作者不詳(アレイオス派)4–5世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Fragmenta alia sermonum

Fragmentum IX 第IX断片

Anonymous Arian · Fragmenta alia sermonum · PL 13, 635C · 10 sectiones

Fragmenta alia sermonum 9.0.1

1

. . . . . . . . Jam nunc ergo sermonem exigat unusquisque ab anima sua, dijudicans cogitationes proprias per praecepta divina; et probet in quibus sit deditus, et a quibus detineatur; et videat si legibus Dei concordet cor ejus vel cogitationes ejus.

PL 13, 635C

……〔欠損〕それゆえ今や、各人は自らの魂に説明を求め、自分の思いを神の命令によって見分け、自分が何に身を委ね、何に引き止められているかを吟味し、その心と思いが神の律法に調和しているかどうかを見よ。

Fragmenta alia sermonum 9.0.2

2

Sin vero, festinans convertatur unusquisque in omni virtute animae vel corporis; ut quemadmodum corpus exterius a fornicatione conservat et a malitia et corruptione, veluti Dei templum; sic in interioribus animam et cogitationes custodiat a corruptione spirituum malignorum: ut non communicet cogitationibus eorum, nec coinquinet se, quia est sponsa Christi.

PL 13, 635C

そうでなければ、各人は、魂と体のあらゆる力をもって急いで立ち返れ。外においては体を、神の神殿として、淫行と悪意と堕落から守るように、内においても魂と思いを、悪しき霊どもの堕落から守れ。彼らの思いにあずからず、自らを汚さないためである。魂はキリストの花嫁だからである。

Fragmenta alia sermonum 9.0.3

3

Sicuti enim corpus fornicatur, ita et anima occulte communicans malignis virtutibus in cogitationibus, in peccatis invisibilibus: corrumpitur enim et fornicatur. . . . . . . . . desideriis. . . . . . . . in vana gloria, in invidia, in rapina.

PL 13, 635D

実際、体が淫行を行うように、魂もまた、思いにおいて、見えない罪において、悪しき力どもと隠れて交わる。堕落し、淫行するからである……〔欠損〕欲望……〔欠損〕空しい栄誉において、妬みにおいて、略奪において。

Fragmenta alia sermonum 9.0.4

4

Ubi enim communicat anima, illic et ministrat et servit: si autem divino Spiritu communicat, ipsi et ministrat: si vero tenebrosis et malignis spiritibus, illis similiter ministrat et servit. Sicut ait: hominum enim corrupta mens.

PL 13, 635D

魂が交わるところで、そこに仕え、従う。神的な霊と交わるなら、その霊に仕える。もし闇の悪しき霊どもと交わるなら、同様に彼らに仕え、従う。こう言われているとおりである、「実に、人々の心は堕落している」。

Fragmenta alia sermonum 9.0.5

5

Et iterum: coinquinata est mens eorum et conscientia. Et iterum: timeo enim ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri. Est igitur fornicatio visibilis. Est et invisibilis fornicatio per cogitationes iniquas.

PL 13, 636A

そしてまた、「彼らの心と良心は汚れている」。そしてまた、「蛇がその悪賢さでエバを欺いたように、汝らの思いが堕落しないかと、私は恐れる」。それゆえ、見える淫行がある。邪な思いによる、見えない淫行もある。

Fragmenta alia sermonum 9.0.6

6

In lege enim mysterium aliquod sanctus Spiritus demonstrans animae, quadrupedia immunda separabat a mundis: munda enim mundos necesse est pariant fructus.

PL 13, 636A

実際、律法において、聖なる霊は、魂にある奥義を示しつつ、清くない四つ足の動物を、清いものから分けた。清いものは、清い実を産まねばならないからである。

Fragmenta alia sermonum 9.0.7

7

Ita debent animae cogitationes naturae propriae esse mundae, per scientiam verbi, a cohabitante peccato et ab immundis cogitationibus: ut anima naturae propriae cogitationes, verbi notitia, mundas pariat; non consentiens nec communicans malitiae fructus immundi, scientia ea quam natural. . . . . . . . . . ignorantiam pariet, neque audit aut loquitur aut immergitur in peccati tenebras, quoniam a vitiis est eruta.

PL 13, 636A

そのように、魂の思いも、固有の本性において、言葉の知識によって、共に住む罪と汚れた思いから清くなければならない。魂が、固有の本性の思いを、言葉の知らせによって清いものとして産むためである。悪意の汚れた実に同意せず、あずからず、……〔底本は natural. のあとに点の列を刷り、写本の欠損を示す〕……知識は無知を産むであろう〔本文が崩れており、こう解した〕。また聞かず、語らず、罪の闇に沈まない。悪徳から引き出されたからである。

Fragmenta alia sermonum 9.0.8

8

Etenim mens, quae vixit in tenebris, et non est morti nata.. . . . . . . haec de Christi corpore non est, non est de corpore luminis, sed socia est tenebrarum et portio. Et iterum, quorum animae coeleste lumine illuminatae sunt; et effecti sunt portio luminis.

PL 13, 636B

実際、闇の中に生き、死に向けて生まれたのではない心は……〔欠損〕、これはキリストの体のものではなく、光の体のものではなく、闇の仲間であり、その一部である〔et non est morti nata の係りは定かでない〕。そしてまた、魂が天の光に照らされた者たちは、光の一部とされたのである。

Fragmenta alia sermonum 9.0.9

9

Sed dicet aliquis; quemadmodum corpus tenebrarum est diaboli anima, quae non est creatura ejus? Hic respiciens itaque recte intellige.

PL 13, 636B

しかし、ある者は言うだろう。魂は悪魔の被造物ではないのに、どうして、魂が悪魔の闇の体なのか、と。それゆえ、ここに目を向けて、正しく悟れ。

Fragmenta alia sermonum 9.0.10

10

Sicut enim indumentum, quod uteris, alter confecit vel texuit, et eum indueris; similiter domum alter fabricavit et constituit, ut habitares in ea: ipsa ergo similitudine et Adam praeceptum praevaricans, et malignum serpentem obaudiens, et Dei praecepta sancta contemnens, distractus est; vendens se virtutibus nequitiae, et subdidit inimico animam, quam Deus bonam fecerat, suae imaginis proprium habitaculum. Propterea enim anima corpus efficitur tenebrarum nequitiae, quamdiu in peccatis est, etc.

PL 13, 636B

実際、汝が着ている衣を、別の者が仕立て、織り、汝がそれをまとうように、また、別の者が家を建て、据え、汝がそこに住むように。まさにその同じたとえによって、アダムもまた、命令に背き、悪しき蛇に聞き従い、神の聖なる命令を軽んじて、引き裂かれ、邪悪の力どもに自らを売り、神が善きものとして造った魂、すなわち自らの像に固有の住まいを、敵に従わせた。それゆえ、魂は、罪のうちにあるかぎり、邪悪の闇の体となる、云々。