Paraenesis ad poenitentiam 3.1
Primum igitur, ut diximus, de modo peccantium retractemus, sedulo requirentes quae sint peccata, quae crimina: ne quis existimet, propter innumera delicta quorum fraudibus nullus immunis est, me omne hominum genus indiscreta poenitendi lege constringere.
PL 13, 1083Bそれゆえ、前に述べたとおり、まず罪を犯す者たちの度合いについて、改めて考えよう。何が罪であり、何が重罪であるかを入念に探る。無数の過ち——その欺きから免れた者は一人もいない——のゆえに、私があらゆる人間を区別のない悔悛の法で縛りつけようとしている、と誰も思わないようにするためである。
Paraenesis ad poenitentiam 3.2
Apud Mosen et veteres, minimi quoque peccati, et quadrantis unius (ut ita dixerim) rei, in eodem infelicitatis aestuario volutati sunt.
PL 13, 1083Bモーセと古の人々のもとでは、最も小さな罪を犯した者も、また(こう言ってよければ)一クワドランス〔最小の銅貨〕ほどの事柄の罪を負った者も、同じ不幸の渦潮に巻き込まれた。
Paraenesis ad poenitentiam 3.3
Et qui sabbata violaverant, et qui immunda contigerant, et qui escarum vetita praesumpserant, et qui murmurabant, et qui pariete corrupto, et qui veste maculata in templum summi Regis intraverant, et qui altaria his obnoxii manu contrectaverant aut veste contigerant, ut in coelum ascendere citius fuerit, aut emori satius quam haec universa servare.
PL 13, 1083B安息日を破った者、汚れたものに触れた者、食物の禁を犯した者、つぶやいた者、壁が損なわれたまま〔pariete corrupto の意味は定かでない。おそらくレビ記14章の、壁に患いの生じた家を指す〕、また衣を汚したまま最高の王の神殿に入った者、これらの罪を負ったまま祭壇に手で触れ、あるいは衣で触れた者たちも、〔同じ渦潮に巻き込まれた〕。これらすべてを守るくらいなら、天に昇るほうが早く、あるいは死ぬほうがましであるほどであった。
Paraenesis ad poenitentiam 3.4
His igitur nos omnibus multisque praeterea carnalibus vitiis, ut citius ad destinata quisque perveniat, sanguis Domini liberavit, redemptos a servitute legis et libertate fidei emancipatos.
PL 13, 1083Cそれゆえ、これらすべてから、またさらに多くの肉の悪習から、各人がより早く定められたところへ至るように、主の血が我々を解放した。律法の奴隷状態から贖われ、信仰の自由によって解き放たれた者としてである。
Paraenesis ad poenitentiam 3.5
Ideoque apostolus Paulus: Vos autem, inquit, in libertatem vocati estis (Gal. V, 13) . Haec illa libertas; quod non omnibus astringimur quibus veteres tenebantur; sed donata (ut ita dixerim) silva delictorum, et remediorum indulgentia destinata, in pauca conclusi sumus et necessaria; quae et servare facillimum esset credentibus, et cavere: ut meritissimo tartarum non recusaret qui tantae donationi ingratus, ne haec quidem pauca servasset. Quae sint autem ista videamus.
PL 13, 1083Cそれゆえ使徒パウロは言う。「汝らは自由へと召されたのである」(ガラテヤ5:13)。これがあの自由である。昔の人々を縛っていたすべてによって、我々は縛られない。むしろ(こう言ってよければ)過ちの森が赦され、癒しの寛恕が定められて、我々は少数の必要な事柄に限られているのである。それらは、信じる者にとって守ることも避けることもきわめて容易であろう。これほどの賜物に恩知らずで、この少数さえ守らなかった者は、当然のことながらタルタロスを拒めないであろう。では、それらが何であるかを見よう。