して望みうるものがある。アブラハムは、家生まれの僕を通して、息子に妻を見いだした。
De Joseph patriarcha 4.18
Benedixit Dominus domum Aegyptii propter Joseph, et facta est benedictio Domini in toto censu ejus, et in domo et in agris. Et convertit, inquit, omnia quaecumque illi erant, in manus Joseph (Gen. XXXIX, 4) . Advertimus quod ea quae domini gubernare non poterant, servuli gubernarunt.
PL 14, 650B「主はヨセフのゆえに、エジプト人の家を祝福し、主の祝福は、彼の全財産に、家にも畑にもあった」。「そして彼は、自分のものすべてをヨセフの手に委ねた」と言う(創世記39:4)。我々は、主人たちが治められなかったことを、奴隷たちが治めたことに気づく。