De Joseph patriarcha 2.1
Aequalem esse debere parentum affectum, et filiorum gratiam. Excusatur tamen B. Jacob, ut qui Joseph pluribus virtutibus ornatum aliis praetulerit; immo etiam prophetiae gratia jam tunc praeditum, uti somnia ejus, quae hic relata exponuntur, declarant.
PL 14, 643A両親の愛と子らへの好意は等しくあるべきである。だが、幸いなヤコブは弁護される。ヨセフが多くの徳で飾られていたので、ほかの子らより彼を優先したからであり、さらには、すでにそのころ預言の恩寵を授かっていたからである。ここに述べられる彼の夢が、それを示している。
De Joseph patriarcha 2.2
5. Instruimur igitur qualis esse debeat affectus parentum, filiorumque gratia. Amare liberos dulce; et impensius amare praedulce: sed frequenter amor ipse patrius, nisi moderationem teneat, nocet liberis; si aut nimia indulgentia dilectum resolvat, aut praelatione unius caeteros ab affectu germanitatis avertat.
PL 14, 643A5. 我々はこうして、両親の愛と子らへの好意がどのようなものであるべきかを教えられる。子らを愛することは甘く、いっそう深く愛することはこの上なく甘い。しかし父の愛そのものが、節度を保たなければ、しばしば子らを害する。度を越した甘やかしが愛された子を堕落させるか、一人を優先することでほかの子らを兄弟の情から遠ざけるかである。
De Joseph patriarcha 2.3
Plus acquiritur filio, cui fratrum amor acquiritur. Haec praeclarior munificentia patrum, haec ditior haereditas filiorum. Jungat liberos aequalis gratia, quos junxit aequalis natura. Lucrum pietas nescit pecuniae, in quo pietatis dispendium est.
PL 14, 643B兄弟たちの愛を得た子は、より多くを得る。これは父たちのより輝かしい気前よさであり、子らのより豊かな相続である。同じ本性が結びつけた子らを、等しい好意が結びつけよ。敬虔は、敬虔の損失を伴うような金銭の利得を知らない。
De Joseph patriarcha 2.4
Quid miraris si propter fundum aut domum oriuntur inter fratres jurgia, quando propter tunicam inter Jacob sancti filios exarsit invidia? 6. Quid ergo? Reprehendendus Jacob quia praeferebat unum caeteris?
PL 14, 643B畑や家のために兄弟のあいだに争いが起こるのを、あなたはなぜ不思議がるのか。聖なるヤコブの子らのあいだでは、一枚の衣のためにねたみが燃え上がったのである。6. では、どうか。ヤコブは、一人をほかの者よりも優先したことで非難されるべきなのか。
De Joseph patriarcha 2.5
Sed nec libertatem possumus auferre parentibus; ne eos plus diligant quos plus credant mereri: nec filiis resecare debemus studium plus placendi.
PL 14, 643Bしかし我々は、両親から自由を奪うことはできない。多く報いられるに値すると信じる子をより多く愛してはならないと言うことはできないのである。また子らから、より多く気に入られようとする熱意を切り捨てるべきでもない。
De Joseph patriarcha 2.6
Denique et Jacob illum plus amabat, in quo majora virtutum insignia praevidebat; ut non tam filium pater praetulisse videatur, quam propheta mysterium: meritoque variam tunicam fecit ei, quo significaret eum diversarum virtutum amictu fratribus praeferendum.
PL 14, 643C実際ヤコブは、徳のより大きな徴を予見していた子をこそ、より多く愛した。したがって、父が子を優先したというより、預言者が奥義を優先したと見えるのである。そして彼のためにまだら模様の衣を作ったのも当然であった。さまざまな徳の衣をまとうがゆえに、兄弟たちよりも上に置かれるべきことを示すためである。
De Joseph patriarcha 2.7
7. Denique in puero adhuc refulsit divina gratia. Siquidem somniavit quod cum alligasset, ut sibi videbatur per visum, manipulos cum fratribus suis, surrexerit manipulus ejus, et steterit erectus: conversi autem fratrum manipuli, adoraverint manipulum suum (Gen. XXXVII, 7) .
PL 14, 643C7. さらに、まだ少年であるうちに、神の恩寵が輝いた。彼は夢に見た。彼が、見えたところでは、兄弟たちとともに麦束を束ねていると、彼の麦束が起き上がってまっすぐに立ち、兄弟たちの麦束は向きを変えて、彼の麦束を拝んだ、と(創世記37:7)。
De Joseph patriarcha 2.8
In quo utique futura resurrectio Domini Jesu revelata est, quem et Hierosolymis cum vidissent, undecim adoravere discipuli, et omnes sancti cum resurrexerint, adorabunt, fructus bonorum operum praeferentes, sicut scriptum est: Venientes autem venient cum exsultatione, tollentes manipulos suos (Ps. CXXV, 6) .
PL 14, 643Cこの夢には、主イエスの将来の復活が明らかにされている。エルサレムで彼を見たとき、十一人の弟子は拝んだ。またすべての聖なる者たちも、復活したときに、善い業の実りを前にささげて拝むであろう。こう書かれているとおりである。「来る者は喜びとともに来て、自分の麦束を携えて」(詩篇125:6)。
De Joseph patriarcha 2.9
Unde fratres, licet somnii fidem per invidiam derogarent, interpretationem tamen ejus propriis sermonibus exprimentes, responderunt ei: Numquid regnando regnaturus es nobis, aut dominando dominaturus es nobis (Gen. XXXVII, 8) ?
PL 14, 643Dそれゆえ兄弟たちは、ねたみのゆえに夢の確かさをおとしめはしたが、その解釈を自分たちの言葉で言い表して、彼に答えた。「汝は王として我々を治めるのか、支配者として我々を支配するのか」(創世記37:8)。
De Joseph patriarcha 2.10
Regem enim venturum visio illa significabat, quem omnis caro generis humani inflexo adoraret genu. 8. Vidit autem aliud somnium, et narravit illud patri suo et fratribus suis, eo quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum.
PL 14, 643Dあの幻は、来たるべき王を示していた。人類のすべての肉は、その王に膝をかがめて拝むのである。8. 彼はまた別の夢を見て、それを父と兄弟たちに語った。太陽と月と十一の星が彼を拝んだ、と。
De Joseph patriarcha 2.11
Unde objurgavit illum pater ejus dicens: Quid ergo erit hoc visum quod somniasti? Numquid venientes ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram (Ibid., 10) ?
PL 14, 644Aそれで父は彼を叱って言った。「汝が見たこの幻は何なのか。私と、汝の母と、汝の兄弟たちが来て、地の上で汝を拝むというのか」(創世記37:10)。
De Joseph patriarcha 2.12
Quis est ille quem parentes et fratres adoraverunt super terram, nisi Christus Jesus, quando eum Joseph et mater cum discipulis adorabant, Deum verum in illo corpore confitentes, de quo solo dictum est: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen (Ps. CXLVIII, 3) ?
PL 14, 644A地の上で両親と兄弟たちが拝んだのは、キリスト・イエスでなくて誰であろうか。ヨセフと母が弟子たちとともに彼を拝み、その体のうちに真の神を告白したときのことである。彼についてのみ、こう言われている。「太陽と月よ、彼を賛美せよ。すべての星と光よ、彼を賛美せよ」(詩篇148:3)。
De Joseph patriarcha 2.13
Objurgatio autem patris quid significat, nisi duritiam populi Israel, ex quibus Christus secundum carnem, quem hodieque Deum esse non credunt, nec volunt adorare quasi Dominum, quia ex se natum cognoscunt?
PL 14, 644Aでは父の叱責は何を意味するのか。イスラエルの民の頑なさでなければ何であろうか。肉によればキリストはその民から出たが、民はきょうに至るまで彼が神であることを信じず、主として拝もうともしない。自分たちから生まれたと知っているからである。
De Joseph patriarcha 2.14
Audiunt itaque responsa ejus, sed non intelligunt: legunt ipsi quod eum sol et luna laudant, et nolunt credere de Christo Jesu dictum esse. Itaque Jacob typo fallitur alieno: sed suo amore non fallitur. Pietas in eo paterna non errat: sed erraturae plebis affectus exprimitur.
PL 14, 644Bこうして彼らは彼の答えを聞くが、理解しない。太陽と月が彼を賛美すると自ら読みながら、それがキリスト・イエスについて語られたと信じようとしない。それゆえヤコブは他者のものである予型に惑わされるが〔ヤコブの叱責の誤りは彼自身のものではなく、彼が予型として表す民のものだ、の意〕、自らの愛には惑わされない。彼における父の敬虔は誤らない。誤ろうとしている民の情が示されているのである。