Fragmenta alia sermonum 2.0.1
. . . . . quam per speculum intuemur, in eamdem imaginem reformati de gloria in gloriam. Sicut enim aliquis regalia vestimenta, purpuram et diadema et caetera similia inspicit, et varietatem miratur, subtilitatem, gratiam, pulchritudinem pretiosorum lapidum, et insatiabiliter aspiciens delectatur; vel quemadmodum. . . . as picit . . . . . uo remota et coelestem imaginem Christi ferventem habentem in nobis et intelligentes pulchritudinem ineffabilis luminis intuentur: quemadmodum reformantur de gloria in gloriam, varietatem et pulchritudines diversas, quae lingua carnali narrari non possunt, imo nec intellectu comprehenduntur, quanta sint quae fiunt in hoc mundo cum sanctis.
PL 13, 631C……〔欠損〕我々が鏡を通して見つめるところの、同じ像へと、栄光から栄光へと造り変えられる。たとえば人が、王の衣、紫衣、冠、その他これに類するものを眺め、その多様さ、精妙さ、優美さ、宝石の美しさに驚き、飽くことなく見つめて喜ぶように。あるいはまた……〔欠損〕……見る……〔欠損〕……から遠ざけられ、我々のうちに熱く燃えるキリストの天の像を持ち、言い表しえない光の美を悟る者たちは、見つめる。栄光から栄光へと造り変えられるにつれて、その多様さと様々な美を。それは、肉の舌では語りえず、いや知性によっても捉えられない、この世で聖徒たちとともに生じることが、いかに大いなるものかということである。
Fragmenta alia sermonum 2.0.2
Ipsae enim parabolae imagines quaedam sunt: divina enim ab his qui experti sunt agnoscuntur, et ab his in quibus oportuit veritate aspiciuntur.
PL 13, 631C譬えそのものが、ある種の像だからである。神的なものは、経験した者たちによって知られ、またそうあるべきであった者たちによって、真理において見られる〔ab his in quibus oportuit … の係りは定かでない〕。
Fragmenta alia sermonum 2.0.3
Ita igitur debes intelligere aut audire, id est ultra tuam scientiam, ultra sensum; quamdiu res ipsa mysterii gratiam in mentem tuam infundat.
PL 13, 632Bそれゆえ汝は、このように悟り、あるいは聞かねばならない。すなわち汝の知識を超え、感覚を超えて、〔そして〕奥義そのものの恩寵が汝の心に注がれるまで。
Fragmenta alia sermonum 2.0.4
Etenim purpura et regalia vestimenta lucrum nullum nec vitam tribuunt videntibus, praeter id solum quod delectantur aspectu: divina autem gloria et coelestis imaginis pulchritudo vitam praestat aeternam, charitatem veram, cordis puritatem, cibum coelestem.
PL 13, 632B実際、紫衣や王の衣は、見る者に利益も命も与えない。ただ、眺めて楽しむだけである。これに対して、神的な栄光と天の像の美は、永遠の生命、真の愛、心の清さ、天の食物を与える。
Fragmenta alia sermonum 2.0.5
Qui igitur hoc intuentur lumen divinum, in sua corda splendificans, nullis rebus occupantur terrenis; sed prorsus connexi sunt illi pulchritudini.
PL 13, 632Bそれゆえ、心の中で輝くこの神的な光を見つめる者たちは、地上のどんなものにも心を奪われず、ただ、あの美に完全に結ばれている。
Fragmenta alia sermonum 2.0.6
Sicut enim parvulus matrem suam aspiciens in manibus se gestantem, gaudet et laetatur, quoniam vitam lactis sumit ex ea, et in eam aspicit; ita et verum lumen habentes in se, attendentes ad hoc, requiescunt et gaudent gaudio quod non potest enarrari: ex ipso enim indiscunt immortalem escam, et in ipso vivunt vitam veram in saeculo. Explicit sermo V.
PL 13, 632Bちょうど幼子が、自分を腕に抱く母を見つめて喜び楽しむのは、母から乳の命を受け、母を見つめるからであるように、自らのうちに真の光を持つ者たちも、これに心を向けて安らぎ、言い表すことのできない喜びで喜ぶ。そこから不死の食物を学び〔底本は indiscunt。語形が崩れているらしく、discunt(学ぶ)と解した〕、そこにおいて、世にあって真の生命を生きるからである。説教Vは終わる。