作者不詳(アレイオス派)4–5世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Fragmenta alia sermonum

Fragmentum VIII 第VIII断片

Anonymous Arian · Fragmenta alia sermonum · PL 13, 634C · 5 sectiones

Fragmenta alia sermonum 8.0.1

1

. . . . . . . . fissam enim habentes ungulam et rumigantia animalia [comedenda] esse lex praecepit (Levit., XI) . Hoc est enim necessarium, duplicem se intelligere hominem, contradicentem et non concordantem coinhabitanti peccato.

PL 13, 634C

……〔欠損〕蹄が裂けており反芻する動物は食べてよい[comedenda]〔刊行者の補い〕と、律法は命じた(レビ記11)。すなわち、人が自分を二重の者と悟り、共に住む罪に逆らい、これと一致しないことが必要だからである。

Fragmenta alia sermonum 8.0.2

2

Oportet autem animam separari cum cogitationibus suis, et dijudicare per verbum et segregari a communicatione peccati: et tunc Deus inversa te discernit, et separat animam a malis spiritibus, qui sunt cogitationum radices.

PL 13, 634D

魂は、自分の思いとともに分けられ、言葉によって見分け、罪との交わりから切り離されねばならない。そのとき神は汝を識別し〔底本は inversa te discernit。inversa は本文が崩れているらしく、訳さずにおいた〕、魂を、思いの根である悪しき霊どもから分ける。

Fragmenta alia sermonum 8.0.3

3

Sicut enim agricola utiliter terrae agens curam, primum renovat eam et mundat spinis et tribulis; et tunc semina mittit, ut opportune fructus restituat; ita oportet placere Deo volentem, et semen gratiae sperantem recipere, mundare et renovare, et omni virtute ornare ex se, ipsam terram cordis sui, ut semen spiritus cadens in corde bonae terrae, fructum sancti Spiritus reddat multiplicem.

PL 13, 635A

実際、農夫が地を有益に世話するとき、まず地を新たにし、茨とあざみを除いて清める。そののち種をまき、時に応じて実を返せるようにする。そのように、神に喜ばれようと望み、恩寵の種を受けることを望む者は、自らの力で、自分の心という地そのものを清め、新たにし、あらゆる徳で飾らねばならない。霊の種が、良い地である心に落ちて、聖なる霊の実を幾重にも返すためである。

Fragmenta alia sermonum 8.0.4

4

Vel quemadmodum artifex qui diligentius operatur pelles animalium, quae dicuntur pergamena, nisi primo auferat ab eis pilum, et superfluam pinguedinem carnis, vel nigrorem sanguinis et reliquam immunditiam, ut diligenter munda et limpida ea perficiat: non potest in eis lex Domini scribi: sicut ergo artifex sapiens, quemadmodum oporteat omnia superflua auferet, mundans et nitorem praestans; et tunc ibi scribuntur Dei leges: et tunc erunt scripturae spiritales: eadem igitur similitudine et ii qui volunt, et qui sperant leges Spiritus sancti in suo sensu vel anima scribi, et coelestem vitae imaginem Christi induere, omni sollicitudine et diligentia cor suum sicut artifices mundum exhibeant, emundantes se ab omni agrestis istius saeculi pinguedine, et a sollicitudine carnis et sanguinis; et ab omni terreno vinculo separati, et a terrenarum rerum distensione, quae est veluti nigror sanguinis, hoc emundent; ut sic emendantes et praeparantes sensum proprium et cor, scribat ibi Deus sanctus proprias leges; secundum suam promissionem, dans leges in corde et in sensibus eorum scribens, et erunt populus ejus.

PL 13, 635A

あるいは、動物の皮、すなわち羊皮紙と呼ばれるものを、より入念に仕上げる職人が、まずそこから毛と、肉の余分な脂、血の黒ずみ、その他の汚れを取り去り、念入りに清く澄んだものに仕上げなければ、そこに主の律法を書くことはできない。それゆえ、賢い職人は、必要なだけすべての余分なものを取り去り、清めて輝きを与える。そのとき初めて、そこに神の律法が書かれ、そのとき、それらは霊的な書となる。それゆえ同じたとえで、聖なる霊の律法が自分の感覚あるいは魂に書かれることを欲し、また望み、キリストの命の天の像〔vitae imaginem Christi は「命であるキリストの像」とも取れる〕をまとうことを望む者たちも、あらゆる配慮と勤勉をもって、職人のように自分の心を清いものとして差し出すべきである。この粗野な世の脂のすべてから、また肉と血への心配から自らを清め、あらゆる地上の鎖から切り離され、血の黒ずみのようなものである、地上のものごとへの散漫さから、これを清めるべきである。こうして自分の感覚と心を正し、備えて、聖なる神がそこに、自らの律法を書くためである。自らの約束に従って、律法を彼らの心に与え、彼らの感覚に書き、そして彼らは神の民となる。

Fragmenta alia sermonum 8.0.5

5

Sicuti et Apostolus dicit: Has habentes promissiones, mundemus nos ab omni carnis. . . . . . . . .

PL 13, 635C

使徒も言うとおりである、「これらの約束を持つ我々は、肉のあらゆる……〔欠損〕から、自らを清めよう」。