Paraenesis ad poenitentiam 4.1
Post Domini passionem Apostoli, tractatis omnibus atque discussis, epistolam tradiderunt, his qui ex gentibus crediderant, perferendam.
PL 13, 1083D主の受難ののち、使徒たちはすべてを論じ検討し尽くしたうえで、異邦人から信じた者たちに届けられるべき書簡を託した。
Paraenesis ad poenitentiam 4.2
Cujus epistolae sententia haec fuit: Apostoli et presbyteri fratres, his qui sunt Antiochiae et Syriae, et Ciliciae fratribus qui sunt ex gentibus, salutem. Quoniam audivimus quosdam ex nobis exiisse, et conturbasse vos verbis (Act. XV, 24, 25) .
PL 13, 1083Dその書簡の文面はこうであった。「使徒たちと司祭たちである兄弟から、アンティオキア、シリア、キリキアにいる、異邦人出身の兄弟たちへ、挨拶を送る。我々のうちのある者たちが出て行き、言葉によって汝らを乱したと、我々は聞いたので」(使徒言行録15:24, 25)。
Paraenesis ad poenitentiam 4.3
Item infra: Visum est enim sancto Spiritui et nobis, nullum amplius imponi vobis pondus praeter quam: Necesse est ut abstineatis vos ab idolothytis et sanguine, et fornicatione: a quibus observantes, bene agetis. Valete (Ibid., 28, 29) .
PL 13, 1083Dまた後でこうある。「聖なる霊と我々には、次の必要なこと以外に、いかなる重荷も汝らに負わせないのがよいと思われた。すなわち、偶像への供え物と血と淫行を避けることである。これらを守るなら、汝らは善く行うであろう。健やかに」(使徒言行録15:28, 29)。
Paraenesis ad poenitentiam 4.4
Haec est novi Testamenti tota conclusio. Despectus in multis Spiritus sanctus, haec nobis capitalis periculi conditione legavit.
PL 13, 1083Dこれが新約の全き結論である。多くの点で軽んじられてきた聖なる霊は〔despectus in multis の意は定かでない。「多くの者に軽んじられた」とも、「多くの事柄を見過ごして」とも読める〕、死に至る危険という条件のもとで、これらを我々に遺した。
Paraenesis ad poenitentiam 4.5
Reliqua peccata meliorum operum compensatione curantur: haec vero tria crimina, ut basilisci alicujus afflatus, ut veneni calix, ut lethalis arundo, metuenda sunt: non enim vitiare animam, sed intercipere noverunt.
PL 13, 1084Aほかの罪は、より善い業による埋め合わせで癒される。しかしこれら三つの重罪は、バシリスクの息、毒の杯、致命の矢のように、恐れねばならない。魂を損なうのではなく、奪い取ることを知っているからである。
Paraenesis ad poenitentiam 4.6
Quare tenacitas humanitate redimetur; convicium satisfactione pensabitur; tristitia jucunditate; asperitas lenitate; gravitate levitas; honestate perversitas; et quaecumque contrariis emendata proficiunt. Quid vero faciet contemptor Dei? Quid aget sanguinarius?
PL 13, 1084Aそれゆえ、けちは人情によって贖われ、罵りは償いによって埋め合わされ、陰鬱は快活によって、荒々しさは柔和によって、軽薄は重厚によって、ねじけは誠実によって〔埋め合わされる〕。反対のものによって正されて益となるものはすべてそうである。だが、神を侮る者は何をするのか。血に飢えた者は何をするのか。
Paraenesis ad poenitentiam 4.7
Quod remedium capiet fornicator? Numquid aut placare Dominum desertor ipsius poterit; aut conservare sanguinem suum, qui fudit alienum; aut redintegrare Dei templum, qui illud fornicando violavit? Ista sunt capitalia, fratres; ista mortalia.
PL 13, 1084A淫行する者はどのような薬を得るのか。主を捨てた者が、主を宥めることができようか。他人の血を流した者が、自分の血を保つことができようか。淫行によって神の神殿を冒した者が、それを元どおりにできようか。兄弟たちよ、これらが死に至る罪であり、これらが致命的な罪である。
Paraenesis ad poenitentiam 4.8
Nunc audite Joannem, et confidite, si potestis: Si quis scit, inquit, fratrem suum peccare peccatum non usque ad mortem, petat pro eo, et dabit illi vitam Dominus, si quis deliquit peccatum non ad mortem. Est autem peccatum quod ad mortem ducit: non pro eo dico, ut depreceris (I Joan. V, 16) .
PL 13, 1084Bさあ、ヨハネに聞け。そして、できるものなら確信を持て。「もし誰かが、自分の兄弟が死に至らない罪を犯しているのを知るなら、その者のために願え。そうすれば、主は、死に至らない罪を犯した者に生命を与えるであろう。しかし、死に至らせる罪がある。それについては、汝が執り成すようにとは私は言わない」(一ヨハネ5:16)。