Paraenesis ad poenitentiam 5.1
Sed si placet, etiam separatim audite de singulis. Mosen pro blasphematore populo deprecantem, sic appellat Deus: Si quis, inquit, deliquerit ante me, delebo illum de libro meo (Exod. XXXII, 33) .
PL 13, 1084Bだがよければ、一つ一つについて個別にも聞け。神は、瀆神の民のために執り成すモーセに、こう呼びかける。「もし誰かが私の前で罪を犯すなら、私はその者を私の書から消す」(出エジプト記32:33)。
Paraenesis ad poenitentiam 5.2
Et de homicida, Dominus hoc judicat: Si quis, inquit, gladio occiderit, gladio morietur (Exod. XXI, 12) .
PL 13, 1084B殺人者については、主はこう裁く。「もし誰かが剣で殺すなら、剣で死ぬ」(出エジプト記21:12)。
Paraenesis ad poenitentiam 5.3
Et de fornicatore Apostolus dicit: Ne violaveritis, inquit, templum Dei quod estis vos: Qui autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 17) .
PL 13, 1084B淫行する者については、使徒が言う。「神の神殿を冒すな。それは汝ら自身である。神の神殿を冒す者を、神は滅ぼすであろう」(一コリント3:17)。
Paraenesis ad poenitentiam 5.4
Scripta sunt haec, dilecti fratres, et perpetuis caesa monumentis; scripta et incisa non dico ceris et charta et aere vel calamo, sed libro Dei vivi.
PL 13, 1084C愛する兄弟たちよ、これらは書かれ、永久の記念碑に刻まれている。蠟板や紙や青銅や葦ペンにではなく、生ける神の書に書かれ、刻まれているのである。
Paraenesis ad poenitentiam 5.5
Coelum et terra transibunt, iota unum, inquit, aut apex non poterunt transire priusquam omnia compleantur (Matth. V, 18) : Quid ergo? moriendum est? Multi etiam animo in haec peccata ceciderunt. Multi sanguinis rei, multi idolis mancipati, multi adulteri.
PL 13, 1084C「天と地は過ぎ去る。一つのイオタも一画も、すべてが成就する前に過ぎ去ることはできない」(マタイ5:18)。ではどうなのか。死なねばならないのか。心の中でさえ、これらの罪に陥った者は多い。血の罪を負った者は多く、偶像に身を委ねた者は多く、姦淫した者は多い。
Paraenesis ad poenitentiam 5.6
Addo etiam non solas manus in homicidio plecti, sed et omne consilium quod alterius animam impegit in mortem: nec eos tantum qui thura mensis adolevere profanis, sed omnem prorsus libidinem extra uxorium thorum et complexus licitos evagantem, reatu mortis astringi.
PL 13, 1084Cさらに言う。殺人において罰せられるのは手だけではなく、他人の魂を死へと突き落としたあらゆる企ても同じである。また、瀆聖の食卓に乳香を焚いた者だけでなく、妻の寝床と許された抱擁の外にさまよい出るあらゆる情欲もまた、死の責めに縛られる。
Paraenesis ad poenitentiam 5.7
Haec quicumque post fidem fecerit, Dei faciem non videbit. Desperavere tantorum criminum rei. Quid vobis ego feci? Numquid non fuit in potestate ne fieret? Nullusne admonuit? Nemo praedixit? Tacuit Ecclesia? Nihil Evangelia dixerunt? Nihil Apostoli comminati sunt?
PL 13, 1084Cこれらを信仰ののちに行う者は、神の顔を見ないであろう。これほどの重罪の責めを負う者たちは、絶望した。私が諸君に何をしたというのか。それが起こらないようにすることは、諸君の力のうちにあったのではないか。誰も警告しなかったのか。誰も前もって告げなかったのか。教会は黙っていたのか。福音書は何も語らなかったのか。使徒たちは何も戒めなかったのか。
Paraenesis ad poenitentiam 5.8
Nihil rogavit sacerdos? Quid quaeritis sera solatia? Tunc decuit, cum licebat. Dura ista vox est; sed qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitas pedum vestrorum conturbant. Facinoris viam monstrat innoxiis, qui nocentibus post scelera blanditur.
PL 13, 1084D司教は何も懇願しなかったのか。なぜ遅すぎる慰めを求めるのか。許されていたときにこそふさわしかったのだ。この言葉は厳しい。しかし、諸君を幸いだと言う者たちは、諸君を誤りへ送り込み、諸君の足の道筋を乱す。罪を犯したのちの有罪者にへつらう者は、無垢な者たちに凶行への道を示すのである。