作者不詳(アレイオス派)4–5世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Fragmenta alia sermonum

Fragmentum III 第III断片

Anonymous Arian · Fragmenta alia sermonum · PL 13, 632C · 3 sectiones

Fragmenta alia sermonum 3.0.1

1

Quam dispensationem habet Christi adventus? Primum ut mundam redderet naturam Adam, et haereditatem coelestem donaret Spiritus sancti.

PL 13, 632C

キリストの到来には、どのような経綸があるか。第一に、アダムの本性を清いものに戻すこと、そして聖なる霊の天の嗣業を与えることである。

Fragmenta alia sermonum 3.0.2

2

Magnum igitur beneficium generi dedit humano, redimendo nos de carcere tenebrarum, et demonstrando viam vitae, et januam docendo qua de vinculis exiretur, cum dicit: Petite et dabitur vobis, pulsate et aperietur vobis.

PL 13, 632C

それゆえ、人類に大いなる恩典を与えた。我々を闇の牢獄から贖い、命の道を示し、鎖から出ることができる戸口を教えることによってである。彼はこう言う、「求めよ、そうすれば汝らに与えられる。叩けよ、そうすれば汝らに開かれる」。

Fragmenta alia sermonum 3.0.3

3

Per hanc enim januam liberantur volentes quaerere et pulsare, et in ipsa duplicem gratiam consequentur, quod et anima liberetur gravissimis vinculis mortis atque peccati, et quod semetipsa recipiet, et cogitationes suas, et coelestem regem Christum tamquam sponsum secum habitantem. . . . . . . .

PL 13, 632C

この戸口を通して、求め叩こうとする者たちは解放される。そしてこの戸口において、二重の恩寵を得る。すなわち、魂が死と罪の最も重い鎖から解かれること、また、魂が自分自身と自分の思いを取り戻し、天の王キリストを、花婿として自らとともに住まう者として迎えること……〔欠損〕