Paraenesis ad poenitentiam 7.1
Sed antiquum sit istud quod ad mensam Dei accedere non licuit immundis: evolvite Apostolos, et novella cognoscite.
PL 13, 1085C汚れた者が神の食卓に近づくことが許されなかったというのは、古いことだとしよう。使徒たちの書を繰り広げて、新しいことを知れ。
Paraenesis ad poenitentiam 7.2
In prima Corinthiorum, Paulus haec intulit: Quicumque, inquit, manducaverit, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit Corporis et Sanguinis Domini (I Cor. XI, 27) .
PL 13, 1085Cコリントの信徒への第一の手紙で、パウロはこう述べた。「誰であれ、ふさわしくない仕方で主の杯を飲み食いする者は、主の体と血に対して罪責を負うであろう」(一コリント11:27)。
Paraenesis ad poenitentiam 7.3
Item infra: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non discernens corpus Domini: Propterea, inquit, inter vos, multi infirmi et aegri, et dormiunt multi.
PL 13, 1085Cまた後でこうある。「ふさわしくない仕方で飲み食いする者は、主の体を見分けずに、自分への裁きを飲み食いするのである。それゆえ、汝らのうちには弱い者や病む者が多く、眠る者も多い」。
Paraenesis ad poenitentiam 7.4
Quod si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur; cum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (Ibid., 29-32) . Intremuistis, an non? Reus erit, inquit, corporis et sanguinis Domini.
PL 13, 1085C「もし我々が自分自身を裁くなら、裁かれることはない。しかし裁かれるとき、我々は主に懲らしめられる。この世とともに断罪されないためである」(一コリント11:29-32)。諸君は震え上がったか、そうではないか。「主の体と血に対して罪責を負うであろう」と使徒は言う。
Paraenesis ad poenitentiam 7.5
Humanae animae reus non posset absolvi; dominici corporis violator evadit? Qui manducat, inquit, et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Evigila peccator; time in visceribus tuis praesens judicium, si quid tale fecisti.
PL 13, 1085D人間の魂に対する罪責を負う者〔殺人者〕は赦免されえないのに、主の体を冒す者は免れるのか。「ふさわしくない仕方で飲み食いする者は、自分への裁きを飲み食いする」と言う。目を覚ませ、罪人よ。もし何かそのようなことをしたなら、汝の内臓のうちに、現在の裁きを恐れよ。
Paraenesis ad poenitentiam 7.6
Propterea, inquit, inter vos, multi infirmi et aegri, et dormiunt multi. Jam si quis futura non metuit, vel praesentem aegritudinem praesentemque obitum reformidet. Cum judicamur, inquit, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
PL 13, 1085D「それゆえ、汝らのうちには弱い者や病む者が多く、眠る者も多い」。もし誰かが来るべきことを恐れないなら、せめて目の前の病と目の前の死を恐れよ。「我々は裁かれるとき、主に懲らしめられる。この世とともに断罪されないためである」と言う。
Paraenesis ad poenitentiam 7.7
Laetare, peccator, si in hoc saeculo aut morte interciperis, aut languore consumeris, ne puniaris post saeculum. Intellige quantum sceleris admittat qui ad altare venit indignus; cui pro remedio computatur, cum aut morbis laborat, aut morte dissolvitur.
PL 13, 1085D喜べ、罪人よ。もしこの世で死に奪われ、あるいは衰弱によって消耗するなら、世ののちに罰せられないからである。ふさわしくない者として祭壇に来る者が、いかに大きな悪を犯しているかを悟れ。その者には、病に苦しむとき、あるいは死によって解体されるとき、それが薬として数えられる。