バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Paraenesis ad poenitentiam

Caput IX 第IX章

Pacian of Barcelona · Paraenesis ad poenitentiam · PL 13, 1086C · 8 sectiones

Paraenesis ad poenitentiam 9.1

1

Nunc ad eos sermo sit, qui bene ac sapienter vulnera sua, poenitentiae nomine, confitentes; nec quid sit poenitentia, nec quae vulnerum medicina, noverunt; similesque sunt illis qui plagas quidem aperiunt ac tumores, medicisque etiam assidentibus confitentur; sed admoniti, quae imponenda sunt, negligunt; et quae bibenda, fastidiunt.

PL 13, 1086C

さて、言葉を向けよう。悔悛の名のもとに自分の傷をよく、また賢く告白していながら〔底本の confitentes は定動詞を欠く。noverunt を受ける形に解した〕、悔悛とは何か、傷の薬は何かを知らない者たちにである。彼らは、傷や腫れ物を確かに開いて見せ、医者が傍らに座っていても告白するが、課される処置は、それと言われると軽んじ、飲むべき薬は嫌がる者に似ている。

Paraenesis ad poenitentiam 9.2

2

Quod tale est ac si dicat aliquis: Ecce ego aeger, ecce ego vulneratus sum, sed nolo curari stomachum. Hoc erat, sed videte quid stultius. Additur etiam morbus ad causam, et vulnus adjungitur, et contraria quaeque imponuntur, perniciosa potantur.

PL 13, 1086D

それは、ある人がこう言うようなものである。「見よ、私は病人だ、見よ、私は傷を負っている。だが胃は治してもらいたくない」。これでもまだましであった。だが、何がいっそう愚かか見よ。病は原因の上にさらに加わり、傷に傷が継ぎ足され、ありとあらゆる逆効果のものが当てられ、有害なものが飲まれる。

Paraenesis ad poenitentiam 9.3

3

Quo maxime malo fraternitas haec laborat, delictis veteribus nova insuper adjungendo peccata. Ergo gravius erupit in vitium, perniciosissima jam tabe cruciatur. Quid ergo faciam nunc sacerdos qui curare compellor? Serum est in ejusmodi.

PL 13, 1086D

この兄弟団が最も苦しんでいる悪はこれである。古い過ちの上に、さらに新しい罪を継ぎ足しているのだ。それゆえ悪徳へといっそう激しく噴き出し、いまや最も有害な腐敗に責めさいなまれている。では、治療を迫られている司教の私は、いま何をすればよいのか。この種の場合には遅すぎる。

Paraenesis ad poenitentiam 9.4

4

Verumtamen si quis est vestrum qui secari et exuri sustineat, adhuc possum. Ecce scalpellum propheticum: Convertimini, inquit, ad Dominum Deum vestrum, simulque jejunio, et fletu, et planctu, et scindite corda vestra (Joel. II, 12, 13) .

PL 13, 1086D

しかしながら、諸君のうちに、切られ、焼かれることに耐える者がいるなら、私はなお力になれる。見よ、預言者のメスを、「汝らの神である主に立ち帰れ、断食と、涙と、嘆きとをもって、汝らの心を引き裂け」と彼は言う(ヨエル2:12, 13)。

Paraenesis ad poenitentiam 9.5

5

Nolite hanc secturam timere, dulcissimi. Sustinuit illam David, jacuit in cinere sordenti, sacco insuper horrente deformis.

PL 13, 1087A

この切開を恐れるな、最愛の者たちよ。ダビデはこれに耐えた。汚れた灰の上に横たわり、そのうえ刺す粗布をまとって見る影もなかった。

Paraenesis ad poenitentiam 9.6

6

Ille quondam gemmis assuetus et purpuris, texit in jejunio animam suam: cui maria, cui silvae, cui flumina serviebant, promissasque divitias terra parturiens; madidus lacrymis consumpsit oculos illos quibus gloriam Dei viderat, et infelicem se miserumque confessus est pater Mariae, Judaei etiam dominator imperii.

PL 13, 1087A

かつて宝石と紫衣に慣れていた彼は、断食のうちにおのが魂を覆った。海も、森も、川も、彼に仕え、大地は約束された富を産み出していた。だが涙にぬれて、神の栄光を見たあの目をすり減らし、マリアの父祖〔ダビデはマリアの先祖〕、ユダヤの支配権の主でありながら、おのれを不幸で哀れな者と告白した。

Paraenesis ad poenitentiam 9.7

7

Rex ille Babylonius, exomologesim desertus operatur, et septenni squalore decoquitur. Leonum in illo jubas, impexa caesaries et barbarus horror exsuperat; et longe incurvis unguibus manus horrentes, aquilas mentiuntur cum fenum in morem bovis ederet pallentium ruminator herbarum.

PL 13, 1087A

かのバビロニアの王〔ネブカドネツァル〕は、見捨てられて、エクソモロゲーシスを行い、七年のあいだ汚れにまみれて煮つめられた。その身にあっては、ライオンのたてがみ、梳かれぬ髪、野蛮な毛むくじゃらが勝り、長く曲がった爪の荒れた手は鷲の爪を思わせ、牛のように干し草を食らい、青ざめた草を反芻する者となった。

Paraenesis ad poenitentiam 9.8

8

Haec tamen illum Deo poena commendat, et in sua quondam regna restituit. Quem horrebant homines, Deus recipiebat, ipsa illa malae tractationis calamitate felicem. Ecce sectio, quam spopondi: qui potuerit tolerare, sanabitur.

PL 13, 1087B

それでもこの罰が、彼を神に推奨し、かつての彼自身の王国へ復位させた。人々が恐れおののいた者を、神は迎え入れた。まさにそのひどい扱いの災いによって、彼は幸いな者となったのである。見よ、私が約束した切開である。耐えることができた者は、癒やされる。